lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 martius 2018
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis

Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)

I

1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
      annuntiáte inter gentes ópera eius.

2 Cantáte ei et psállite ei, *
      meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

3 Laudámini in nómine sancto eius, *
      lætétur cor quæréntium Dóminum. –

4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
      quǽrite fáciem eius semper.

5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
      prodígia eius et iudícia oris eius:

6 semen Abraham, servi eius, *
      fílii Iacob, elécti eius. –

7 Ipse Dóminus Deus noster; *
      in univérsa terra iudícia eius.

8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
      verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

9 quod dispósuit cum Abraham, *
      et iuraménti sui ad Isaac. –

10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
      et Israel in testaméntum ætérnum

11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
      funículum hereditátis vestræ.“

12 Cum essent número brevi, *
      paucíssimi et peregríni in ea

13 et pertransírent de gente in gentem *
      et de regno ad pópulum álterum,

14 non permísit hóminem nocére eis *
      et corrípuit pro eis reges:

15 „Nolíte tángere christos meos *
      et in prophétis meis nolíte malignári.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

II

16 Et vocávit famem super terram *
      et omne báculum panis contrívit.

17 Misit ante eos virum, *
      in servum venúmdatus est Ioseph.

18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
      in ferrum intrávit collum eius,

19 donec veníret verbum eius, *
      elóquium Dómini purgáret eum. –

20 Misit rex et solvit eum, *
      princeps populórum, et dimísit eum;

21 constítuit eum dóminum domus suæ *
      et príncipem omnis possessiónis suæ,

22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
      et senes eius prudéntiam docéret.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

III

23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
      et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

24 Et auxit pópulum suum veheménter *
      et confortávit eum super inimícos eius.

25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
      et dolum fácerent in servos eius.

26 Misit Móysen servum suum, *
      Aaron, quem elégit.

27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
      et prodigiórum in terra Cham. –

28 Misit ténebras et obscurávit, *
      et restitérunt sermónibus eius.

29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
      et occídit pisces eórum.

30 Edidit terra eórum ranas *
      in penetrálibus regum ipsórum.

31 Dixit, et venit cœnomýia *
      et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
      ignem comburéntem in terra ipsórum.

33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
      et contrívit lignum fínium eórum. –

34 Dixit, et venit locústa *
      et bruchus, cuius non erat númerus,

35 et comédit omne fenum in terra eórum *
      et comédit fructum terræ eórum.

36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
      primítias omnis róboris eórum. –

37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
      et non erat in tríbubus eórum infírmus.

38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
      quia incúbuit timor eórum super eos.

39 Expándit nubem in protectiónem *
      et ignem, ut lucéret eis per noctem. –

40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
      et pane cæli saturávit eos.

41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
      abiérunt in sicco flúmina.

42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
      ad Abraham púerum suum. –

43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
      eléctos suos in lætítia.

44 Et dedit illis regiónes géntium, *
      et labóres populórum possedérunt,

45 ut custódiant iustificatiónes eius *
      et leges eius servent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

8, 1-13

Sacerdotium Christi in novo fœdere

     Fratres: Caput super ea, quæ dicúntur: talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera throni Maiestátis in cælis, sanctórum miníster et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, non homo.
     Omnis enim póntifex ad offerénda múnera et hóstias constitúitur; unde necésse erat et hunc habére áliquid, quod offérret. Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos, cum sint qui ófferant secúndum legem múnera; qui figúræ et umbræ desérviunt cæléstium, sicut respónsum est Móysi, cum consummatúrus esset tabernáculum: «Vide enim, inquit, ómnia fácies secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte». Nunc autem differéntius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancítum est. Nam si illud prius culpa vacásset, non secúndi locus inquirerétur; vitúperans enim eos dicit: «Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et consummábo super domum Israel et super domum Iudæ testaméntum novum; non secúndum testaméntum, quod feci pátribus eórum, in die, qua apprehéndi manum illórum, ut edúcerem illos de terra Ægýpti, quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo, et ego negléxi eos, dicit Dóminus. Quia hoc est testaméntum, quod testábor dómui Israel post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in mentem eórum et in corde eórum superscríbam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit unusquísque civem suum, et unusquísque fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; quóniam omnes scient me, a minóre usque ad maiórem eórum, quia propítius ero iniquitátibus eórum et peccatórum illórum iam non memorábor».
     Dicéndo «novum» veterávit prius; quod autem antiquátur et senéscit, prope intéritum est.

