[ Coniunctiones abscondere ]

« Iunius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930


18. iunius 2018, Feria II.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XI
Pro O.P.: B. Hosannæ de Mantova, virginis, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIÆ

COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIÆ

Officium lectionis

HYMNUS

Christe, cunctórum dominátor alme,
plebs tibi supplex résonet in aula,
ánnuo cuius rédeunt colénda
  témpore festa.

Hic locus nempe vocitátur aula
regis imménsi nitidíque cæli
porta, quæ vitæ pátriam peténtes
  áccipit omnes.

Hæc tuam plebem sacra cogit ædes,
hæc sacraméntis pia ditat usque,
cǽlicis escis alit in perénnis
  múnera vitæ.

Quǽsumus ergo, Deus, ut seréno
ádnuas vultu fámulos gubérnans,
qui tui summo célebrant amóre
  gáudia templi.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles. Allelúia. Psalmus 19, 2-7
Ant. 2Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum. Allelúia. Psalmus 64
Ant. 3Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. Allelúia. Psalmus 97 ZALM24 ZALM84 ZALM87 V. Adorábo ad templum sanctum tuum. Allelúia.
R. Et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúia.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

21, 9-27
Visio cælestis Ierusalem

     Venit unus de septem ángelis habéntibus septem phíalas, plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum dicens: «Veni, osténdam tibi sponsam uxórem Agni». Et sústulit me in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; lumen eius símile lápidi pretiosíssimo, tamquam lápidi iáspidi, in modum crystálli; et habébat murum magnum et altum et habébat portas duódecim et super portas ángelos duódecim et nómina inscrípta, quæ sunt duódecim tríbuum filiórum Israel. Ab oriénte portæ tres et ab aquilóne portæ tres et ab austro portæ tres et ab occásu portæ tres; et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et super ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.
     Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arúndinem áuream, ut metirétur civitátem et portas eius et murum eius. Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo eius tanta est quanta et latitúdo. Et mensus est civitátem arúndine per stádia duódecim mília; longitúdo et latitúdo et altitúdo eius æquáles sunt. Et mensus est murum eius centum quadragínta quáttuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. Et erat structúra muri eius ex iáspide, ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. Fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta: fundaméntum primum iaspis, secúndus sapphírus, tértius chalcedónius, quartus smarágdus, quintus sárdonyx, sextus sárdinus, séptimus chrysólithus, octávus berýllus, nonus topázius, décimus chrysóprasus, undécimus hyacínthus, duodécimus amethýstus.
     Et duódecim portæ duódecim margarítæ sunt, et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis. Et platéa civitátis aurum mundum tamquam vitrum perlúcidum.
     Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Et cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Et ambulábunt gentes per lumen eius, et reges terræ áfferunt glóriam suam in illam; et portæ eius non claudéntur per diem, nox enim non erit illic; et áfferent glóriam et divítias géntium in illam. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 21, 21; Tob 13, 21. 22. 13

R. Platéæ tuæ, Ierúsalem, sternéntur auro mundo, et cantábitur in te cánticum lætítiæ; * et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur:
V. Luce spléndida fulgébis, et omnes fines terræ adorábunt te. * Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur:

