[ Coniunctiones abscondere ]

« Ianuarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


13. ianuarius 2018, Sabbato
hebd. I

PER ANNUM, hebd. I
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.

ad I vesperas
ad completorium post I vesperas
vigilie


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 ianuarius 2018
PER ANNUM, hebd. I
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Summæ Deus cleméntiæ
mundíque factor máchinæ,
qui trinus almo númine
unúsque firmas ómnia,

Nostros piis cum cánticis
fletus benígne súscipe,
quo corde puro sórdibus
te perfruámur lárgius.

Lumbos adúre cóngruis
tu caritátis ígnibus,
accíncti ut adsint pérpetim
tuísque prompti advéntibus,

Ut, quique horas nóctium
nunc concinéndo rúmpimus,
donis beátæ pátriæ
ditémur omnes áffatim.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Auctor perénnis glóriæ,
qui septifórmis grátiæ
das Spíritum credéntibus,
assíste mitis ómnibus.

Expélle morbos córporum,
mentis repélle scándalum,
exscínde vires críminum,
fuga dolóres córdium.

Serénas mentes éffice,
opus honéstum pérfice,
preces orántum áccipe,
vitam perénnem tríbue.

Septem diérum cúrsibus
nunc tempus omne dúcitur;
octávus ille últimus
dies erit iudícii,

In quo, Redémptor, quǽsumus,
ne nos in ira árguas,
sed a sinístra líbera,
ad déxteram nos cólloca,

Ut, cum preces suscéperis
clemens tuárum plébium,
reddámus omnes glóriam
trino Deo per sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

44, 1b-2. 16 – 45, 6
Laus Patrum: ab Henoch ad Moysen

     Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo.
     Henoch plácuit Deo et translátus est in paradísum, ut det géntibus pæniténtiam.
     Noe invéntus est perféctus iustus, et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio; propter eum dimíssum est réliquum terræ, cum factum est dilúvium: testaménta sǽculi pósita sunt apud illum, ne deléri posset dilúvio omnis caro.
     Abraham magnus pater multitúdinis géntium, et non est invénta mácula in glória eius; qui conservávit legem Excélsi et fuit in testaménto cum illo. In carne eius stare fecit testaméntum, et in tentatióne invéntus est fidélis. ídeo iure iurándo státuit illi benedíci gentes in sémine eius, créscere illum quasi terræ cúmulum et ut stellas exaltáre semen eius et hereditáre illos a mari usque ad mare et a Flúmine usque ad términos terræ.
     Et in Isaac eódem modo státuit propter Abraham patrem eius. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus et testaméntum confirmávit super caput Iacob. Agnóvit eum in benedictiónibus suis et dedit illi hereditátem et divísit illi partem in tríbubus duódecim.
     Et edúxit ex illo hóminem misericórdiæ inveniéntem grátiam in óculis omnis carnis, diléctum a Deo et homínibus Móysen, cuius memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum et magnificávit eum in timóre inimicórum et in verbis suis signa accelerávit. Glorificávit illum in conspéctu regum et ius dedit illi ad pópulum suum et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum et elégit eum ex omni carne. Audítam fecit illi vocem suam et indúxit illum in nubem; et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.

RESPONSORIUM

Cf. Deut 6, 3a; 7, 9; 6, 5

R. Audi, Israel, et obsérva, ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus; * et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.
V. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. * Et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Nn. 31-33: Funk 1, 99-103)

Per fidem Deus ab initio omnes iustificavit

     Benedictióni Dei fírmiter adhæreámus et quænam sint benedictiónis viæ, videámus. Animo repetámus quæ ab inítio facta sunt. Cuius grátia Abraham pater noster benedíctus fuit? Nonne, quia iustítiam et veritátem per fidem operátus est? Isaac cum confidéntia, futúrum cognóscens, libénter oblátus est sacrifícium. Iacob in humilitáte ob fratrem secéssit e terra sua et proféctus est ad Laban et servívit; et data sunt ei duódecim sceptra Israel.
     Quod si quis ánimo sincéro singulátim perpénderit, donórum, quæ ab eo tribúta sunt, magnificéntiam intélleget. Ab illo enim orti sunt sacerdótes omnes et levítæ, qui altári Dei insérviunt; ab illo Dóminus Iesus secúndum carnem; ab illo reges, príncipes et duces per famíliam Iudæ. Nec réliquæ eius tribus in parvo honóre sunt, promitténte scílicet Dómino: Erit semen tuum tamquam stellæ cæli. Ii ergo omnes glóriam et amplitúdinem consecúti sunt, non per seípsos aut ópera sua aut iustas actiónes, quas fecérunt, sed per voluntátem eius. Et nos ígitur, ex voluntáte eius in Christo Iesu vocáti, non per nosípsos iustificámur neque per sapiéntiam nostram aut intellegéntiam aut pietátem aut ópera, quæ in cordis sanctitáte operáti sumus, sed per fidem, per quam omnípotens Deus ab inítio omnes iustificávit; cui sit glória in sǽcula sæculórum. Amen.
     Quid ígitur faciémus, fratres? Cessábimus a bonis opéribus et caritátem derelinquémus? Neútiquam hoc apud nos fíeri permíttat Dóminus, sed cum diligéntia et ánimi alacritáte omne opus bonum perágere festinémus. Ipse enim ópifex et Dóminus ómnium in opéribus suis exsúltat. Cælos enim supréma sua et máxima poténtia stabilívit illósque incomprehensíbili sua sapiéntia ornávit; terram étiam ab aqua, quæ illam ambit, separávit et super immóbile própriæ voluntátis fundaméntum firmávit; et animália, quæ in illa versántur, iussu suo præcépit esse; mare étiam et, quæ in illo vivunt, animália, cum prius parásset, poténtia sua inclúsit.
     Ad hæc ómnia ánimal excellentíssimum et intelléctus dignitáte celsíssimum, hóminem, imáginis suæ charactérem, sacris et intaminátis mánibus formávit. Sic enim dicit Deus: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram; et creávit Deus hóminem, másculum et féminam creávit eos. Hæc ígitur ómnia cum perfecísset, laudávit ea et benedíxit dixítque: Créscite et multiplicámini. Videámus iustos omnes bonis opéribus ornátos fuísse, ipsum étiam Dóminum opéribus se ornántem gavísum esse. Habéntes ígitur hoc exémplar, ad voluntátem eius ímpigre accedámus, totis nostris víribus opus iustítiæ operémur.

RESPONSORIUM

Cf. Dan 9, 4b; Rom 8, 28

R. Dóminus Deus ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se, * et iis qui custódiunt præcépta eius.
V. Diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum. * Et iis qui custódiunt præcépta eius.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)