[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31 


13. ianuarius 2021, Feria IV.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 ianuarius 2021
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Nox et tenébræ et núbila,
confúsa mundi et túrbida,
lux intrat, albéscit polus:
Christus venit; discédite.

Calígo terræ scínditur
percússa solis spículo,
rebúsque iam color redit
vultu niténtis síderis.

Sic nostra mox obscúritas
fraudísque pectus cónscium,
ruptis retéctum núbibus,
regnánte palléscet Deo.

Te, Christe, solum nóvimus,
te mente pura et símplici
rogáre curváto genu
flendo et canéndo díscimus.

Inténde nostris sénsibus
vitámque totam díspice:
sunt multa fucis íllita
quæ luce purgéntur tua.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

24, 1b-33
Sapientia in creatione et in historia Israel

     Sapiéntia laudábit ánimam suam et in Deo honorábitur et in médio pópuli sui gloriábitur et in ecclésia Altíssimi apériet os suum et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur et in médio pópuli sui exaltábitur et in plenitúdine sancta admirábitur et in multitúdine electórum habébit laudem et inter benedíctos benedicétur dicens:
     «Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram. Ego feci in cælis, ut orirétur lumen indefíciens, et sicut nébula texi omnem terram. Ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. Gyrum cæli circuívi sola et in profúndum abýssi ambulávi, in flúctibus maris et in omni terra steti et in omni pópulo et in omni gente primátum hábui et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. In his ómnibus réquiem quæsívi: cuius in hereditáte morábor? Tunc præcépit et dixit mihi Creátor ómnium et, qui creávit me, quiétem dedit tabernáculo meo et dixit mihi: “In Iacob inhábita et in Israel hereditáre et in eléctis meis mitte radíces”.
     Ab inítio ante sǽcula creáta sum et usque ad futúrum sǽculum non désinam. Et in tabernáculo sancto coram ipso ministrávi, et sic in Sion firmáta sum et in civitáte simíliter dilécta requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto et in parte Dómini, in hereditáte illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
     Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano et quasi cupréssus in móntibus Hermon. Quasi palma exaltáta sum in Engáddi et quasi plantátio rosæ in Iéricho. Quasi olíva speciósa in campis et quasi plátanus exaltáta sum iuxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi; quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris. Et quasi storax et gálbanus et úngula et gutta et quasi líbani vapor in tabernáculo.
     Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei rami honóris et grátiæ. Ego quasi vitis germinávi grátiam, et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum; memória mea in generatiónes sæculórum.
     Qui edunt me, adhuc esúrient; et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur; et qui operántur in me, non peccábunt: qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt». Hæc ómnia liber testaménti Altíssimi, lex, quam mandávit nobis Móyses heréditas dómui Iacob.

RESPONSORIUM

Io 14, 6; Sir 24, 14

R. Ego sum via et véritas et vita. * Nemo venit ad Patrem nisi per me.
V. Ego sapiéntia ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam. * Nemo venit ad Patrem nisi per me.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 6, 3. 5. 6. 7: SCh 100, 442. 446. 448-454)

Agnitio Patris est Filii manifestatio

     Neque Patrem cognóscere quis potest sine Verbo Dei, hoc est, nisi Fílio revelánte, neque Fílium, sine Patris beneplácito. Bonum autem plácitum Patris Fílius pérficit: mittit enim Pater, míttitur autem et venit Fílius. Et Patrem quidem invisíbilem et indeterminábilem, quantum ad nos est, cognóscit suum ipsíus Verbum, et cum sit inenarrábilis, ipse enárrat eum nobis; rursus autem Verbum suum solus cognóscit Pater; utráque autem hæc sic se habére manifestávit Dóminus. Et propter hoc Fílius revélat agnitiónem Patris per suam manifestatiónem. Agnítio enim Patris est Fílii manifestátio: ómnia enim per Verbum manifestántur.
     Et ad hoc Fílium revelávit Pater, ut per eum ómnibus manifestétur, et eos quidem qui credunt ei, iuste in incorruptélam et in ætérnum refrigérium recípiat (crédere autem ei, est fácere eius voluntátem).
     Etenim per ipsam condiciónem revélat Verbum conditórem Deum, et per mundum fabricatórem mundi Dóminum, et per plasma eum qui plasmáverit artíficem, et per Fílium eum Patrem qui generáverit Fílium; et hæc omnes simíliter quidem colloquúntur, non autem simíliter credunt. Sed per legem et prophétas simíliter Verbum et semetípsum et Patrem prædicábat; et audívit quidem univérsus pópulus simíliter, non simíliter autem omnes credidérunt. Et per ipsum Verbum visíbile et palpábile factum Pater ostendebátur, etiámsi non omnes simíliter credébant ei; sed omnes vidérunt in Fílio Patrem: invisíbile étenim Fílii Pater, visíbile autem Patris Fílius.
     Omnia autem Fílius adminístrans Patri pérficit ab inítio usque ad finem, et sine illo nemo potest cognóscere Deum. Agnítio enim Patris, Fílius; agnítio autem Fílii in Patre, et per Fílium reveláta; et propter hoc Dóminus dicébat: Nemo cognóscit Fílium, nisi Pater; neque Patrem, nisi Fílius, et quibuscúmque Fílius reveláverit. «Reveláverit» enim, non solum in futúrum dictum est, quasi tunc incéperit Verbum manifestáre Patrem, cum de María natus; sed commúniter per totum tempus pósitum est. Ab inítio enim assístens Fílius suo plásmati, revélat ómnibus Patrem, quibus vult et quando vult et quemádmodum vult Pater: et propter hoc in ómnibus et per ómnia unus Deus Pater, et unum Verbum, Fílius, et unus Spíritus, et una salus ómnibus credéntibus in eum.

