lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 september 2020
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Fulgéntis auctor ǽtheris,
qui lunam lumen nóctibus,
solem diérum cúrsibus
certo fundásti trámite,

Nox atra iam depéllitur,
mundi nitor renáscitur,
novúsque iam mentis vigor
dulces in actus érigit.

Laudes sonáre iam tuas
dies relátus ádmonet,
vultúsque cæli blándior
nostra serénat péctora.

Vitémus omne lúbricum,
declínet prava spíritus,
vitam facta non ínquinent,
linguam culpa non ímplicet;

Sed, sol diem dum cónficit,
fides profúnda férveat,
spes ad promíssa próvocet,
Christo coniúngat cáritas.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

10, 18-22; 11, 14-25
Gloria Domini civitatem damnatam derelinquit

     In diébus illis: Egréssa est glória Dómini a límine templi et stetit super chérubim; et elevántes chérubim alas suas exaltáta sunt a terra coram me, et, illis egrediéntibus, rotæ quoque subsecútæ sunt; et stetit in intróitu portæ domus Dómini orientális, et glória Dei Israel erat super ea. Ipsum est ánimal, quod vidi subter Deum Israel iuxta flúvium Chobar, et intelléxi quia chérubim essent. Quáttuor per quáttuor vultus unicuíque et quáttuor alæ unicuíque, et similitúdo manus hóminis sub alis eórum; et similitúdo vúltuum eórum, ipsi vultus quorum aspéctum víderam iuxta flúvium Chobar. Et sínguli ante fáciem suam gradiebántur.
     Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, fratres tui, fratres tui, viri propínqui tui et omnis domus Israel, univérsi, quibus dixérunt habitatóres Ierúsalem: “Longe sunt a Dómino; nobis data est terra in possessiónem”. Proptérea hæc dicit Dóminus Deus: Quia longe feci eos in géntibus et quia dispérsi eos in terris, ero eis in sanctificatiónem módicam in terris, ad quas venérunt. Proptérea lóquere: Hæc dicit Dóminus Deus: Congregábo vos de pópulis et adunábo de terris, in quibus dispérsi estis, dabóque vobis humum Israel. Et ingrediéntur illuc et áuferent omnes offensiónes cunctásque abominatiónes eius de illa. Et dabo eis cor áliud et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum; et áuferam cor lapídeum de carne eórum et dabo eis cor cárneum, ut in præcéptis meis ámbulent et iudícia mea custódiant faciántque ea et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum. Quorum cor post offendícula et abominatiónes suas ámbulat, horum viam in cápite suo ponam», dicit Dóminus Deus.
     Et elevavérunt chérubim alas suas, et rotæ cum eis, et glória Dei Israel erat super eos; et ascéndit glória Dómini de médio civitátis, stetítque super montem, qui est ad oriéntem urbis.
     Et spíritus levávit me adduxítque in Chaldǽam ad transmigratiónem in visióne in spíritu Dei; et subláta est a me vísio, quam víderam. Et locútus sum ad transmigratiónem ómnia verba Dómini, quæ osténderat mihi.

RESPONSORIUM

Ez 10, 4.18; Mt 23, 37.38

R. Eleváta est glória Dómini ad limen domus, repléta est domus nube, et átrium replétum est splendóre glóriæ Dómini, * Et egréssa est glória Dómini a límine templi.
V. Ierúsalem, quótiens vólui congregáre fílios tuos, et noluísti! Ecce relínquitur vobis domus vestra desérta. *Et egréssa est glória Dómini a límine templi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 6-7: CCL 41, 533-534)

