[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilus 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


19. aprilus 2018, Feria V.
hebd. III

TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Pro O.P.: B. Isnardi de Chiampo, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Sibyllinæ Biscossi, virginis, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

OFFICIUM DEFUNCTORUM

OFFICIUM DEFUNCTORUM

Tempore paschali Allelúia in fine antiphonarum et versiculorum, necnon in responsoriis, dici potest pro opportunitate.
Orationes aptari debent, mutatis genere et numero, pro adiunctorum opportunitate.

AD INVITATORIUM

Ant. Regem cui ómnia vivunt, veníte, adorémus.
Psalmus invitatorius ut in Ordinario.

OFFICIUM LECTIONIS

HYMNUS

Qui vivis ante sǽcula
vitǽque fons es únicus,
nos, Deus, morti obnóxios
culpǽque reos áspice.

Peccánti, Pater, hómini
pœnam sanxísti intéritum,
ut, pulvis datus púlveri,
se súbderet piáculum.

Vitále sed spiráculum
quod indidísti próvidus,
æternitátis pérmanet
germen immarcescíbile.

Hæc spes, hoc est solácium:
revirescémus, Dómine,
primúsque resurgéntium
ad te nos Christus rápiet.

Pro uno defuncto:
Hoc vitæ regno pérfrui
defúnctum præsta fámulum,
quem Christi fides ímbuit,
quem almus unxit Spíritus.

Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.

Pro una defuncta:
Hoc vitæ regno pérfrui
defúnctam præsta fámulam,
quam Christi fides ímbuit,
quam almus unxit Spíritus.

Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.

Pro pluribus:
Hoc vitæ regno pérfrui
da fratres in te mórtuos,
quos Christi fides ímbuit,
quos almus unxit Spíritus.

Hoc regnum nobis própera
e terris cum cessérimus,
ut concinámus ómnium
te finem, te princípium. Amen.

Psalmodia

Ant. 1 De terra formásti me et carne induísti me: Redémptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die. Psalmus 39 (40), 2-14. 17-18 – I
Ant. 2 Compláceat tibi, Dómine, ut erípias me: ad adiuvándum me réspice. II
Ant. 3 Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini? Psalmus 41 (42) ZALM40_I ZALM40_II ZALM42
V. Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine.
R. Secúndum verbum tuum vivífica me.

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

(15, 12-34)

Resurrectio Christi spes fidelium

     Fratres: Si Christus prædicátur quod suscitátus est a mórtuis, quómodo quidam dicunt in vobis quóniam resurréctio mortuórum non est? Si autem resurréctio mortuórum non est, neque Christus suscitátus est! Si autem Christus non suscitátus est, inánis est ergo prædicátio nostra, inánis est et fides vestra, invenímur autem et falsi testes Dei, quóniam testimónium díximus advérsus Deum quod suscitáverit Christum, quem non suscitávit, si revéra mórtui non resúrgunt. Nam si mórtui non resúrgunt, neque Christus resurréxit; quod si Christus non resurréxit, stulta est fides vestra, adhuc estis in peccátis vestris. Ergo et, qui dormiérunt in Christo, periérunt. Si in hac vita tantum in Christo sperántes sumus, miserabilióres sumus ómnibus homínibus.
     Nunc autem Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum: sicut enim in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. Unusquísque autem in suo órdine: primítiæ Christus; deínde hi, qui sunt Christi, in advéntu eius; deínde finis, cum tradíderit regnum Deo et Patri, cum evacuáverit omnem principátum et omnem potestátem et virtútem. Opórtet autem illum regnáre, donec ponat omnes inimícos sub pédibus eius. Novíssima autem inimíca destruétur mors; ómnia enim subiécit sub pédibus eius. Cum autem dicat: «Omnia subiécta sunt», sine dúbio præter eum, qui subiécit ei ómnia. Cum autem subiécta fúerint illi ómnia, tunc ipse Fílius subiéctus erit illi, qui sibi subiécit ómnia, ut sit Deus ómnia in ómnibus.
     Alióquin quid fácient, qui baptizántur pro mórtuis? Si omníno mórtui non resúrgunt, ut quid et baptizántur pro illis? Ut quid et nos periclitámur omni hora? Cotídie mórior, útique per vestram gloriatiónem, fratres, quam hábeo in Christo Iesu Dómino nostro! Si secúndum hóminem ad béstias pugnávi Ephesi, quid mihi prodest? Si mórtui non resúrgunt, manducémus et bibámus, cras enim moriémur. Nolíte sedúci: «Corrúmpunt mores bonos collóquia mala». Evigiláte iuste et nolíte peccáre! Ignorántiam enim Dei quidam habent; ad reveréntiam vobis loquor.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 25.26; cf. Ap 20, 13.14

