[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


25. maius 2018, Feria VI.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. VII
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

ORDINARIUM
ad vesperas

ad invitatorium | ad laudes matutinas | ad officium lectionis| ad horam mediam | ad vesperas | ad completorium

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia
(Ommititur tempore Quadragesimæ).

HYMNUS

    Deinde dicitur hymnus congruus.
    In officio tam dominicali quam feriali per annum, hymnus indicatur in Psalterio.
    In Officio tam dominicali quam feriali, necnon diebus infra octavam Nativitatis et Paschæ, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.
    Triduo paschali, sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut de Communi aut de feria.

PSALMODIA

    Expleto hymno, sequitur psalmodia, quæ constat duobus psalmis vel psalmorum incisis, et cantico ex Novo Testamento, qui dicuntur cum congruentibus antiphonis.
    In Officio dominicali et feriali, dicuntur psalmi et canticum e Psalterio currente cum suis antiphonis. Dominicæ vero temporis Quadragesimæ et Paschæ, necnon feriæ Hebdomadæ sanctæ et temporis paschalis habent antiphonas proprias.
    Diebus infra octavam Paschæ, sollemnitatibus et festis, psalmi et canticum sumuntur de dominica I Psalterii, antiphonæ vero e Proprio vel e Communi.
    In memoriis Sanctorum, psalmi, canticum et antiphonæ sunt de feria currente, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.
    Absoluta psalmodia, fit lectio, sive brevis sive longior.

LECTIO BREVIS

    In officio dominicali et feriali per annum, lectio brevis indicatur in Psalterio currente.
    In officio dominicali et feriali ceteris in temporibus, lectio brevis ponitur in Proprio de Tempore.
    In sollemnitatibus et festis, lectio brevis habetur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, lectio brevis, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

LECTIO LONGIOR

    Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, lectio longior eligi potest ad normam n. 46 Institutionis.
    In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.

RESPONSIO AD VERBUM DEI

    Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.
    Præterea præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod eodem loco invenitur quo lectio brevis.
    Alii tamen cantus eiusdem indolis possunt in eius locum suffici, dummodo sint a Conferentia Episcoporum ad hoc approbati.

MAGNIFICAT

Lk 1, 46-55

    Deinde dicitur cum antiphona conveniente sequens canticum evangelicum.

    In officio dominicali per annum, antiphona ad Magnificat sumitur e Proprio; in officio vero feriali, e Psalterio.
    Ceteris in temporibus, antiphona ad Magnificat sumitur e Proprio. In celebratione autem Sanctorum, si non adest propria, sumitur e Communi; in memoriis vero, etiam ad libitum, e feria currente.

Exsultatio animæ in Domino

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

    Et repetitur de more antiphona.

PRECES AD DIEM OPUSQUE DOMINO CONSECRANDUM

    Absoluto cantico, fiunt preces.
    In officio dominicali et feriali per annum, preces inveniuntur in Psalterio currente.
    In officio dominicali et feriali ceteris in temporibus, preces inveniuntur in Proprio de Tempore.
    Triduo paschali, diebus infra octavam Paschæ, necnon in sollemnitatibus et festis, preces habentur in Proprio vel in Communi.
    In memoriis Sanctorum, preces sumuntur, ad libitum, aut e Communi aut e feria, nisi propriæ adsint.
    Post prædictas preces Oratio dominica ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione:

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

    Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus, oratio conclusiva, quæ in officio feriali per annum sumitur ex Psalterio currente, in ceteris autem officiis e Proprio, et clauditur modo infra descripto. et clauditur modo supra descripto.
Si oratio dirigitur ad Patrem:
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Filium:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
    Et respondetur:
Amen.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)