[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2022 »
DoIIIIIIVVVISa
 1
2345678
9101112131415
16171819202122
23242526272829
3031 


20. ianuarius 2022, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. II
S. Fabiani, papæ et martyris, memoria ad libitum
S. Sebastiani, martyris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

20 ianuarius 2022
PER ANNUM, hebd. II
Hebdomada II

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iam lucis orto sídere
Deum precémur súpplices,
ut in diúrnis áctibus
nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,
ne litis horror ínsonet;
visum fovéndo cóntegat,
ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,
absístat et vecórdia;
carnis terat supérbiam
potus cibíque párcitas;

Ut, cum dies abscésserit
noctémque sors redúxerit,
mundi per abstinéntiam
ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

9, 7-21. 25-29
Peccata populi et intercessio Moysis

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. Nam et in Horeb provocástis eum, et irátus delére vos vóluit, quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti, quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens et aquam non bibens. Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. Cumque transíssent quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœderis, dixítque mihi: “Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam, quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.
     Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœderis utráque tenérem manu vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus vobis præcéperat, arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro; et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum. Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.
     Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat comminátus. Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam pópuli huius et impietátem atque peccátum ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine”. Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».

RESPONSORIUM

Cf. Ex 32, 11. 13. 14; 33, 17

R. Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ; meménto Abraham, Isaac et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. * Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.
V. Dixit Dóminus ad Móysen: Invenísti grátiam in conspéctu meo, et scio te præ ómnibus. * Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi

(Epist. 14, 36-37: CCL 91, 429-431)

Christus semper vivens ad interpellandum pro nobis

     Illud quippe primum attendéndum est, quod in conclusióne oratiónis, «per Iesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum» dícimus. Per Spíritum vero Sanctum nullátenus dícimus. Quod útique non inániter cathólica concélebrat Ecclésia, propter illud útique sacraméntum, quo mediátor Dei et hóminum factus est homo Iesus Christus, sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech, qui per próprium sánguinem semel introívit in sancta, non útique manufácta exemplária veritátis, sed in ipsum cælum, ubi est in déxtera Dei, et interpéllat pro nobis.
     Hoc in eo pontificátus offícium íntuens Apóstolus ait: Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini eius. Per ipsum ergo hóstiam laudis atque oratiónis offérimus, quia per eius mortem reconciliáti sumus cum inimíci essémus. Per ipsum enim qui pro nobis hóstia dignátus est fíeri, potest in conspéctu Dei nostra hóstia acceptábilis inveníri. Proptérea nos beátus Petrus ádmonet, dicens: Et vos tamquam lápides vivi ædificámini in domum spiritálem, in sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum. Hac ígitur ratióne dícimus Deo Patri: «Per Iesum Christum Dóminum nostrum».
     Cum ergo sacerdótis fit méntio, quid áliud quam mystérium domínicæ incarnatiónis osténditur, quo Dei Fílius, cum in forma Dei esset, semetípsum exinanívit, formam servi accípiens; secúndum quam se humiliávit, factus obœdiens usque ad mortem; minorátus scílicet paulo minus ab ángelis, et æqualitátem patérnæ póssidens unitátis? Eo quippe minorátus est Fílius, æquális pérmanens Patri, quod in similitúdine hóminum dignátus est fíeri. Ipse autem se minórem fecit, quando semetípsum exinanívit, formam servi accípiens. Christi porro minorátio, ipsa est exinanítio; nec tamen ália est exinanítio quam formæ servílis accéptio.
     Christus ergo in forma Dei pérmanens, Unigénitus Deus, cui cum Patre hóstias offérimus, formam servi accípiens, sacérdos est factus, per quem hóstiam vivam, sanctam, Deo placéntem offérre possímus. Nec tamen a nobis offérri hóstia potuísset, si Christus pro nobis factus hóstia non fuísset, in quo ipsa natúra nostri géneris, vera est hóstia salutáris. Nam cum nos osténdimus per ætérnum Sacerdótem Dóminum nostrum nostras oratiónes offérre, veram in eo carnem nostri géneris confitémur; secúndum illud quod Apóstolus dicit: Omnis enim póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in his quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis. Cum vero dícimus: «Fílium tuum», et adícimus: «qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti», illam útique unitátem commemorámus, quam naturáliter habet Pater et Fílius et Spíritus Sanctus: ubi osténditur idem ipse Christus pro nobis sacerdotáli functus offício, cui naturális est únitas cum Patre et Spíritu Sancto.
 

