[ Coniunctiones ostendere ]

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

18 october 2020
XXIX DOMINICA PER ANNUM

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne rerum cónditor,
noctem diémque qui regis,
et témporum das témpora
ut álleves fastídium.

Præco diéi iam sonat,
noctis profúndæ pérvigil,
noctúrna lux viántibus
a nocte noctem ségregans.

Hoc excitátus lúcifer
solvit polum calígine;
hoc omnis errónum chorus
vias nocéndi déserit.

Hoc nauta vires cólligit
pontíque mitéscunt freta;
hoc, ipse Petra Ecclésiæ,
canénte, culpam díluit.

Iesu, labántes réspice
et nos vidéndo córrige;
si réspicis, lapsus cadunt
fletúque culpa sólvitur.

Tu, lux, refúlge sénsibus
mentísque somnum díscute;
te nostra vox primum sonet
et vota solvámus tibi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Esther

1,1-3.9-13.15-16.19; 2, 5-10.16-17
Repudiatio Vasthi et electio Esther

     Asuérus, qui regnávit ab India usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias, sedit in sólio regni sui in castris Susan. Tértio anno impérii sui, fecit grande convívium cunctis princípibus et púeris suis, fortíssimis Persárum et Medórum, ínclitis et præféctis provinciárum coram se.
     Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio régio, ubi rex Asuérus manére consuéverat.
     Itaque die séptimo, cum rex esset hilárior potióne meri, præcépit Mauman et Bazátha et Harbóna et Bagátha et Abgátha et Zethar et Charchas, septem eunúchis, qui in conspéctu eius ministrábant, ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput eius diadémate regni, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde.
     Quæ rénuit et ad regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit; unde irátus rex et nímio furóre succénsus interrogávit sapiéntes, qui témpora nóverant, et illórum faciébat cuncta consílio sciéntium leges ac iura maiórum: «Secúndum legem quid opórtet fíeri Vasthi regínæ, quæ Asuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere nóluit?».
     Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: «Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes príncipes et pópulos, qui sunt in cunctis provínciis regis Asuéri. Si tibi, rex, placet, egrediátur edíctum a fácie tua et scribátur inter leges Persárum atque Medórum, quas immutári illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior illa est, accípiat».
     Erat vir Iudǽus in Susan civitáte vocábulo Mardochǽus fílius Iair fílii Sémei fílii Cis de tribu Béniamin, qui translátus fúerat de Ierúsalem cum captívis, qui ducti fúerant cum Iechonía rege Iudæ, quem Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat. Qui fuit nutrícius fíliæ pátrui sui Edíssæ, quæ áltero nómine Esther vocabátur et utrúmque paréntem amíserat: pulchra aspéctu et decóra fácie. Mortuísque patre eius ac matre, Mardochǽus sibi eam adoptávit in fíliam.
     Et factum est, cum percrebruísset regis impérium, et iuxta mandátum illíus multæ vírgines pulchræ adduceréntur Susan et Egéo traderéntur, Esther quoque in domum regis in manus Egéi custódis feminárum trádita est. Quæ plácuit ei et invénit grátiam in conspéctu illíus; et accelerávit mundum mulíebrem et trádidit ei partes suas et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedísequas eius tránstulit in óptimam partem domus feminárum. Quæ non indicáverat ei pópulum et cognatiónem suam; Mardochǽus enim præcéperat, ut de hac re omníno reticéret. Ducta est ítaque ad cubículum regis Asuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni eius. Et amávit eam rex plus quam omnes mulíeres; habuítque grátiam et favórem coram eo super omnes vírgines, et pósuit diadéma regni in cápite eius fecítque eam regnáre in loco Vasthi.

RESPONSORIUM

Ps 112 (113), 5-8a; Lc 1, 51b-52

R. Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? * Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus.
V. Dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles. * Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam

(Ep. 130, 8, 15.17-9, 18: CSEL 44, 56-57.59-60)

Exerceatur in orationibus desiderium nostrum

     Ut quid per multa dispérgimur, et quǽrimus quid orémus, timéntes ne forte sicut non opórtet orémus, ac non pótius cum psalmo dícimus: Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini omnes dies vitæ meæ, ut contémpler delectatiónem Dómini, et vísitem templum eius? Ibi namque omnes dies non veniéndo et transeúndo fiunt omnes, nec inítium alteríus est finis alteríus; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cuius illi dies sunt.
     Propter hanc adipiscéndam beátam vitam ipsa vera Vita oráre nos dócuit, non in multilóquio, tamquam eo fiat ut exaudiámur quo loquacióres sumus, cum eum orémus qui novit, sicut ipse Dóminus ait, quid nobis necessárium sit, priúsquam petámus ab eo.
     Quod quare fáciat, qui novit quid nobis necessárium sit priúsquam petámus ab eo, movére ánimum potest, nisi intellegámus quod Dóminus et Deus noster non voluntátem nostram sibi velit innotéscere, quam non potest ignoráre; sed exercéri in oratiónibus desidérium nostrum, quo possímus cápere quod prǽparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad accipiéndum parvi et angústi sumus. ídeo nobis dícitur: Dilatámini; ne sitis iugum ducéntes cum infidélibus.
     Tanto quippe illud quod valde magnum est (quod nec óculus vidit, quia non est color; nec auris audívit, quia non est sonus; nec in cor hóminis ascéndit, quia cor hóminis illuc debet ascéndere), sumémus capácius, quanto id et fidélius crédimus, et sperámus fírmius, et desiderámus ardéntius.
     In ipsa ergo fide et spe et caritáte continuáto desidério semper orámus. Sed ídeo per certa interválla horárum et témporum étiam verbis rogámus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneámus, quantúmque in hoc desidério profecérimus nobis ipsis innotescámus, et ad hoc augéndum nos ipsos ácrius excitémus. Dígnior enim sequétur efféctus, quem fervéntior præcédit afféctus. Ac per hoc et quod ait Apóstolus: Sine intermissióne oráte, quid est áliud quam: beátam vitam, quæ nulla nisi ætérna est, ab illo qui eam dare solus potest, sine intermissióne desideráte?

RESPONSORIUM

Ier 29, 13. 12b. 11b

R. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. * Orábitis me, et ego exáudiam vos.
V. Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis posteritátem et spem. * Orábitis me, et ego exáudiam vos.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia.

Ant. 2 Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia.

Ant. 3 Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 7, 10b. 12
Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Sciant ab ortu solis et ab occidénte quóniam absque me nullus est. Ego Dóminus, et non est alter.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Sciant ab ortu solis et ab occidénte quóniam absque me nullus est. Ego Dóminus, et non est alter.

PRECES
Christum Dóminum, diem et solem nostrum, qui illúminat omnem hóminem, et qui nescit occásum, laudémus clamántes:
     O Dómine, vita et salus nostra!

Primítias huius diéi, síderum Creátor, a tua pietáte gratánter suscípimus.
Resurrectiónem tuam commemorámus.
Spíritus tuus bonus hódie nos tuum fácere dóceat beneplácitum,
et tua Sapiéntia dedúcat nos semper.
Magno cum gáudio cœtui dominicáli da nobis interésse,
in circúitu mensæ verbi et córporis tui.
Grátias agunt tibi ánimæ nostræ,
pro innúmeris benefíciis tuis.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem, et maiestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)