[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


15. december 2020, Feria III.
hebd. III

TEMPUS ADVENTUS, hebd. III


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

15 december 2020
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.

Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.

E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,

Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.

Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34     psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

30, 27-33; 31, 4-9
Salvatio Ierusalem de Assyriis

     Ecce nomen Dómini venit de longínquo, ardens furor eius et gravis eius fragor; lábia eius repléta sunt indignatióne et lingua eius quasi ignis dévorans. Spíritus eius velut torrens inúndans, usque ad collum pertíngens, ad cribrándas gentes in cribro funésto, et frenum dolósum in maxíllis populórum.
     Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ sollemnitátis et lætítia cordis sicut eius, qui ad sonum tíbiæ pergit in montem Dómini, ad petram Israel. Et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ et terrórem brácchii sui osténdet in comminatióne furóris et flamma ignis devorántis, in túrbine et in imbre et in lápide grándinis.
     A voce enim Dómini pavébit Assýrius virga percússus. Et erit omnis ictus báculi percutiéntis, quem requiéscere fáciet Dóminus super eum in týmpanis et cítharis, et in bellis agitátis expugnábit eos. Præparáta est enim ab heri Topheth, præparáta, profúnda et dilatáta, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Dómini sicut torrens súlphuris succéndit eam.
     Quia hæc dicit Dóminus ad me: «Quómodo si rugit leo et cátulus leónis super prædam suam, cum occúrrerit ei multitúdo pastórum, a voce eórum non formidábit et a multitúdine eórum non pavébit, sic descéndet Dóminus exercítuum, ut prœliétur super montem Sion et super collem eius. Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus exercítuum Ierúsalem, prótegens et líberans, parcens et salvans».
     Convertímini ad eum, a quo pénitus recesserátis, fílii Israel. In die enim illa abíciet vir idóla argéntea sua et idóla áurea sua, quæ fecérunt vobis manus vestræ in peccátum; et cadet Assýria in gládio non viri, et gládius non hóminis vorábit eum, et fúgiet a fácie gládii, et iúvenes eius vectigáles erunt. Et fortitúdo eius præ terróre transíbit, et pavébunt signum príncipes eius, dixit Dóminus, cuius ignis est in Sion et camínus eius in Ierúsalem.

RESPONSORIUM

Is 31, 4. 5; 30, 29

R. Descéndet Dóminus exercítuum super montem Sion: * Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus Ierúsalem, parcens et salvans.
V. Cánticum erit vobis sicut nox sanctificátæ sollemnitátis, et lætítia cordis. * Sicut aves volántes, sic próteget Dóminus Ierúsalem, parcens et salvans.

LECTIO ALTERA

E Libro De imitatióne Christi

(Kniha 2, hl. 2-3)

De humilitate et pace

     Non magni pendas, quis pro te, vel contra te sit: sed hoc age et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis.
     Hábeas consciéntiam bonam, et Deus bene te defensábit.
     Quem enim Deus adiuváre volúerit, nullíus pervérsitas nocére póterit.
     Si tu scis tacére et pati, vidébis procul dúbio auxílium Dómini.
     Ipse novit tempus et modum liberándi te, et ídeo te debes illi resignáre.
     Dei est adiuváre, et ab omni confusióne liberáre. Sæpe valde prodest, ad maiórem humilitátem servándam, quod deféctus nostros álii sciunt et redárguunt.
     Quando homo pro deféctibus suis se humíliat, tunc facíliter álios placat, et léviter satísfacit sibi irascéntibus.
     Húmilem Deus prótegit et líberat, húmilem díligit et consolátur: húmili hómini se inclínat, húmili largítur grátiam magnam, et post eius depressiónem, levat ad glóriam.
     Húmili sua secréta revélat, et ad se dúlciter trahit et invítat.
     Húmilis, accépta confusióne, satis bene est in pace: quia stat in Deo, et non in mundo.
     Non réputes te áliquid profecísse, nisi ómnibus inferiórem te esse séntias.
     Tene te primo in pace, et tunc póteris álios pacificáre.
     Homo pacíficus magis prodest, quam bene doctus.
     Homo passionátus étiam bonum in malum trahit, et facíliter malum credit.
     Bonus pacíficus homo ómnia ad bonum convértit.
     Qui bene in pace est, de nullo suspicátur. Qui autem male conténtus est et commótus, váriis suspiciónibus agitátur: nec ipse quiéscit, nec álios quiéscere permíttit.
     Dicit sæpe quod dícere non debéret; et omíttit quod sibi magis fácere expedíret.
     Consíderat quod álii fácere tenéntur: et néglegit quod ipse tenétur.
     Habe ergo primo zelum super teípsum, et tunc iuste zeláre póteris étiam próximum tuum.
     Tu bene scis facta tua excusáre et coloráre, et aliórum excusatiónes non vis recípere.
     Iústius esset, ut te accusáres, et fratrem tuum excusáres.
     Si portári vis, porta et álium.

RESPONSORIUM

Ps 24 (25), 9-10; Zac 7, 9

R. Díriget Dóminus mansuétos in iudício: docébit mites vias suas. * Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas, custodiéntibus testimónium eius..
V. Iudícium verum iudicáte, et misericórdiam et miseratiónes fácite unusquísque cum fratre suo. * Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas, custodiéntibus testimónium eius.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)

2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
      convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
      operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
      revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –

5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
      et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
      aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
      et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
      et salutáre tuum da nobis. –

9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
       quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
       et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
       ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
       iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
       et iustítia de cælo prospéxit. –

13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
       et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
       et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Canticum
Hymnus post victoriam de hostibus
Is 26, 1-4. 7-9. 12
Murus civitatis habet fundamenta duodecim (Cf. Ap 21, 14).

1 Urbs fortis nobis in salútem; *
      pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
      quæ servat fidem. –

3 Propósitum eius est firmum; *
      servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
      Dóminus est petra ætérna. –

7 Sémita iusti recta est; *
      rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
      ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
       sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
    Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
       iustítiam discent habitatóres orbis. –

12 Dómine, dabis pacem nobis; *
       ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur

Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
      illúminet vultum suum super nos,

3 ut cognoscátur in terra via tua, *
      in ómnibus géntibus salutáre tuum. –

4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

5 Læténtur et exsúltent gentes, †
      quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
      et gentes in terra dírigis. –

6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
      confiteántur tibi pópuli omnes.

7 Terra dedit fructum suum; *
      benedícat nos Deus, Deus noster,

8 benedícat nos Deus, *
      et métuant eum omnes fines terræ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.

LECTIO BREVIS

Gen 49, 10
Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem: solve víncula colli tui, captíva fília Sion.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Eleváre, eleváre, consúrge, Ierúsalem: solve víncula colli tui, captíva fília Sion.

PRECES
Deus Pater omnípotens íterum manum suam exténdet ad possidéndum resíduum pópuli sui. Proínde eum rogémus:
     Advéniat regnum tuum, Dómine.

Concéde, Dómine, ut faciámus fructus dignos pæniténtiæ,
ad accipiéndum regnum tuum, quod prope est.
Para, Dómine, viam in córdibus nostris Verbo tuo ventúro,
ut eius glória in nobis revelétur.
Humília montes supérbiæ nostræ,
exálta valles infirmitátis nostræ.
Murum ódii evérte, natiónes dividéntem,
et vias concórdiæ fac homínibus planas.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui novam creatúram per Unigénitum tuum nos esse fecísti, in ópera misericórdiæ tuæ propítius intuére, et in advéntu Fílii tui ab ómnibus nos máculis, vetustátis emúnda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)