[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


17. september 2019, Feria III.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XXIV
S. Roberti Bellarmino, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

17 september 2019
PER ANNUM, hebd. XXIV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

Ez 8, 1-6. 16 – 9, 11
Iudicium in Ierusalem peccatricem

     Factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedébam in domo mea, et senes Iudæ sedébant coram me, et cécidit super me ibi manus Dómini Dei, et vidi: et ecce similitúdo quasi aspéctus viri, ab aspéctu lumbórum eius et deórsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspéctus splendóris ut vísio eléctri. Emísit similitúdinem manus et apprehéndit me in cincínno cápitis mei; et elevávit me spíritus inter terram et cælum et addúxit in Ierúsalem, in visiónibus Dei, iuxta óstium intérius, quod respiciébat aquilónem, ubi erat statútum idólum zeli ad provocándam æmulatiónem. Et ecce ibi glória Dei Israel secúndum visiónem, quam víderam in campo; et dixit ad me: «Fili hóminis, leva óculos tuos ad viam aquilónis». Et levávi óculos meos ad viam aquilónis, et ecce ab aquilóne portæ altáris hoc idólum zeli in intróitu. Et dixit ad me: «Fili hóminis, putásne vides tu, quid isti fáciunt, abominatiónes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recédam a sanctuário meo? Et adhuc convérsus vidébis abominatiónes maióres».
     Et introdúxit me in átrium domus Dómini intérius, et ecce in óstio templi Dómini, inter vestíbulum et altáre, quasi vigínti quinque viri dorsa habéntes contra templum Dómini et fácies ad oriéntem, et adorábant ad ortum solis. Et dixit ad me: «Certe vidísti, fili hóminis; numquid parum est hoc dómui Iudæ, ut fácerent abominatiónes istas, quas fecérunt hic, quia repléntes terram iniquitáte íterum irritavérunt me et ecce ápplicant ramum ad nares suas. Ergo et ego fáciam in furóre: non parcet óculus meus, nec miserébor et, cum clamáverint ad aures meas voce magna, non exáudiam eos».
     Et clamávit in áuribus meis voce magna dicens: «Appropinquavérunt visitatiónes urbis, et unusquísque vas interfectiónis habet in manu sua». Et ecce sex viri veniébant de via portæ superióris, quæ réspicit ad aquilónem, et uniuscuiúsque vas intéritus in manu eius; vir quoque unus in médio eórum vestítus líneis, et atramentárium scriptóris ad renes eius; et ingréssi sunt et stetérunt iuxta altáre ǽreum. Et glória Dei Israel eleváta est de cherub, super quem erat ad limen domus; et vocávit virum, qui indútus erat líneis et atramentárium scriptóris habébat in lumbis suis. Et dixit Dóminus ad eum: «Transi per médiam civitátem in médio Ierúsalem et signa thau super frontes virórum geméntium et doléntium super cunctis abominatiónibus, quæ fiunt in médio eius». Et illis dixit, audiénte me: «Transíte per civitátem sequéntes eum et percútite; non parcat óculus vester, neque misereámini: senem, adulescéntulum et vírginem et párvulum et mulíeres interfícite usque ad interneciónem; omnem autem, super quem vidéritis thau, ne occidátis, et a sanctuário meo incípite». Cœpérunt ergo a viris senióribus, qui erant ante fáciem domus. Et dixit ad eos: «Contamináte domum et impléte átria interféctis. Egredímini». Et egréssi sunt et percutiébant eos, qui erant in civitáte.
     Et cæde compléta, remánsi ego ruíque super fáciem meam et clamans aio: «Heu, Dómine Deus; ergóne dispérdes omnes relíquias Israel, effúndens furórem tuum super Ierúsalem?». Et dixit ad me: «Iníquitas domus Israel et Iudæ magna est nimis valde; et repléta est terra sanguínibus, et cívitas repléta est iniustítia. Dixérunt enim: “Derelíquit Dóminus terram, et Dóminus non videt”; ígitur et meus non parcet óculus, neque miserébor: viam eórum super caput eórum reddam». Et ecce vir, qui indútus erat líneis, qui habébat atramentárium in lumbis suis, respóndit verbum dicens: «Feci, sicut præcepísti mihi».

RESPONSORIUM

Mt 24, 15. 21a. 22; Ap 7, 3

R. Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis stantem in loco sancto, erit tribulátio magna nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: * Propter eléctos breviabúntur dies illi.
V. Nolíte nocére terræ neque mari, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. * Propter eléctos breviabúntur dies illi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 4-5: CCL 41, 531-533)

Exemplum Pauli

     Cum esset Paulus quodam témpore in magna indigéntia, vinctus in confessióne veritátis, missum est illi a frátribus unde necessitáti et indigéntiæ eius ministrarétur. Respóndit autem illis grátias agens et dicit: Bene fecístis communicáre necessitátibus meis. Ego enim dídici in quibus sum suffíciens esse. Scio et abundáre, novi et penúriam pati. Omnia possum in eo qui me confórtat. Verúmtamen vos bene fecístis úsibus meis míttere.
     Sed ut osténderet, in eo quod illi bene fecérunt, quid ipse quǽreret, ne inter illos esset, qui se ipsos pascunt non oves, non tam suæ gaudet subvéntum esse necessitáti, quam illórum gratulátur fecunditáti. Quid ergo ibi quærébat? Non quia quæro, inquit, datum, sed requíro fructum. Non ut ego, inquit, éxplear, sed ne vos inánes remaneátis.
     Qui ergo non possunt fácere quod Paulus, ut mánibus suis se tránsigant, accípiant de lacte óvium, susténtent suam necessitátem, sed non néglegant óvium infirmitátem. Non hoc ibi quǽrant tamquam cómmodum suum, ut ex necessitáte penúriæ suæ videántur annuntiáre Evangélium, sed homínibus illuminándis parent lucem verbi veritátis. Sunt enim tamquam lucérnæ, sicut dictum est: Sint lumbi vestri accíncti et lucérnæ ardéntes; et: Nemo accéndit lucérnam et ponit eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt: sic lúceat lumen vestrum coram homínibus, ut vídeant bona ópera vestra, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.
     Si ergo tibi lucérna accenderétur in domo, nonne adíceres óleum, ne exstinguerétur? Porro si lucérna, accépto óleo, non lucéret, non erat plane digna quæ in candelábro ponerétur, sed quæ contínuo frangerétur. Unde ergo vívitur, est necessitátis accípere, est caritátis præbére. Non tamquam venále sit Evangélium, ut illud sit prétium eius quod sumunt qui annúntiant unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accípiant sustentatiónem necessitátis a pópulo, mercédem dispensatiónis a Dómino. Non enim est idóneus pópulus réddere mercédem illis, qui sibi in caritáte Evangélii sérviunt. Non exspéctant illi mercédem, nisi unde et isti salútem.
     Quid autem istis increpátur, unde arguúntur? Quia cum lac súmerent et lanis se tégerent, oves neglegébant. Sua ergo tantum quærébant, non quæ Iesu Christi.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 14b-15a; Phil 2, 17

R. Non quæro quæ vestra sunt, sed vos; nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis; ego autem libentíssime impéndam * Et superimpéndar ipse pro animábus vestris.
V. Sed et si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo. * Et superimpéndar ipse pro animábus vestris.

ORATIO

Orémus:
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)