lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 ianuarius 2018
S. Antonii, abbatis, memoria


Inclitus pater monachorum natus est in Ægypto circa annum 250. Parentibus defunctis, bona pauperibus distribuit et in solitudinem recessit ibique vitam pænitentem agere cœpit. Multos habuit discipulos; pro Ecclésia laboravit, confessores sustinens in persecutione Diocletiani, et sanctum Athanasium contra Arianos adiuvans. Mortuus est anno 356.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

7, 6-14; 8, 1-6
Israel, populus electus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.
     Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
     Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10b.16a; Is 63, 8b.9b

R. Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
V. Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta

(Cap. 2-4: PG 26, 842-846)

De vocatione sancti Antonii

     Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.
     Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.
     Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœnæ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.
     Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.
     Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.
     Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.
     Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.

RESPONSORIUM

Mt 19, 21; Lc 14, 33b

R. Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; * Et veni, séquere me.
V. Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. * Et veni, séquere me.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)