[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2021 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
252627282930 


3. aprilis 2021, Sabbato
hebd. II

Sabbato Sancto


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

3 aprilis 2021
Sabbato Sancto

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Tibi, Redémptor ómnium,
hymnum defléntes cánimus;
ignósce nobis, Dómine,
ignósce confiténtibus.

Qui vires hostis véteris
per crucem mortis cónteris,
qua nos vexíllum fídei,
fronte signáti, férimus,

Illum a nobis iúgiter
repéllere dignáveris,
ne possit umquam lǽdere
redémptos tuo sánguine.

Qui propter nos ad ínferos
descéndere dignátus es,
ut mortis debitóribus
vitæ donáres múnera,

Tu es qui certo témpore
datúrus finem sǽculo,
iustus cunctórum mérita
remunerátor státues.

Te ergo, Christe, quǽsumus,
ut nostra cures vúlnera,
qui es cum Patre et Spíritu
laudándus in perpétuum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam.

Psalmus 4
Gratiarum actio

Admirabilem fecit Dominus, quem suscitavit a mórtuis. (S. Augustinus)

2 Cum invocárem, exaudívit me Deus iustítiæ meæ. *
      In tribulatióne dilatásti mihi;
   miserére mei *
      et exáudi oratiónem meam. –

3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? *
      Ut quid dilígitis vanitátem et quǽritis mendácium?
4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum; *
      Dóminus exáudiet, cum clamávero ad eum. –

5 Irascímini et nolíte peccáre; *
      loquímini in córdibus vestris, in cubílibus vestris et conquiéscite.
6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ *
      et speráte in Dómino. –

7 Multi dicunt: „Quis osténdit nobis bona?“ *
      Leva in signum super nos lumen vultus tui, Dómine!
8 Maiórem dedísti lætítiam in corde meo, *
      quam cum multiplicántur fruméntum et vinum eórum.
9 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam, *
      quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe constituísti me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In pace in idípsum dórmiam et requiéscam.

Ant. 2 Caro mea requiéscet in spe.

Psalmus 15 (16)
Dominus pars hereditatis meæ

Deus suscitavit Iesum solutis doloribus mortis. (Act 2, 24)

1 Consérva me, Deus, *
      quóniam sperávi in te.
2 Dixi Dómino: „Dóminus meus es tu, *
      bonum mihi non est sine te.“
  In sanctos, qui sunt in terra, ínclitos viros, *
      omnis volúntas mea in eos.
3 Multiplicántur dolóres eórum, *
      qui post deos aliénos acceleravérunt.
4 Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, *
      neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. –

5 Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: *
      tu es qui détines sortem meam.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris; *
      ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum; *
      ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei.
8 Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper; *
      quóniam a dextris est mihi, non commovébor.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, †
      et exsultavérunt præcórdia mea; *
      ínsuper et caro mea requiéscet in spe. –

10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, *
      nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fácies vias vitæ, †
      plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, *
      delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Caro mea requiéscet in spe.

Ant. 3 Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.

V. Iúdica causam meam, et rédime me.
O. Propter elóquium tuum vivífica me.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

4, 1-13

Festinemus ingredi in requiem Domini

     Fratres: Timeámus, ne forte, relícta pollicitatióne introeúndi in réquiem eius, existimétur áliquis ex vobis deésse; étenim et nobis evangelizátum est quemádmodum et illis, sed non prófuit illis sermo audítus, non commíxtis fide cum iis, qui audíerant. Ingrédimur enim in réquiem, qui credídimus, quemádmodum dixit: «Sicut iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam!», et quidem opéribus ab institutióne mundi factis. Dixit enim quodam loco de die séptima sic: «Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis»; et in isto rursum: «Non introíbunt in réquiem meam!». Quóniam ergo súperest quosdam introíre in illam, et hi, quibus prióribus evangelizátum est, non introiérunt propter inobœdiéntiam, íterum términat diem quendam, «Hódie», in David dicéndo post tantum témporis, sicut supra dictum est: «Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra».
     Nam si eis Iesus réquiem præstitísset, non de álio loquerétur post hac die. Itaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei; qui enim ingréssus est in réquiem eius, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus.
     Festinémus ergo íngredi in illam réquiem, ut ne in idípsum quis íncidat inobœdiéntiæ exémplum. Vivus est enim Dei sermo et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus, compágum quoque et medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis; et non est creatúra invisíbilis in conspéctu eius, ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eius, ad quem nobis sermo.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 27, 66.60.62