Non quæ sua sunt, quisque quærat, sed quæ Iesu Christi

     Quóniam díximus quid sit lac consúmere, quærámus quid sit lanis tégere. Qui præbet lac, victum præbet, et qui præbet lanam, honórem præbet. Ista sunt duo quæ a pópulis quærunt, qui se ipsos pascunt, non oves: cómmodum suppléndæ necessitátis et favórem honóris et laudis.
     Etenim vestiméntum proptérea bene intellégitur in honórem, quia nuditátem cóntegit. Est enim unusquísque homo infírmus. Et quid est: quisquis vobis præest, nisi quod vos estis? Carnem portat, mortális est, mandúcat, dormit, surgit; natus est, moritúrus est. Si ergo cógites quid sit secúndum se ipsum, homo est. Tu honorándo tamen ámplius, véluti cóntegis quod infírmum est.
     Vidéte cuiúsmodi induméntum accéperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum díceret: Sicut ángelum Dei excepístis me. Testimónium enim vobis perhíbeo, quia si fíeri posset, óculos vestros eruissétis et dedissétis mihi. Sed cum tantus illi honor exhíbitus esset, numquid propter ipsum honórem sibi exhíbitum, ne forte negarétur et minus ille cum argúeret laudarétur, pepércit errántibus? Nam si hoc fecísset, esset inter illos qui se ipsos pascunt, non oves. Díceret ergo apud seípsum: «Quid ad me pértinet? Quis quod velit agat; victus meus salvus est, honor meus salvus est: et lac et lana, satis est mihi; eat quisque qua potest». Ergo íntegra tibi sunt ómnia, si eat quisque qua potest? Nolo te præpósitum fácere, unum te constítuo de ipsa plebe: Si pátitur unum membrum, compatiúntur ómnia membra.
     Proínde ipse Apóstolus, cum eos commemoráret quales fúerint erga illum, ne quasi oblítus eórum honorificéntiæ viderétur, testimónium pérhibet quod sicut ángelum Dei suscéperint eum, quod si fíeri posset óculos suos vellent erúere et illi dare. Et tamen accédit ad ovem lánguidam, ad ovem pútridam, secáre vulnus, non párcere putrédini. Ergo, inquit, inimícus vobis factus sum verum prǽdicans? Ecce et accépit de lacte óvium, sicut paulo ante commemorávimus, et indútus est lanis óvium, sed tamen oves non negléxit. Non enim sua quærébat, sed quæ Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Sir 32, 1-2a; Mc 9, 35b

R. Rectórem te posuérunt? Noli extólli; * Esto in illis quasi unus ex ipsis; curam illórum habe.
V. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster. * Esto in illis quasi unus ex ipsis; curam illórum habe.

PSALMODIA

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)

2 Parátum cor meum, Deus, †
      parátum cor meum, *
      cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
      excitábo auróram. –

4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
      et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
      et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
      et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
      salvum fac déxtera tua et exáudi me. –

8 Deus locútus est in sancto suo: †
      „Exsultábo et dívidam Síchimam *
      et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
      et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
      Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
      super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
      super Philistǽam vociferábor.“ –

11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
      Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
      Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
      quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
      et ipse conculcábit inimícos nostros.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Canticum
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem
Is 61, 10 – 62, 5
Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
          et exsultábit ánima mea in Deo meo,
       quia índuit me vestiméntis salútis *
          et induménto iustítiæ circúmdedit me,
       quasi sponsum decorátum coróna *
          et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –

   11 Sicut enim terra profert germen suum †
          et sicut hortus semen suum gérminat, *
          sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –

 62,1 Propter Sion non tacébo, *
          et propter Ierúsalem non quiéscam,
       donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
          et salus eius ut lampas accendátur. –

    2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
          et cuncti reges glóriam tuam;
       et vocáberis nómine novo, *
          quod os Dómini nominábit.
    3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
          et diadéma regni in manu Dei tui. –

    4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
          et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
       sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
         et terra tua Nupta.
       quia complácuit Dómino in te, *
          et terra tua erit nupta. –

    5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
         ita ducent te fílii tui;
       ut gaudet sponsus super sponsam, *
          ita gaudébit super te Deus tuus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)

1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2     laudábo Dóminum in vita mea, *
      psallam Deo meo, quámdiu fúero. –

3 Nolíte confídere in princípibus, *
      in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
      in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –

5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
      cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
      mare et ómnia, quæ in eis sunt;
   qui custódit veritátem in sǽculum, †
7     facit iudícium oppréssis, *
      dat escam esuriéntibus. –

   Dóminus solvit compedítos, *
8     Dóminus illúminat cæcos,
   Dóminus érigit depréssos, *
      Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
      pupíllum et víduam susténtat *
      et viam peccatórum dispérdit. –

10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
      Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

LECTIO BREVIS

Deut 4, 39-40a
Scito hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie.

RESPONSORIUM BREVE
V. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.
R. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.
V. Semper laus eius in ore meo.
R. In omni témpore.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Benedícam Dóminum. * In omni témpore.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino ómnibus diébus nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino ómnibus diébus nostris.

PRECES
Christus, splendor patérnæ glóriæ, verbo suo nos illúminat. Eum amánter invocémus dicéntes:
     Exáudi nos, Rex ætérnæ glóriæ.

Benedíctus es, auctor fídei nostræ et consummátor,
qui de ténebris vocásti nos in admirábile lumen tuum.
Qui cæcórum óculos aperuísti, et surdos fecísti audíre,
ádiuva incredulitátem nostram.
Dómine, in dilectióne tua iúgiter maneámus,
ne ab ínvicem separémur.
Da nobis in tentatióne resístere, in tribulatióne sustinére,
et in prósperis grátias ágere.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Memoráre, Dómine, testaménti tui sancti, quod sanguis Agni novo fœdere consecrávit, ut pópulus tuus et remissiónem obtíneat peccatórum, et ad redemptiónis indesinénter profíciat increméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)