R. Opórtet Christum regnáre, donec ponat Deus omnes inimícos sub pédibus eius: * Novíssima autem inimíca destruétur mors.
V. Tunc mors et inférnus dabunt mórtuos suos, et mors et inférnus proiciéntur in stagnum ignis. * Novíssima autem inimíca destruétur mors.

Vel alia:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

(15, 35-37)

Resurrectio mortuorum et adventus Domini

     Fratres: Dicet áliquis: «Quómodo resúrgunt mórtui? Quali autem córpore véniunt?». Insípiens! Tu, quod séminas, non vivificátur, nisi prius moriátur; et quod séminas, non corpus, quod futúrum est, séminas, sed nudum granum, ut puta trítici aut alicúius ceterórum. Deus autem dat illi corpus sicut vóluit, et unicuíque séminum próprium corpus. Non omnis caro éadem caro, sed ália hóminum, ália caro pécorum, ália caro vólucrum, ália autem píscium. Et córpora cæléstia et córpora terréstria, sed ália quidem cæléstium glória, ália autem terréstrium. Alia cláritas solis, ália cláritas lunæ et ália cláritas stellárum; stella enim a stella differt in claritáte. Sic et resurréctio mortuórum: seminátur in corruptióne, resúrgit in incorruptióne; seminátur in ignobilitáte, resúrgit in glória; seminátur in infirmitáte, resúrgit in virtúte; seminátur corpus animále, resúrgit corpus spiritále.
     Si est corpus animále, est et spiritále. Sic et scriptum est: «Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem»; novíssimus Adam in Spíritum vivificántem. Sed non prius, quod spiritále est, sed quod animále est; deínde quod spiritále. Primus homo de terra terrénus, secúndus homo de cælo. Qualis terrénus, tales et terréni, et qualis cæléstis, tales et cæléstes; et sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis. Hoc autem dico, fratres, quóniam caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt, neque corrúptio incorruptélam possidébit.
     Ecce mystérium vobis dico: Non omnes quidem dormiémus, sed omnes immutábimur, in moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba; canet enim, et mórtui suscitabúntur incorrúpti, et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc indúere incorruptélam, et mortále indúere immortalitátem. Cum autem corruptíbile hoc indúerit incorruptélam, et mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: «Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?».
     Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

RESPONSORIUM

Cf. Iob 19, 25.26.27

R. Credo quod Redémptor meus vivit, et in novíssimo die de terra surrectúrus sum, * et in carne mea vidébo Deum, salvatórem meum.
V. Quem visúrus sum ego ipse, et non álius; et óculi mei conspectúri sunt. * Et in carne mea vidébo Deum, salvatórem meum.

Vel alia:

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

(4, 16 – 5, 10)

Dissoluta terrestris huius incolatus domo, æterna in cœlis habitatio comparatur

     Fratres: Licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
     Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti, non nudi inveniámur. Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut absorbeátur, quod mortále est, a vita. Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.
     Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et non per spéciem. Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum. Et ídeo conténdimus sive præséntes sive abséntes placére illi. Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 50 (51), 5

R. Dómine, secúndum actum meum noli me iudicáre: nihil dignum in conspéctu tuo egi: ídeo déprecor maiestátem tuam, * ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.
V. Amplius lava me, Dómine, ab iniustítia mea, et a delícto meo munda me. * Ut tu, Deus, déleas iniquitátem meam.