Tempore Quadragesimæ: De libro primo Regum

8, 1-4. 10-13. 22-30

Dedicatio templi

     In diébus illis: Congregávit Sálomon omnes maióres natu Israel — omnes príncipes tríbuum, duces familiárum filiórum Israel ad regem Salomónem — in Ierúsalem, ut deférrent arcam fœderis Dómini de civitáte David, id est de Sion. Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israel in mense Ethanim in sollemnitáte, ipse est mensis séptimus. Venerúntque cuncti senes Israel, et tulérunt sacerdótes arcam et portavérunt arcam Dómini et tabernáculum convéntus et ómnia vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo; et ferébant ea sacerdótes et Levítæ.
     Factum est autem, cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit Dómini, et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam; impléverat enim glória Dómini domum Dómini. Tunc ait Sálomon: «Dóminus dixit ut habitáret in nébula. Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum, firmíssimum sólium tuum in sempitérnum».
     Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu omnis ecclésiæ Israel et expándit manus suas in cælum et ait: «Dómine Deus Israel, non est símilis tui Deus in cælo désuper et super terra deórsum, qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo; qui custodísti servo tuo David patri meo, quæ locútus es ei: ore locútus es et mánibus perfecísti, ut et hæc dies probat. Nunc ígitur, Dómine Deus Israel, consérva fámulo tuo David patri meo, quæ locútus est ei dicens: “Non auferétur de te vir coram me, qui sédeat super thronum Israel, ita tamen, si custodíerint fílii tui viam suam, ut ámbulent coram me, sicut tu ambulásti in conspéctu meo”. Et nunc, Dómine Deus Israel, firméntur verba tua, quæ locútus es servo tuo David patri meo. Ergone putándum est quod vere Deus hábitet super terram? Si enim cælum et cæli cælórum te cápere non póssunt, quanto magis domus hæc, quam ædificávi! Sed réspice ad oratiónem servi tui et ad preces eius, Dómine Deus meus; audi clamórem et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixísti: “Erit nomen meum ibi”, ut exáudias oratiónem, qua orat te servus tuus in loco isto, ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israel, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in cælo et, cum exaudíeris, propítius eris».

RESPONSORIUM

Mt 18, 19-20; 2 Chr 7, 15

R. Si duo ex vobis consénserint super terram de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. * Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.
V. Oculi mei erunt apérti, et aures meæ atténtæ ad oratiónem eius qui in loco isto oráverit. * Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

2, 1-17
Tamquam lapides vivi superædificamini

     Caríssimi: Deponéntes omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et qui credit in eo, non confundétur».
     Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem «Lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis et petra scándali»; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.
     Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.
     Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.
     Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
     Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.

RESPONSORIUM

Cf. Tob 13, 16; Ap 21, 19-21

R. Lápides pretiósi omnes muri tui. * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur.
V. Portæ Ierúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus muri eius. * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur.

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Iesu Nave

(Homilia 9, 1-2: PG 12, 871-872)

Ut lapides vivi ædificamur in domum et altare Dei

     Omnes, qui in Christum Iesum crédimus, lápides vivi esse dícimur, secúndum quod Scriptúra pronúntiat, dicens: Vos autem estis lápides vivi, ædificáti domus spiritális in sacerdótio sancto, ut offerátis spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.
     Sicut autem in istis terrénis lapídibus observáre nóvimus, ut hi quidem lápides, qui validióres sunt et potentióres, primi in fundaménta iaciántur, ut ipsis credi et superpóni possit totíus ædifícii pondus, ita intéllege étiam de lapídibus vivis esse áliquos in fundaméntis huius spiritális ædifícii. Qui autem sunt isti qui in fundaméntis collocántur? Apóstoli et prophétæ. Sic enim dicit Paulus hæc ipse docens: Ædificáti, inquit, supra fundaméntum Apostolórum et prophetárum, ipso angulári lápide Christo Iesu Dómino nostro.
     Ut autem promptiórem te prǽpares, o audítor, ad huius ædifícii constructiónem, ut lapis áliquis inveniáris vicínior fundaménto, disce quia et ipse Christus huius, quod nunc descríbimus, ædifícii fundaméntum est. Sic enim dicit apóstolus Paulus: Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, qui est Christus Iesus. Beáti ergo, qui supra istud tam nóbile fundaméntum ædifícia religiósa et sancta constrúxerint.
     Sed in hoc ædifício ecclésiæ opórtet esse et altáre. Unde ergo árbitror quod quicúmque ex vobis lapídibus vivis apti sunt in hoc et prompti ut oratiónibus vacent, ut die noctúque obsecratiónes ófferant Deo et supplicatiónum víctimas ímmolent, ipsi sunt, ex quibus Iesus ædíficat altáre.
     Sed intuére quid laudis ipsis lapídibus altáris adscríbitur. Sicut dixit, inquit, legislátor Móyses ædificári altáre ex lapídibus íntegris, quibus ferrum non est iniéctum. Qui sunt isti íntegri lápides? Forte isti tales lápides íntegri et incontamináti sancti Apóstoli esse possint, omnes simul unum altáre faciéntes, propter unanimitátem atque concórdiam. Sic enim referúntur omnes, simul unanímiter orántes et aperiéntes os suum, dixísse: Tu, Dómine, qui corda ómnium nosti.
     Isti ergo, qui póterant unánimes, una voce atque uno spíritu oráre, ipsi fortásse digni sunt qui débeant omnes simul unum altáre constrúere, super quod Iesus sacrifícium ófferat Patri.
     Tamen et nos tentémus dare óperam, ut éadem dicámus omnes unánimes, unum sentiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam geréntes, sed in uno sensu atque in eádem senténtia permanéntes, si forte possímus étiam nos apti éffici lápides ad altáre.

