[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


19. november 2018, Feria II.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XXXIII
Pro OP: B. Iacobi Benfatti, episcopi, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

19 november 2018
PER ANNUM, hebd. XXXIII
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Splendor patérnæ glóriæ,
de luce lucem próferens,
lux lucis et fons lúminis,
diem dies illúminans.

Verúsque sol, illábere
micans nitóre pérpeti,
iubárque Sancti Spíritus
infúnde nostris sénsibus.

Votis vocémus et Patrem,
Patrem perénnis glóriæ,
Patrem poténtis grátiæ,
culpam reléget lúbricam.

Infórmet actus strénuos,
dentem retúndat ínvidi,
casus secúndet ásperos,
donet geréndi grátiam.

Mentem gubérnet et regat
casto, fidéli córpore;
fides calóre férveat,
fraudis venéna nésciat.

Christúsque nobis sit cibus,
potúsque noster sit fides;
læti bibámus sóbriam
ebrietátem Spíritus.

Lætus dies hic tránseat;
pudor sit ut dilúculum,
fides velut merídies,
crepúsculum mens nésciat.

Auróra cursus próvehit;
Auróra totus pródeat,
in Patre totus Fílius
et totus in Verbo Pater. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ioélis prophétæ

4, 1-3. 9-21
Ultimum iudicium; deinde felicitas æterna

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce in diébus illis et in témpore illo, cum convértero sortem Iudæ et Ierúsalem, congregábo omnes gentes et dedúcam eas in vallem Iósaphat, et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo et hereditáte mea Israel, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt. Et super pópulum meum misérunt sortem; et dedérunt púerum pro meretríce et puéllam vendidérunt pro vino, ut bíberent.
     Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos; accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. Concídite vómeres vestros in gládios et falces vestras in lánceas; infírmus dicat: “Fortis ego sum”. Erúmpite et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini ibi! Deduc, Dómine, robústos tuos! Consúrgant et ascéndant gentes in vallem Iósaphat, quia ibi sedébo, ut iúdicem omnes gentes in circúitu. Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte et prémite, quia plenum est tórcular: exúberant torculária, quia magna est malítia eórum. Pópuli, pópuli in valle Decisiónis, quia iuxta est dies Dómini in valle Decisiónis. Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
     Et Dóminus de Sion rúgiet et de Ierúsalem dabit vocem suam; et movebúntur cæli et terra, et Dóminus refúgium pópulo suo et fortitúdo fíliis Israel. Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierúsalem locus sanctus, et aliéni non transíbunt per eam ámplius. Et erit in die illa: stillábunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur et irrigábit torréntem Settim.
     Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum desolatiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Iudæ et effúderint sánguinem innocéntem in terra eórum. Et Iuda in ætérnum habitábitur, et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem; et vindicábo sánguinem eórum, quem non relínquam impunítum, et Dóminus commorátur in Sion».

RESPONSORIUM

Ioel 4, 18; Ap 22, 17c. 1

R. Stillábunt montes mustum, et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.
V. Osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi De remissióne

(Liber 2, 11, 2-12, 1.3-4: CCL 91 A, 693-695)

Qui vicerit, a morte secunda non lædetur

     In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba, canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti et nos immutábimur. Cum dicit «nos», osténdit Paulus illos secum futúræ mutatiónis potitúros dono, quos in hoc témpore cum ipso sociísque eius tenet ecclesiástica rectéque vivéndi commúnio. Ipsíus vero mutatiónis insínuans qualitátem dicit: Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptiónem, et mortále hoc indúere immortalitátem. Ut ergo in tálibus tunc sequátur mutátio iustæ retributiónis, nunc præcédit mutátio gratuítæ largitátis.
     His ergo qui in præsénti vita de malo in bonum fúerint immutáti, futúræ mutatiónis retribútio promíttitur.
     Hoc ergo in eis ágitur per grátiam, ut primum hic in eis per iustificatiónem, in qua spiritáliter resúrgitur, mutátio divíni múneris inchoétur et póstmodum in córporis resurrectióne, qua iustificatórum immutátio perfícitur, in ætérnum manens perfécta glorificátio non mutétur. Ad hoc enim illos primum grátia iustificatiónis, deínde glorificatiónis mutat, ut in eis ipsa glorificátio incommutábilis æternáque permáneat.
     Mutántur hic enim per primam resurrectiónem, qua illuminántur ut convertántur; qua scílicet tránseunt de morte ad vitam, de iniquitáte ad iustítiam, de infidelitáte ad fidem, de malis áctibus ad sanctam conversatiónem. ídeo in illis secúnda mors non habet potestátem. De tálibus in Apocalýpsi dícitur: Beátus qui habet partem in resurrectióne prima; in his secúnda mors non habet potestátem. In eódem rursus libro dícitur: Qui vícerit, a morte secúnda non lædétur. Sicut ergo in conversióne cordis prima consístit resurréctio, sic mors secúnda in supplício sempitérno.
     Festínet ítaque hic primæ resurrectiónis párticeps fíeri omnis qui non vult secúndæ mortis ætérna punitióne damnári. Si qui enim, in præsénti vita timóre divíno mutáti, tránseunt a vita mala ad vitam bonam, ipsi tránseunt de morte ad vitam, qui étiam póstmodum de ignobilitáte mutabúntur in glóriam.