Ex Oratiónibus sancti Anastásii Antiochéni epíscopi

(Oratio 5, de Resurrectione Christi, 6-7.9: PG 89, 1358-1359.1361-1362)

Christus transfigurabit corpus humilitatis nostræ

     Ad hoc Christus mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum Dóminus sit. Sed non est Deus, Deus mortuórum, sed vivéntium. Igitur mórtui, quibus qui vixit dominátur, non sunt ámplius mórtui, sed vivéntes; et idcírco dominátur eis vita, ut vivant, non ámplius mortem metuéntes, sicut Christus excitátus a mórtuis non ámplius móritur.
     Sic suscitáti et a corruptióne liberáti, non ámplius mortem vidébunt, futúri partícipes resurrectiónis Christi, sicut ipse mortis eórum párticeps fuit.
     Non enim ália de causa descéndit in terram, cuius vectes detinéntes ætérni, nisi ut ǽreas portas contéreret et vectes férreos confríngeret, et ut ex corruptióne vitam nostram ad seípsum edúceret pro servitúte donáta nobis libertáte.
     Quod si huius œconomíæ opus nondum perféctum vidétur — adhuc enim hómines moriúntur, et córpora intéritu dissolvúntur — absit, ut hoc fiat occásio perfídiæ. Iam enim ántea ómnium bonórum, quæ dicta sunt, arrhabónem túlimus per primítias nostras, per quas ad altitúdinem cæli evásimus, et consédimus ei qui nos secum in sublíme sústulit, sícuti Paulus quodam loco ait: Et conresuscitávit, et consedére nos fecit in cæléstibus in Christo.
     Ferémus autem consummatiónem, cum áderit tempus a Patre præfinítum, cum nos puerítiam deponémus, et in virum perféctum evadémus. Hoc enim visum est Patri sæculórum, ut firmum sit datum munus, et non rursus contemnátur repuerascénte adhuc mente.
     Quod autem corpus Dómini spiritále surréxit, quid opus est dícere, cum Paulus de corpóribus testétur, seminári animália et súrgere spiritália: transfiguráta scílicet ad gloriósam transfiguratiónem Christi ducis præeúntis?
     Síquidem et Apóstolus hoc, quod plane sciébat, omni géneri humáno eventúrum esse ait per Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ, ut fáciat illud confórme córpori claritátis suæ.
     Si ígitur transfigurátio est mutátio in corpus spiritále; hoc autem confórme est córpori glóriæ Christi: cum córpore ígitur spiritáli surréxit Christus; quod non est áliud quam quod seminátum est in ignobilitáte, sed illud ipsum quod in honórem mutátum est.
     Hoc autem, cum ad Patrem addúxerit natúræ nostræ primítias, étiam univérsum in totum addúcet: síquidem hoc promísit, cum dixit: Cum exaltátus fúero, omnes ad me ipsum addúcam.

RESPONSORIUM

Io 5, 28-29; 1 Cor 15, 52

Omnes qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei;* et procédent qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ; qui vero mala egérunt, in resurrectiónem iudícii.
V. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba mórtui suscitabúntur incorrúpti. * Et procédent qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ; qui vero mala egérunt, in resurrectiónem iudícii.