RESPONSORIUM

Hebr 8, 1b. 2a; 9, 24

R. Habémus pontíficem, qui, sanctórum miníster et tabernáculi veri, consédit in déxtera throni Maiestátis in cælis, * ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis.
V. Non enim in manufácta Sancta Christus introívit, quæ sunt similitúdo verórum, sed in ipsum cælum. * Ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 45, 23-24: PG 36, 654-655)

Paschatis participes erimus

     Páschatis partícipes érimus, nunc quidem adhuc týpice, tamétsi apértius quam in vétere lege (legále síquidem Pascha; nec enim dícere verébor, figúra erat figúræ obscúrior); aliquánto post autem perféctius et púrius, tum vidélicet cum Verbum novum illud nobíscum in regno Patris bibet, patefáciens ac docens, quæ nunc minus plene demonstrávit. Novum enim illud semper est, quod nunc intellégitur.
     Quænam autem illa sit pótio atque percéptio, dícere nostrum est, illíus docére, discipulísque suis hanc doctrínam impertíri. Doctrína enim, eius quoque, qui alit, cibus est.
     Age vero, nos quoque legis partícipes efficiámur, verum evangélice, non litteráliter; perfécte, non imperfécte; sempitérne, non temporárie. Caput nobis efficiámus, non terrénam Ierúsalem, sed cæléstem metrópolim; non eam, inquam, quæ nunc ab exercítibus calcátur, sed quæ ab ángelis laude et prædicatióne effértur.
     Mactémus, non vítulos novéllos, nec agnos córnua producéntes et úngulas, quæ magna ex parte mórtua sunt, ac sensu carent; verum Deo in supérno altári cum cæléstibus choris sacrifícium laudis immolémus. Penetrémus primum velámen, ad secúndum accedámus, in sancta sanctórum prospiciámus.
     Atque, ut maius áliquid dicam, immolémus nos Deo; immo, síngulis diébus nosmetípsos motúsque omnes immolémus. Omnia pro verbo excipiámus, per passiónes Passiónem imitémur, per sánguinem Sánguinem honorémus, crucem álacres conscendámus.
     Si Simon Cyrenǽus sis, crucem tolle, ac séquere.
     Si, ut latro, cruci simul affíxus fúeris, ut vir probus, Deum agnósce; si ille quoque propter te tuúmque peccátum cum iníquis reputátus sit, tu propter illum iustus fias. Adóra tua causa suspénsum; et pendens ipse, lucri áliquid ex ipsa quoque improbitáte cóllige; morte salútem eme; cum Iesu paradísum ingrédere, ut intéllegas quibus bonis excíderas. Pulchritúdines illas contempláre; murmuratórem cum sua blasphémia foris mori sine.
     Si Ioseph Arimathǽus sis, ab eo, qui cruci affíxit, corpus pete; tuum fiat mundi piáculum.
     Si Nicodémus sis, noctúrnus ille Dei cultor, funébribus unguéntis ipsum unge.
     Si María quædam sis, si ália María, si Salóme si Ioánna, dilúculo lácrimas profúnde. Fac ut prima sublátum lápidem, ángelos étiam fortásse, atque ádeo Iesum ipsum, vídeas.

RESPONSORIUM

Hebr 13, 12-13; 12, 4

R. Iesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est; * exeámus ígitur extra castra, impropérium eius portántes.
V. Nondum enim usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum pugnántes. * Exeámus ígitur extra castra, impropérium eius portántes.

PSALMODIA

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri
Ex 15, 1-4a. 8-13. 17-18
Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 23).

1 Cantémus Dómino: †
      glorióse enim magnificátus est, *
      equum et ascensórem deiécit in mare. –

2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem.
   Iste Deus meus, *
      et glorificábo eum;
   Deus patris mei, *
      et exaltábo eum! –

3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
      Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
      proiécit in mare. –

8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
      stetit ut agger unda fluens, *
      coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –

9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
       dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
       evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –

10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
       submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –

11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
       Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
       terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –

12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13     Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
    et portásti eum in fortitúdine tua *
       ad habitáculum sanctum tuum. –

17 Introdúces eos et plantábis *
       in monte hereditátis tuæ,
    firmíssimo habitáculo tuo, †
       quod operátus es, Dómine, *
        sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

18  Dóminus regnábit *
       in ætérnum et ultra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes.

LECTIO BREVIS

Is 65, 1b-3a
Dixi: «Ecce ego, ecce ego!» ad gentem, quæ non invocábat nomen meum. Expándi manus meas tota die ad pópulum rebéllem, qui gráditur in via non bona post cogitatiónes suas; pópulus, qui ad iracúndiam próvocat me ante fáciem meam semper.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Iesus mórtuus est, ut fílios Dei qui erant dispérsi congregáret in unum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Iesus mórtuus est, ut fílios Dei qui erant dispérsi congregáret in unum.

PRECES
Christum Dóminum glorificémus, qui, ut nova creatúra hómines fíerent, lavácrum regeneratiónis instítuit eísque córporis et verbi sui mensam appósuit. Eum deprecémur, dicéntes:
     Rénova nos, Dómine, grátia tua.

Iesu, mitis et húmilis corde, índue nos víscera misericórdiæ, benignitátem et humilitátem concéde,
ac patiéntiam cum ómnibus fac nos sectári.
Doce nos vere próximos esse míseris atque afflíctis,
ut te bonum Samaritánum imitémur.
Beáta Virgo, mater tua, intercédat pro sacris virgínibus,
ut consecratiónem, qua tibi sunt devótæ, in Ecclésia impénsius colant.
Donum tuæ misericórdiæ nobis largíre,
ac peccáta et pœnas nobis dimítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui, licet salútem hóminum semper operáris, nunc tamen pópulum tuum grátia abundantióre lætíficas, réspice propítius ad electiónem tuam, ut piæ protectiónis auxílium et regenerándos múniat et renátos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)