RESPONSORIUM

Col 3, 3-4; Rom 6, 11

R. Mórtui estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo; * Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
V. Existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Iesu Dómino nostro. * Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium

Verbo inhabitante, æternaliter exsultabunt qui eum intra se receperunt.

2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine; *
      intéllege gémitum meum.
3 Inténde voci clamóris mei, *
      rex meus et Deus meus. –

4 Quóniam ad te orábo, Dómine, †
      mane exáudies vocem meam; *
      mane astábo tibi et exspectábo.
5 Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es; †
6     neque habitábit iuxta te malígnus, *
      neque permanébunt iniústi ante óculos tuos. –

7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem, †
      perdes omnes, qui loquúntur mendácium; *
      virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus.
8 Ego autem in multitúdine misericórdiae tuæ †
      introíbo in domum tuam; *
      adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo. –

9 Dómine, deduc me in iustítia tua propter inimícos meos, *
       dírige in conspéctu meo viam tuam.
10 Quóniam non est in ore eórum véritas, *
       cor eórum fóvea;
    sepúlcrum patens est guttur eórum, *
       mólliunt linguas suas. –

     11  [Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; †
          secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, *
          quóniam irritaverunt te, Domine.]

12 Et omnes, qui sperant in te, læténtur, *
       in ætérnum exsúltent.
    Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, *
       qui díligunt nomen tuum;
13 quóniam tu benedíces iusto, Dómine, *
       quasi scuto, bona voluntáte coronábis eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te orábo, Dómine, mane exáudies vocem meam.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Canticum
Soli Deo honor et gloria
1 Chr 29, 10-13
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (Eph 1, 3)

10 Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
       ab ætérno in ætérnum.
11 Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
       glória, splendor atque maiéstas.
    Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
       tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12 De te sunt divítiæ et glória, *
       tu domináris ómnium. –

    In manu tua virtus et poténtia, *
       in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
       et laudámus nomen tuum ínclitum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Laudámus nomen tuum ínclitum, Deus noster.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

Psalmus 28 (29)
Verbi Domini præconium

Ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus» (Mt 3, 17).

1 Afférte Dómino, fílii Dei, *
      afférte Dómino glóriam et poténtiam,
2 afférte Dómino glóriam nóminis eius, *
      adoráte Dóminum in splendóre sancto. –

3 Vox Dómini super aquas; †
      Deus maiestátis intónuit, *
      Dóminus super aquas multas.
4 Vox Dómini in virtúte, *
      vox Dómini in magnificéntia. –

5 Vox Dómini confringéntis cedros; *
      et confrínget Dóminus cedros Líbani.
6 Et saltáre fáciet, tamquam vítulum, Líbanum, *
      et Sárion, quemádmodum fílium unicórnium. –

7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis, †
8    vox Dómini concutiéntis desértum, *
      et concútiet Dóminus desértum Cades.
9 Vox Dómini properántis partum cervárum, †
      et denudábit condénsa; *
      et in templo eius omnes dicent glóriam. –

10 Dóminus super dilúvium hábitat, *
       et sedébit Dóminus rex in ætérnum.
11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit, *
       Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adoráte Dóminum in aula sancta eius.

LECTIO BREVIS

2 Th 3, 10b-13
Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedíctus Dóminus * a sǽculo et usque in sǽculum.
R. Benedíctus Dóminus * a sǽculo et usque in sǽculum.
V. Qui facit mirabília solus.
R. A sǽculo et usque in sǽculum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedíctus Dóminus * a sǽculo et usque in sǽculum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus Deus noster.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus Deus noster.

PRECES
Christum magnificémus, plenum grátie et Spíritu Sancto, et fidénter eum implorémus:
     Spíritum tuum da nobis, Dómine.

Concéde nobis diem istum iucúndum, pacíficum et sine mácula,
ut, ad vésperam perdúcti, cum gáudio et mundo corde te collaudáre valeámus.
Sit hódie splendor tuus super nos,
et opus mánuum nostrárum dírige.
Osténde fáciem tuam super nos ad bonum in pace,
ut hódie manu tua válida contegámur.
Réspice propítius omnes, qui oratiónibus nostris confídunt,
eos adímple bonis ánimæ et córporis univérsis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere, ut cuncta nostra operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)