Vel alia:

Ex Epístolis sancti Brauliónis Cæsaraugustáni epíscopi

(Epist. 19: PL 80, 665-666)

Spes omnium credentium Christus resurgens

     Spes ómnium credéntium Christus excedéntes a mundo dormiéntes vocat, non mórtuos, dicens: Lázarus amícus noster dormit.
     Sed et sanctus Apóstolus non vult nos contristári de dormiéntibus, ac per hoc si fides nostra hoc habet, quia omnes credéntes in Christo secúndum vocem evangélicam non moriéntur in ætérnum, fide scimus quia nec ille mórtuus est, nec nos moriémur.
     Quóniam ipse Dóminus in iussu et in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de cælo, et mórtui qui in eo sunt resúrgent.
     Spes ergo nos resurrectiónis ánimet, quóniam quos hic amíttimus illic revidébimus; tantum est ut in eo bene credámus, præcéptis scílicet eius paréntes, apud quem est summa virtútis suscitáre facílius mórtuos quam nobis somno déditos. Ecce ista dícimus, et tamen afféctu néscio quo in lácrimis retráhimur, et crédulam mentem desidérii frangit afféctus. Heu! miserábilis humána condício, et sine Christo vanum omne quod vívimus.
     O mors, quæ coniúnctos dívidis, et amicítia sociátos dura et crudélis dissócias! iam iam confráctæ sunt vires tuæ. Iam contrítum est ímpium iugum tuum ab illo, qui tibi per Oséæ rugítus minabátur: O mors, ero mors tua. Unde per Apóstolum insultámus: Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, acúleus tuus?
     Ipse qui te vicit nos redémit, qui ánimam suam diléctam trádidit in manus impiórum, ut ex ímpiis fáceret sibi diléctos. Longum quidem est et multum, quæ ad consolatiónem commúnem de divínis Scriptúris débeant replicári. Sed suffíciat nobis spes resurrectiónis et oculórum nostrórum diréctio ad glóriam nostri Redemptóris, in quo nos fide iam resurrexísse putámus, dicénte Apóstolo: Si enim mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vívimus cum ipso.
     Non enim sumus nostri, sed eius qui nos redémit, ex cuius voluntáte volúntas semper nostra pendére debet; ob hoc et in oratióne dícimus: Fiat volúntas tua. Quámobrem necésse est ut cum Iob in fúnere dicámus: Dóminus dedit, Dóminus ábstulit, sit nomen Dómini benedíctum. Dicámus hoc cum Iob hic, ne dissímiles in causa præsénti ab eo inveniámur illic.

RESPONSORIUM

1 Th 4, 13-14; Ier 22, 10

De dormiéntibus non contristémini, sicut et céteri qui spem non habent: * Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.
V. Nolíte flere mórtuum, neque lugeátis super eum fletu. * Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.

AD LAUDES MATUTINAS

HYMNUS

Spes, Christe, nostræ véniæ,
tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi
cum mortis dolor íngruit.

Tu quoque mortis tǽdia
passus dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite,
mitis dedísti spíritum.

Vere nostros excípiens
languóres, pastor míserens,
tecum donásti cómpati
Patrísque in sinu cómmori.

Apértis pendens brácchiis,
in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat
morbus vel mæror ánxius.

Qui portis fractis ínferi
victor pandísti cǽlicas,
nos nunc doléntes érige,
post óbitum vivífica.

Pro uno defuncto:
Sed et qui frater córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.

Pro una defuncta:
Sed et quæ soror córpore
nunc dormit pacis réquie,
iam te beánte vígilet
tibíque laudes réferat. Amen.

Pro pluribus:
Sed et qui fratres córpore
nunc somno pacis dórmiunt,
iam te beánte vígilent
tibíque laudes réferant. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta. Psalmus 51
Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam. Canticum Is 38, 10–14d.17b–20
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea. (vel: Omnis spíritus laudet Dóminum. et Psalmus 150) Psalmus 146 vel Psalmus 150 ZALM51 CHVAL_IZ38 ZALM146

LECTIO BREVIS

1 Th 4, 14
Si crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iesum addúcet cum eo.

RESPONSORIUM BREVE

V. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.
V. Convertísti planctum meum in gáudium mihi.
R. Quóniam suscepísti me.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exaltábo te, Dómine, * quóniam suscepísti me.