RESPONSORIUM

Cf. Is 2, 2.3; Ps 125 (126), 6

R. Fundáta est domus Dómini in vértice móntium, et exaltáta est super omnes colles: * Et fluent ad eam omnes gentes et dicent: Glória tibi, Dómine.
V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. * Et fluent ad eam omnes gentes et dicent: Glória tibi, Dómine.

Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 336, 1. 6: PL 38 [edit. 1861], 1471-1472. 1475)

Ædificatio et dedicatio domus Dei in nobis

     Celébritas huius congregatiónis, dedicátio est domus oratiónis. Domus ergo nostrárum oratiónum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc sǽculo ædificámur, ut in fine sǽculi dedicémur. Ædifícium, immo ædificátio, habet labórem, dedicátio exsultatiónem.
     Quod hic fiébat, quando ista surgébant, hoc fit modo cum congregántur credéntes in Christum. Credéndo enim quasi de silvis et móntibus ligna et lápides præcidúntur; cum vero catechizántur, baptizántur, formántur, tamquam inter manus fabrórum et opíficum dolántur, collineántur, complanántur.
     Verúmtamen domum Dómini non fáciunt, nisi quando caritáte compaginántur. Ligna ista et lápides si non sibi certo órdine cohærérent, si non se pacífice innécterent, si non se ínvicem cohæréndo sibi quodam modo amárent; nemo huc intráret. Dénique, quando vides in áliqua fábrica lápides et ligna bene sibi cohærére, secúrus intras, ruínam non times.
     Volens ergo Dóminus Christus intráre, et in nobis habitáre, tamquam ædificándo dicébat: Mandátum novum do vobis, ut vos ínvicem diligátis. Mandátum, inquit, do vobis. Véteres enim erátis, domum mihi nondum faciebátis, in vestra ruína iacebátis. Ergo, ut eruámini de vestræ ruínæ vetustáte, vos ínvicem amáte.
     Consíderet ergo cáritas vestra, ædificári adhuc istam domum toto, sicut prædíctum est et promíssum, orbe terrárum. Cum enim ædificarétur domus post captivitátem, sicut habet álius psalmus, dicebátur: Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino, omnis terra. Quod ibi dixit: cánticum novum; hoc Dóminus dixit: mandátum novum. Quid enim habet cánticum novum, nisi amórem novum? Cantáre amántis est. Vox huius cantóris fervor est sancti amóris.
     Quod ígitur hic factum corporáliter vidémus in pariétibus, spiritáliter fiat in méntibus; et quod hic perféctum cérnimus in lapídibus et lignis, hoc, ædificánte grátia Dei, perficiátur in corpóribus vestris.
     Principáliter ergo grátias agámus Dómino Deo nostro, a quo est omne datum óptimum, et omne donum perféctum; et eius bonitátem tota cordis alacritáte laudémus, quóniam ad construéndam istam domum oratiónis fidélium suórum visitávit ánimum, excitávit afféctum, surrogávit auxílium; inspirávit necdum voléntibus ut vellent, adiúvit bonæ voluntátis conátus ut fácerent; ac per hoc Deus, qui operátur in suis et velle et perfícere pro bona voluntáte, hæc ómnia ipse cœpit, ipse perfécit.

RESPONSORIUM

Ps 83 (84), 2-3. 5

R. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: concupíscit et déficit ánima mea * in átria Dómini.
V. Qui hábitant in domo tua, Dómine, in perpétuum laudábunt te. * In átria Dómini.