R. Sepúlto Dómino, signavérunt monuméntum, volvéntes lápidem ad óstium monuménti, * ponéntes mílites, qui custodírent illum.
V. Accedéntes príncipes sacerdótum ad Pilátum, petiérunt illum. * Ponéntes mílites, qui custodírent illum.

LECTIO ALTERA

Ex antíqua Homilía in sancto et magno Sábbato

(PG 43, 439.451.462-463)

Domini in infernum descensio

     Quid istud rei est? Hódie siléntium magnum in terra; siléntium magnum, et solitúdo deínceps; siléntium magnum, quóniam Rex dormit; terra tímuit et quiévit, quóniam Deus in carne obdormívit, et a sǽculo dormiéntes excitávit. Deus in carne mórtuus est, et inférnum concitávit.
     Profécto primum paréntem tamquam pérditam ovem quæsítum vadit. Omníno in ténebris et in umbra mortis sedéntes invísere vult; omníno captívum Adam, unáque captívam Evam, ex dolóribus solútum vadit Deus illiúsque Fílius.
     Ingréssus est Dóminus ad eos, victrícia arma crucis tenens. Quem ubi vidit Adam primus parens, præ stupóre pectus vérberans, exclamávit ad omnes dixítque: «Dóminus meus cum ómnibus». Et respóndens Christus dicit Adámo: «Et cum spíritu tuo». Et apprehénsa manu éxcitat, dicens: «Expergíscere, qui dormis, et surge a mórtuis, et illucéscet tibi Christus.
     Ego Deus tuus, qui propter te factus sum fílius tuus; qui propter te, et propter hos, qui a te oriúndi sunt, nunc dico, et per potestátem ímpero iis qui in vínculis erant: Exíte; et qui in ténebris: Illuminámini; et sopítis: Resúrgite.
     Tibi præcípio: Expergíscere, qui dormis: étenim non ídeo te feci, ut in inférno contineáre vinctus. Surge a mórtuis; ego sum vita mortuórum. Surge, opus mánuum meárum; surge, effígies mea, quæ ad imáginem meam facta es. Surge, exeámus hinc; tu enim in me, et ego in te, una et indivísa sumus persóna.
     Propter te ego, Deus tuus, factus sum fílius tuus; propter te, Dóminus, servílem tuam spéciem sumpsi; propter te, qui sum supra cælos, veni in terram, et subtus terram; propter te hóminem factus sum tamquam homo sine adiutório inter mórtuos liber; propter te, qui ex horto egréssus es, ex horto Iudǽis tráditus, et in horto crucifíxus sum.
     Aspice faciéi meæ sputa, quæ quidem propter te suscépi, ut te in prístinum illud spiráculum restitúerem. Aspice meárum maxillárum álapas, quas sustínui, ut tuam corrúptam spéciem reformárem, ad imáginem meam.
     Aspice mei tergi flagellatiónem, quam suscépi, ut dispérgerem peccatórum tuórum onus, quod tergo tuo impósitum est. Aspice clavis bene ad lignum affíxas manus meas, propter te, qui manum tuam ad lignum male quondam exténderas.
     Dormívi in cruce, et romphæa penetrávit meum latus, propter te, qui in paradíso obdormísti, et Evam ex látere protulísti. Meum latus sanávit dolórem láteris. Meus somnus edúcet te ex inférni somno. Mea romphæa romphǽam coércuit, quæ contra te vertebátur.
     Surge, eámus hinc. Edúxit te hostis ex terra paradísi; ego vero te non ámplius in paradíso, sed in cælésti throno cólloco. Prohíbuit te a ligno týpico vitæ; verum ecce ego, qui vita sum, tibi sum coniúnctus. Constítui chérubim, qui fámuli in morem custodírent te; fácio ut chérubim, pro eo ac Deum decet, adórent te.
     Cherúbicus thronus apparátus est, géruli prompti et paráti, thálamus constrúctus est, paráti cibi, ætérna tabernácula et mansiónes adornátæ, thesáuri bonórum apérti sunt, regnúmque cælórum ante sǽcula parátum est».

