lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 iulius 2019
XVI DOMINICA PER ANNUM

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.

Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

1, 1-14
Gratiarum actio inter tribulationes

     Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, cum sanctis ómnibus, qui sunt in univérsa Acháia: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
     Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra. Sive autem tribulámur, pro vestra exhortatióne et salúte; sive exhortámur pro vestra exhortatióne, quæ operátur in tolerántia earúndem passiónum, quas et nos pátimur. Et spes nostra firma pro vobis, sciéntes quóniam, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Asia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere; sed ipsi in nobis ipsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos: qui de tanta morte erípuit nos et éruet, in quem sperámus, et adhuc erípiet, adiuvántibus et vobis in oratióne pro nobis, ut propter eam, quæ ex multis persónis in nos est, donatiónem per multos grátiæ agántur pro nobis.
     Nam glória nostra hæc est, testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte et sinceritáte Dei et non in sapiéntia carnáli sed in grátia Dei, conversáti sumus in mundo, abundántius autem ad vos. Non enim ália scríbimus vobis quam quæ légitis aut étiam cognóscitis; spero autem quod usque in finem cognoscétis, sicut et cognovístis nos ex parte, quia glória vestra sumus sicut et vos nostra in die Dómini nostri Iesu.

RESPONSORIUM

Ps 93 (94), 18b-19; 2 Cor 1, 5

R. Misericórdia tua, Dómine, sustentábat me; * In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
V. Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat consolátio nostra. * In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.

LECTIO ALTERA

Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios

(Inscriptio; nn. 1, 1 – 5, 2; Funk 1, 191-195)

Decet non modo vocari christianos, sed étiam esse

    Ignátius, qui et Theóphorus, benedíctæ grátia Dei Patris in Christo Iesu salvatóre nostro, in quo salúto Ecclésiam, quæ Magnésiæ est ad Mæándrum, optóque in Deo Patre et in Iesu Christo plúrimam salútem.
     Cum caritátem vestram religiósam pérbene ordinátam cognovíssem, exsúltans in fide Iesu Christi vos álloqui decrévi. Ornátus enim honorificentíssimo nómine in vínculis quæ circúmfero, laudo Ecclésias, quibus uniónem opto cum carne et spíritu Iesu Christi, qui sempitérna est vita nostra, et uniónem in fide et caritáte, cui nihil præferéndum, máxime vero uniónem cum Iesu et Patre, in quo omnem príncipis huius sǽculi vim sustinéntes et evadéntes, Deo potiémur.
     Cum ítaque dignus sim hábitus, ut vídeam vos per Damam epíscopum vestrum Deo dignum et per dignos presbýteros Bassum et Apollónium et per consérvum meum Zotiónem diáconum, quo útinam fruar, quia súbditus est epíscopo ut benignitáti Dei et presbytério ut legi Iesu Christi.
     Sed et vos decet non familiárius uti ætáte epíscopi, sed respéctu poténtiæ Dei Patris omnem impertíri illi reveréntiam, quemádmodum cognóvi et sanctos presbýteros non abúti iuveníli eius condicióne conspícua, sed ut prudéntes in Deo cédere ei, non ei autem, sed Patri Iesu Christi, ómnium epíscopo. In honórem ígitur illíus, qui amat nos, decet obœdíre sine ulla hypócrisi; quia non epíscopum hunc visíbilem quis fallit, sed invisíbilem decípere conátur. Quidquid vero est eiúsmodi, non ad carnem refértur, sed ad Deum, qui abscóndita cognóscit.
     Decet ítaque non modo vocári christiános, sed étiam esse; quemádmodum nonnúlli epíscopum quidem nóminant, sed ómnia sine eo fáciunt. Tales vero non bona consciéntia mihi prǽditi esse vidéntur, quia non fírmiter secúndum præcéptum congregántur.
     Quia autem res finem habent et duo simul propósita sunt, mors et vita, et unusquísque in próprium locum itúrus est, quemádmodum enim sunt numísmata duo, álterum quidem Dei, álterum autem mundi, et unumquódque próprium charactérem habet impósitum, infidéles charactérem mundi huius, fidéles autem in caritáte charactérem Dei Patris per Iesum Christum, per quem nisi propénsa nobis est volúntas mori iuxta ipsíus passiónem, nec vita ipsíus in nobis est.

RESPONSORIUM

1 Tim 4, 12.16.15

R. Exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. * Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies et eos qui te áudiunt.
V. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. * Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies et eos qui te áudiunt.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 52-57
Creator ... est benedictus in sǽcula (Rom 1, 25)

52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –

    et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
       et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –

53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
       et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –

54 Benedíctus es in throno regni tui *
       et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
       sedens super chérubim, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Tim 2, 8. 11-13
Memor esto Iesum Christum resuscitátum esse a mórtuis, ex sémine David. Fidélis sermo: Nam si commórtui sumus, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus; si negábimus, et ille negábit nos; si non crédimus, ille fidélis manet, negáre enim seípsum non potest.

RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. María sedens secus pedes Dómini audiébat verbum illíus.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. María sedens secus pedes Dómini audiébat verbum illíus.

PRECES
Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus:
     Te laudámus, in te confídimus, Dómine.

Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.
Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.
Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.
Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Propitiáre, Dómine, fámulis tuis, et cleménter grátiæ tuæ super eos dona multíplica, ut, spe, fide et caritáte fervéntes, semper in mandátis tuis vígili custódia persevérent. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)