lat

BREVIARIUM ROMANUM

ORDINARIUM
ad officium lectionis

ad invitatorium | ad laudes matutinas | ad officium lectionis| ad horam mediam | ad vesperas | ad completorium

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia
(Ommititur tempore Quadragesimæ).
    Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

    Deinde statim dicitur hymnus congruus.
    In Officio tam dominicali quam feriali, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.
    In solemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

PSALMODIA

    Expleto hymno, sequitur psalmodia constans tribus psalmis vel psalmorum incisis, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.
    In dominicis vero et in feriis, psalmi cum suis antiphonis sumuntur e Psalterio currente.
    Triduo paschali, diebus infra octavam Paschæ, necnon sollemnitatibus et festis, psalmi cum suis antiphonis sunt proprii.
    In memoriis Sanctorum, item e Psalterio currente sumuntur psalmi cum suis antiphonis, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

VERSUS

    Ante lectiones dicitur versus, qui orationem convertat a psalmodia ad auditionem verbi Dei. Hic versus indicatur ante priorem lectionem.

LECTIONES

    Duplex habetur lectio. Prior est lectio biblica cum suo responsorio, prouti Officium occurrens requirit, et sumitur e Proprio de Tempore, exceptis sollemnitatibus et festis, in quibus sumitur e Proprio vel e Communi.
    Altera lectio est hagiographica in celebrationibus Sanctorum, sive sint sollemnitates, sive festa, sive memoriæ. In ceteris Officiis, altera lectio est ex operibus Patrum vel Scriptorum ecclesiasticorum, et sumitur sive e libro Liturgiæ Horarum, eodem loco quo lectio biblica, sive e Lectionario ad libitum. Lectionem sequitur responsorium congruens.

HYMNUS TE DEUM

    Diebus infra octavam Paschæ, dominicis Paschæ, in sollemnitatibus et festis, post alteram lectionem et suum responsorium, dicitur sequens hymnus: Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, *
    et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO CONCLUSIVA

    Post hymnum Te Deum vel, si hic non habetur, post alterum responsorium, dicitur oratio conclusiva, quæ sumitur aut e Proprio de Tempore aut e Proprio vel e Communi de Sanctis, iuxta diversitatem Officii.
    Orationi præmittitur invitatio
Orémus et adicitur conclusio conveniens, id est:


Si oratio dirigitur ad Patrem:
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Filium:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
    Et respondetur:
Amen.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómine.
R. Deo grátias.

Modlí-li se někdo sám, může toto zvolání vynechat.

    In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium.
    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum
Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)