RESPONSORIUM

Io 1, 18; Mt 11, 27b

R. Deum nemo vidit umquam; * Unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.
V. Nemo Patrem novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. * Unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ. (Io 8, 12)

2 Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
      non est timor Dei ante óculos eius. –

3 Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
      ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
4 Verba oris eius iníquitas et dolus, *
      désiit intellégere, ut bene ágeret.
5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
      ástitit omni viæ non bonæ, *
      malítiam autem non odívit. –

6 Dómine, in cælo misericórdia tua *
      et véritas tua usque ad nubes;
7 iustítia tua sicut montes Dei, †
      iudícia tua abýssus multa: *
      hómines et iuménta salvábis, Dómine. –

8 Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
      Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
9 inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
      et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
10 Quóniam apud te est fons vitæ, *
       et in lúmine tuo vidébimus lumen. –

11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
       et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non véniat mihi pes supérbiæ, *
       et manus peccatóris non móveat me.
13 Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
       expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit
Iudt 16, 1-2. 13-15
Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

1 Incípite Deo meo in týmpanis, *
      cantáte Dómino meo in cýmbalis,
   modulámini illi psalmum novum, *
      exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
2 Tu es Deus cónterens bella, †
      qui ponis castra in médio pópuli tui, *
      ut erípias me de manu persequéntium me. –

13 Cantábo Deo meo hymnum novum: †
       Dómine, magnus es tu et clarus,*
       mirábilis in virtúte et insuperábilis. –

14 Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
       quóniam dixísti, et facta sunt, –
    misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
       et non est, qui resístat voci tuæ. –

15 Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
       petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent. –
    Illis autem qui timent te *
       propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

2 Omnes gentes, pláudite mánibus, *
      iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
3 quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
      rex magnus super omnem terram. –

4 Subiécit pópulos nobis *
      et gentes sub pédibus nostris.
5 Elégit nobis hereditátem nostram, *
      glóriam Iacob, quem diléxit.
6 Ascéndit Deus in iúbilo, *
      et Dóminus in voce tubæ. –

7 Psállite Deo, psállite; *
      psállite regi nostro, psállite.
8 Quóniam rex omnis terræ Deus, *
      psállite sapiénter. –

9 Regnávit Deus super gentes, *
      Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Príncipes populórum congregáti sunt *
       cum pópulo Dei Abraham,
    quóniam Dei sunt scuta terræ: *
       veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

Tob 4, 15a, 16ab.19a
Atténde tibi, fili, in ómnibus opéribus tuis et esto sápiens in ómnibus sermónibus tuis et, quod óderis, némini féceris. De pane tuo commúnica esuriénti et de vestiméntis tuis nudis; ex ómnibus, quæcúmque tibi abundáverint, fac eleemósynam. Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuæ et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.

RESPONSORIUM BREVE
V. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.
R. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.
V. In via tua vivífica me.
R. In testimónia tua.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Inclína cor meum, Deus, * in testimónia tua.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Fac nobíscum misericórdiam, Dómine, et memoráre testaménti tui sancti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Fac nobíscum misericórdiam, Dómine, et memoráre testaménti tui sancti.

PRECES
Grátias agámus Christo eúmque semper laudémus, quia non dedignátur fratres vocáre quos sanctíficat. ídeo ei supplicémus:
     Sanctífica fratres tuos, Dómine.

Fac ut huius diéi inítia in honórem resurrectiónis tuæ puris tibi córdibus consecrémus,
et diem totum tibi gratum sanctificatiónis opéribus faciámus.
Qui diem, amóris tui signum, ad salútem et lætítiam nobis renovásti,
rénova nos cotídie ad glóriam tuam.
Doce nos hódie te in ómnibus præséntem agnóscere,
teque in mæréntibus præsértim et paupéribus inveníre.
Da nos hódie cum ómnibus pacem habére,
némini vero malum réddere pro malo.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Exáudi nos, Deus, salutáris noster, et nos pérfice sectatóres lucis et operários veritátis, ut qui ex te nati sumus lucis fílii, tui testes coram homínibus esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)