I VESPERAS

HYMNUS de II. vesperis.
PSALMODIA
Ant. 1 Platéæ Ierúsalem gaudébunt, et omnes vici eius cánticum lætítiæ dicent: Allelúia.
Tempore Quadragesimæ: Ant. In templo Dómini omnes dicent: glóriam. Psalmus 147, 1–11
Ant. 2 Confortávit Dóminus seras portárum tuárum, benedíxit fíliis tuis in te. Allelúia. Psalmus 147, 12–20
Ant. 3 In civitate Dei iúbilant ágmina sanctórum, et ángeli decántant hymnum ante thronum Dei, allelúia. Canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
Tempore Quadragesimæ: Glória tibi, Dómine, per Christum in Ecclésia. Canticum Cf. Col 1, 12–20 ZALM147,1-11 ZALM147,12-20 CHVAL_ZJV19 CHVAL_KOL1

LECTIO BREVIS

Eph 2, 19-22
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE

V. Domum tuam, Dómine, * decet sanctitúdo.
R. Domum tuam, Dómine, * decet sanctitúdo.
V. In longitúdinem diérum.
R. Decet sanctitúdo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Domum tuam, Dómine, * decet sanctitúdo.

Tempore paschalis:

V. Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo. * Allelúia, allelúia.
R. Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo. * Allelúia, allelúia.
V. PIn longitúdinem diérum.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo. * Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant.: Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam, in ætérnum. Allelúia.

INVITATORIUM

Ant. Christum, Sponsum Ecclésiæ, adorémus in ea. Allelúia.
Nebo: Christum, qui diléxit Ecclésiam, veníte, adorémus. Allelúia.
Psalmus invitatorius ut in Ordinario.

LAUDES MATUTINAS

HYMNUS

Anguláris fundaméntum
lapis Christus missus est,
qui paríetum compáge
in utróque néctitur,
quem Sion sancta suscépit,
in quo credens pérmanet.

Omnis illa Deo sacra
et dilécta cívitas,
plena módulis in laude
et canóre iúbilo,
trinum Deum unicúmque
cum fervóre prǽdicat.

Hoc in templo, summe Deus,
exorátus ádveni,
et cleménti bonitáte
precum vota súscipe;
largam benedictiónem
hic infúnde iúgiter.

Hic promereántur omnes
petíta acquírere
et adépta possidére
cum sanctis perénniter,
paradísum introíre
transláti in réquiem.

Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sǽcula. Amen.


Ant. 1 Domus mea domus oratiónis vocábitur. Allelúia.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2 Benedíctus es, Dómine, in templo sancto tuo. Allelúia.
Ant. 3 Laudáte Dóminum in ecclésia sanctórum. Allelúia. ZALM63 DAN3,57-88.56 ZALM149

LECTIO BREVIS

Is 56, 7
Addúcam eos in montem sanctum meum et lætificábo eos in domo oratiónis meæ: holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altári meo, quia domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis.

RESPONSORIUM BREVE

V. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.
R. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.
V. In civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
R. Et laudábilis nimis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis.

Tempore paschalis:

V. Magnus Dóminus et laudábilis nimis. * Allelúia, allelúia.
R. Magnus Dóminus et laudábilis nimis. * Allelúia, allelúia.
V. In civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Magnus Dóminus et laudábilis nimis. * Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant.: Zachǽe, festínans descénde, quia hódie in domo tua opórtet me manére. At ille festínans descéndit et suscépit illum gaudens in domum suam. Hódie huic dómui salus a Deo facta est, allelúia. (Allelúia.)

PRECES

Nos, lápides vivi, superædificáti lápidi elécto Christo, Patrem omnipoténtem pro Ecclésia deprecémur eius dilécta, et fidem in eam profiteámur, dicéntes:
     Hic domus Dei est et porta cæli.

Pater agrícola, víneam tuam emúnda, custódi, multíplica,
ut in conspéctu tuo omnem terram ímpleat.
Pastor ætérne, ovíle tuum prótege ac proténde,
ut sub único pastóre, Fílio tuo, oves congregéntur in unum.
Sator omnípotens, sémina verbum in agro tuo,
ut céntuplum fructum áfferat in messem ætérnam.
Sápiens ædificátor, tuam domum familiámque sanctífica,
ut cívitas de cælo, Ierúsalem nova, sponsa appáreat ómnibus gloriósa.

Pater noster...

ORATIO

In ipsa Ecclésia dedicata:

Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio.

Extra ipsam Ecclésiam dedicatam

Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat.

Vel:

Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat.