RESPONSORIUM

_

R. Recéssit pastor noster, fons aquæ vivæ, ad cuius tránsitum sol obscurátus est; nam et ille captus est, qui captívum tenébat primum hóminem. * Hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit.
V. Destrúxit quidem claustra inférni et subvértit poténtias diáboli. * Hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit.

PSALMODIA

Ant. 1 Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Plangent eum quasi unigénitum, quia ínnocens Dóminus occísus est.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Canticum
Moribundi angores, sanati lætitia
Is 38, 10-14. 17-20
Ego sum vivens et fui mortuus ... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18).

10 Ego dixi: In dimídio diérum meórum †
       vadam ad portas ínferi; *
       quæsívi resíduum annórum meórum. –

11 Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium, †
       non aspíciam hóminem ultra *
       inter habitatóres orbis. –

12 Habitáculum meum ablátum est et abdúctum longe a me *
       quasi tabernáculum pastórum;

    convólvit sicut textor vitam meam; *
       de stámine succídit me. –

13 De mane usque ad vésperam *
      confecísti me. –

    Prostrátus sum usque ad mane,*
       quasi leo sic cónterit ómnia ossa mea;
    de mane usque ad vésperam *
       confecísti me. –

14 Sicut pullus hirúndinis, sic mussitábo, *
       a fóvea consumptiónis,
    attenuáti sunt óculi mei *
       suspiciéntes in excélsum. –

17 Tu autem eruísti ánimam meam *
       meditábor ut colúmba;

    proiecísti enim post tergum tuum *
       ómnia peccáta mea. –

18 Quia non inférnus confitébitur tibi, *
       neque mors laudábit te;
17 non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, *
       veritátem tuam. –

19 Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
       pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. –

20 Dómine, salvum me fac, †
       et ad sonum cítharæ cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
       in domo Dómini. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Ant. 3 Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego fui mórtuus, et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum, et hábeo claves mortis et inférni.

LECTIO BREVIS

Os 5, 15d – 6, 2
Hæc dicit Dóminus: In tribulatióne sua me desíderent. Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius.

RESPONSORIUM BREVE
    Loco responsorii dicitur:

Ant. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Salvátor mundi, salva nos; qui per crucem et sánguinem tuum redemísti nos, auxiliáre nobis, te deprecámur, Deus noster.

PRECES
Redemptórem nostrum, qui pro nobis passus et sepúltus est, ut resúrgeret, sincéra pietáte adorémus eúmque súpplices implorémus:
    Miserére nostri, Dómine.

Christe salvátor, mæréntem Matrem tuam cruci et sepultúræ tibi próxime astáre voluísti:
ita nos in afflictiónibus nostris fac passiónis tuæ partícipes.
Christe Dómine, sicut granum in terram cadens, divínæ vitæ nobis fructum attulísti:
fac ut, peccáto mórtui, Deo vivámus.
Pastor noster, iacens sepúltus, ómnibus abscónditus permansísti:
vitam nostram tecum in Patre abscónditam amáre nos doce.
Novus Adam, in regnum mortuórum descendísti, ut de mortis cárcere iustos ab orígine mundi ibi deténtos liberáres:
fac ut omnes, in sepúlcro scélerum iacéntes, áudiant vocem tuam et vivant.
Christe, Fili Dei vivi, nos tecum per baptísmum consepelíri tribuísti:
fac ut, resurrectióni tuæ configuráti, in novitáte vitæ ambulémus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, cuius Unigénitus ad inferióra terræ descéndit, unde et gloriósus ascéndit, concéde propítius, ut fidéles tui, cum eo consepúlti in baptísmate, ipso resurgénte, ad vitam profíciant sempitérnam. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)