Ad Benedictus, ant.: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.
Vel, tempore paschali:
Ant. Surréxit Christus et illúxit pópulo suo, quem redémit sánguine suo, allelúia.

PRECES

Deum Patrem omnipoténtem, qui suscitávit Iesum Christum a mórtuis et vivificábit mortália córpora nostra, deprecémur, clamántes:
     Dómine, vivífica nos in Christo.

Pater sancte, nos consepúltos per baptísmum in mortem cum Fílio tuo et conresuscitátos in resurrectiónem eius sic tríbue in novitáte vitæ ambuláre,
ut étiam, cum mórtui fuérimus, cum Christo semper vivámus.
Próvidens Pater, qui dedísti nobis panem vivum, qui de cælo descéndit, sancte semper manducándum,
fac ut vitam ætérnam habeámus et resuscitémur in novíssimo die.
Dómine, qui Fílium tuum in agonía factum ab ángelo confortári dedísti,
in éxitu nostro spe nos suávi consolári dignéris.
Qui tres púeros de médio ignis eruísti,
líbera ánimas defunctórum a pœnis, quas pro peccátis patiúntur.
Deus vivórum et mortuórum, qui Iesum a mórtuis suscitásti,
súscita defúnctos, et nos cum ipsis in glória ætérna constítue.

Pater noster...

ORATIO

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in huius fámuli tui N. præstolánda resurrectióne, spes quoque nostra firmétur.

Vel:

Deus, glória fidélium et vita iustórum, cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus, propitiáre fámulo tuo N., ut, qui resurrectiónis nostræ mystérium agnóvit, ætérnæ beatitúdinis gáudia percípere mereátur.

Vel:

Inclína, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur, ut fámulum tuum N., quem in hoc sǽculo tuo pópulo misericórditer aggregásti, in pacis ac lucis regióne constítuas, et sanctórum tuórum concédas esse consórtem.

Pro pluribus:

Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte, ad cæléstia transíre fecísti, concéde fámulis tuis N. et N., ut, huius vitæ mortalitáte destrúcta, te conditórem et redemptórem possint perpétuo contemplári.

Pro fratribus, propinquis et benefactoribus:

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor, quǽsumus cleméntiam tuam, ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.

Vel alia ex Missali Romano.

AD HORAM MEDIAM

HYMNUS

Qui lacrimátus Lázarum
geménsque cum soróribus,
ipsum fecísti prǽpotens
illárum reddi stúdiis:

Qui petivísti sóntibus
benígnus indulgéntiam,
ac verba miserántia
dixísti pœnæ sócio:

Qui, móriens, discípulo
matrem donásti Vírginem,
tuórum quæ fidélium
agóni adésset último:

Da nobis, Christe Dómine,
tuo redémptis sánguine,
duræ mortis tristítiam
in vitæ verti gáudium.

Pro uno defuncto:
Tuúmque voca fámulum,
ex hoc proféctum sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canat príncipem. Amen.

Pro una defuncta:
Tuámque voca fámulam,
ex hoc proféctam sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canat príncipem. Amen.

Pro pluribus:
Tuósque voca fámulos,
ex hoc proféctos sǽculo,
ut ubi mors iam déerit
te vitæ canant príncipem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam. Ž 69 (70)
Ant. 2 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi. Ž 84 (85)
Ant. 3 Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me. Ž 85 (86) ZALM70 ZALM85 ZALM86 AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

Iob 19, 25-26
Scio quod redémptor meus vivit et in novíssimo super púlvere stabit; et post pellem meam hanc, quam abstraxérunt, et de carne mea vidébo Deum.

Vel:

2 Mac 7, 9b
Rex mundi defúnctos nos pro suis légibus in ætérnam vitæ resurrectiónem suscitábit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Quare tristis es, ánima mea, et quare conturbáris in me?
R. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi.
AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

Sap 1, 13-14a.15
Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia. Iustítia enim est immortális.