RESPONSORIUM

Hebr 4, 16. 15a

R. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, * ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
V. Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris. * Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

PSALMODIA

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Psalmus 79 (80)
Visita, Domine, vineam tuam

Veni, Domine Iesu. (Ap 22, 20)

2 Qui pascis Israel, inténde, *
      qui dedúcis velut ovem Ioseph.
   Qui sedes super chérubim, effúlge *
3     coram Ephraim, Béniamin et Manásse.
   Excita poténtiam tuam et veni, *
      ut salvos fácias nos. –

4 Deus, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

5 Dómine Deus virtútum, *
      quoúsque irascéris super oratiónem pópuli tui?
6 Cibásti nos pane lacrimárum *
      et potum dedísti nobis in lácrimis copióse.
7 Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris, *
      et inimíci nostri subsannavérunt nos. –

8 Deus virtútum, convérte nos, *
      illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

9 Víneam de Ægýpto transtulísti, *
       eiecísti gentes et plantásti eam.
10 Purgásti locum in conspéctu eius, *
       plantásti radíces eius, et implévit terram.
11 Opérti sunt montes umbra eius *
       et ramis eius cedri Dei;
12 exténdit pálmites suos usque ad mare *
       et usque ad Flumen propágines suas. –

13 Ut quid destruxísti macériam eius, *
       et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
14 Exterminávit eam aper de silva, *
       et singuláris ferus depástus est eam. –

15 Deus virtútum, convértere, *
       réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. -

16 Et prótege eam, quam plantávit déxtera tua, *
       et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
17 Incénsa est igni et suffóssa; *
       ab increpatióne vultus tui períbunt.
18 Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ, *
       super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
19 Et non discedémus a te, vivificábis nos, *
       et nomen tuum invocábimus. –

20 Dómine Deus virtútum, convérte nos *
       et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Excita, Dómine, poténtiam tuam, ut salvos fácias nos.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Canticum
Populi redempti exsultatio
Is 12, 1-6
Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Io 7, 37).

1 Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi, *
      convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
2 Ecce Deus salútis meæ; *
      fiduciáliter agam et non timébo,
   quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
      et factus est mihi in salútem. –

3 Et hauriétis aquas in gáudio *
      de fóntibus salútis.
4 Et dicétis in die illa: *
      «Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
   notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
      mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
5 Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *
      notum sit hoc in univérsa terra.
6 Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *
      quia magnus in médio tui Sanctus Israel».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Magnífice fecit Dóminus, annuntiáte hoc in univérsa terra.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

Psalmus 80 (81)
Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)

2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
      iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
      psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
      in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –

5 Quia præcéptum in Israel est, *
      et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
      cum exíret de terra Ægýpti; *
      sermónem, quem non nóveram, audívi: –

7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
      manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
      exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
      probávi te apud aquam Meríba. –

9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
       Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
       neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
       qui edúxi te de terra Ægýpti; *
       diláta os tuum, et implébo illud. –

12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
       et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
       ibunt in adinventiónibus suis. –

14 Si pópulus meus audísset me, *
       Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
       et super tribulántes eos misíssem manum meam. –

16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
       et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
       et de petra melle saturárem eos."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsultáte Deo, adiutóri nostro.

LECTIO BREVIS

Rom 14, 17-19
Non est regnum Dei esca et potus, sed iustítia et pax et gáudium in Spíritu Sancto; qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probátus est homínibus. Itaque, quæ pacis sunt, sectémur et quæ ædificatiónis sunt in ínvicem.

RESPONSORIUM BREVE
V. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.
R. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.
V. Quia factus es adiútor meus.
R. Meditábor de te.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. In matutínis, Dómine, * meditábor de te.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Da sciéntiam salútis plebi tuæ, Dómine, et dimítte nobis peccáta nostra.

PRECES
Benedíctus Deus, Pater noster, qui fílios suos prótegit neque preces spernit eórum. Omnes humíliter eum implorémus orántes:
     Illúmina óculos nostros, Dómine.

Grátias tibi, Dómine, quia per Fílium tuum nos illuminásti,
eius luce per longitúdinem diéi nos satiári concéde.
Sapiéntia tua, Dómine, dedúcat nos hódie,
ut in novitáte vitæ ambulémus.
Præsta nobis advérsa pro te fórtiter sustinére,
ut corde magno tibi iúgiter serviámus.
Dírige in nobis hódie cogitatiónes, sensus et ópera,
ut tibi providénti dóciles obsequámur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Te lucem veram et lucis auctórem, Dómine, deprecámur, ut, quæ sancta sunt, fidéliter meditántes, in tua iúgiter claritáte vivámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)