II VESPERAS

HYMNUS

Urbs Ierúsalem beáta,
dicta pacis vísio,
quæ constrúitur in cælis
vivis ex lapídibus,
angelísque coronáta
sicut sponsa cómite,

Nova véniens e cælo,
nuptiáli thálamo
ræparáta, ut intácta
copulétur Dómino.
Platéæ et muri eius
ex auro puríssimo;

Portæ nitent margarítis
ádytis paténtibus,
et virtúte meritórum
illuc introdúcitur
omnis qui ob Christi nomen
hic in mundo prémitur.

Tunsiónibus, pressúris
expolíti lápides
suis coaptántur locis
per manum artíficis;
disponúntur permansúri
sacris ædifíciis.

Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sǽcula. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur. Allelúia. Psalmus 46
Ant. 2 In domum Dómini lætántes íbimus. Allelúia. Psalmus 122
Ant. 3 Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius. Allelúia. Canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
Ant. 3 ad tempore Quadragesimæ: Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine. Canticum Ap 15, 3-4 ZALM46 ZALM122 CHVAL_ZJV19 CHVAL_ZJV15

LECTIO BREVIS

Ap 21, 2-3. 22. 27
Vidi civitátem sanctam Ierúsalem novam descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus». Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

RESPONSORIUM BREVE

V. Beáti qui hábitant * in domo tua, Dómine.
R. Beáti qui hábitant * in domo tua, Dómine.
V. In sǽculum sǽculi laudábunt te.
R. In domo tua, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Beáti qui hábitant * in domo tua, Dómine.

Tempore paschalis:

V. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine. * Allelúia, allelúia.
R. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine. * Allelúia, allelúia.
V. In sǽculum sǽculi laudábunt te.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine. * Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant.: Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: hæc est domus Dei, in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: Erit nomen meum ibi, dicit Dóminus. Allelúia.

PRECES

Salvatórem nostrum, qui ánimam suam pósuit, ut fílios Dei dispérsos congregáret in unum, súpplices implorémus:
     Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Dómine Iesu, qui domum tuam super petram ædificásti,
Ecclésiam tuam sólida fide ac fidúcia confírma.
Dómine Iesu, de cuius látere sanguis et aqua fluxérunt,
Ecclésiam tuam testaménti novi et ætérni rénova sacraméntis.
Dómine Iesu, præsens in médio eórum qui congregántur in nómine tuo,
Ecclésiæ tuæ unánimem oratiónem exáudi.
Dómine Iesu, qui cum Patre mansiónem facis apud eos qui te díligunt,
Ecclésiam tuam pérfice in dilectióne divína.
Dómine Iesu, qui non éicis foras eum qui venit ad te,
omnes in domum patérnam immítte defúnctos.

Pater noster...

ORATIO de laudes matutinas

AD HORAM MEDIAM

Psalmodia complementaris pro tertia:loco psalmi 121 (122), dici potest 128 (129)
PSALMODIA

Ant. ad tertiam  Templum Dómini sanctum est, Dei cultúra est, Dei ædificátio est. Allelúia.
Ant. ad sextam  Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo in longitúdinem diérum. Allelúia.
Ant. ad nonam  Hæc est domus Dómini, fírmiter ædificáta; bene fundáta est supra firmam petram. Allelúia. V. Dómine, diléxi decórem domus tuæ. Allelúia.
R. Et locum tabernáculi glóriæ tuæ. Allelúia.
V. Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem. Allelúia.
R. Et abundántia diligéntibus te. Allelúia.
V. Introíte portas Dómini in confessióne. Allelúia.
R. Et átria eius in hymnis. Allelúia.
AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

1 Cor 3, 16-17
Nescítis quia templum Dei estis et Spíritus Dei hábitat in vobis? Si quis autem templum Dei evérterit, evértet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

2 Cor 6, 16b
Vos estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: «Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus».
AD NONAM

LECTIO BREVIS

Ier 7, 2b.4-5a.7a
Audíte verbum Dómini, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Nolíte confídere in verbis mendácii dicéntes: «Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est». Quóniam, si bene direxéritis vias vestras et ópera vestra, habitáre vos fáciam in loco isto.

Vel:

Ag 2, 6a. 7. 9
Hæc dicit Dóminus exercítuum: Movébo omnes gentes, et vénient thesáuri cunctárum géntium, et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. Maior erit glória domus istíus novíssima plus quam prima; et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)