RESPONSORIUM BREVE
V. In médio umbræ mortis non timébo mala.
R. Quóniam tu, Dómine, mecum es.
AD NONAM

LECTIO BREVIS

Is 25, 8
prǽcipitábit mortem in sempitérnum et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni facie et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra, quia Dóminus locútus est.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exáudi, Deus, oratiónem meam.
R. Ad te omnis caro véniet.
VESPERAS

HYMNUS

Imménsæ rex poténtiæ,
Christe, tu Patris glóriam
nostrúmque decus móliens,
mortis fregísti iácula.

Infírma nostra súbiens
magnúmque petens prœlium,
mortem qua serpens vícerat,
victor calcásti móriens.

Surgens fortis e túmulo,
pascháli nos mystério
peccáto rursus mórtuos
ad vitam semper ínnovas.

Vitam largíre grátiæ,
ut, sponsus cum redíeris,
ornáta nos cum lámpade
iam promptos cælo invénias.

In lucem nos et réquiem
serénus iudex áccipe,
quos fides sanctæ Tríadi
devínxit atque cáritas.

Pro uno defuncto:
Tuúmque voca fámulum,
qui nunc exútus córpore
in regna Patris ínhiat,
ut te colláudet pérpetim. Amen.

Pro una defuncta:
Tuámque voca fámulam,
quæ nunc exúta córpore
ad regna Patris ínhiat,
ut te colláudet pérpetim. Amen.

Pro pluribus:
Fratres et omnes ádvoca,
qui nunc exúti córpore
in regna Patris ínhiant,
ut te colláudent pérpetim. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus custódit te ab omni malo: custódiat ánimam tuam Dóminus. Psalmus 121
Ant. 2 Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? Psalmus 130
Ant. 3 Sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat. Canticum Phil 2, 6–11 ZALM121 ZALM130 CHVAL_FLP2

LECTIO BREVIS

1 Cor 15, 55-57
«Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus?». Stímulus autem mortis peccátum est, virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

RESPONSORIUM BREVE

V. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.
R. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.
V. Exsultábo et lætábor in misericórdia tua.
R. Non confúndar in ætérnum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In te, Dómine, sperávi: * Non confúndar in ætérnum.

Vel:
V. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.
R. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.
V. Qui ventúrus es iudicáre vivos et mórtuos,
R. Dona eis réquiem.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In misericórdia tua, Dómine, * dona eis réquiem.

Ad Magnificat, ant.: Omne quod dat mihi Pater ad me véniet: et eum qui venit ad me, non eíciam foras.

PRECES

Christo Dómino, per quem fore sperámus ut corpus humilitátis nostræ córpori claritátis suæ configurétur, acclamémus, dicéntes:
     Tu es vita et resurréctio nostra, Dómine.

Christe, Fili Dei vivi, qui Lázarum amícum tuum a mórtuis suscitásti,
ad vitam et glóriam defúnctos súscita, quos pretióso tuo sánguine redemísti.
Christe, mæréntium consolátor, qui in morte Lázari et adulescéntis ac puéllæ pius abstersísti lácrimas propinquórum,
qui defúnctos suos collácrimant omnes consoláre.
Christe salvátor, déstrue in nostro mortáli córpore regnum peccáti, ut, sicut ex hoc stipéndium mortis merúimus,
sic in te vitam consequámur ætérnam.
Christe redémptor, réspice eos qui, te non cognoscéntes, spem non habent,
ut resurrectiónem et vitam ventúri sǽculi credant.
Qui, cæco, oculórum lúmine impertíto, te conspiciéndi cópiam dedísti,
revéla vultum tuum defúnctis, qui adhuc tua luce privántur.
Qui terréstrem domum nostram huius habitatiónis sinis tandem dissólvi,
domum non manufáctam, ætérnam in cælis, nobis concéde.

Pater noster...
Completorium de dominica.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)