lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 ianuarius 2018
S. Ioannis Bosco, presbyteri, memoria


Prope Castrum Novum (Castelnuovo) in diœcesi Taurinensi natus est anno 1815; pueritiam egit asperam et, sacerdos factus, ad iuvenum educationem omnes vires contulit atque Congregationes fundavit, quæ artes et vitam christianam eos docerent. Opuscula étiam scripsit ad religionem tuendam et defendendam. Mortuus est anno 1888.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

5, 1-28
Conversatio filiorum lucis

     De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis, ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini sicut fur in nocte ita véniet. Cum enim díxerint: «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum; ígitur non dormiámus sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.
     Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt, et qui ébrii sunt, nocte inebriántur; nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis et gáleam spem salútis; quóniam non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus. Propter quod consolámini ínvicem et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
     Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos, qui labórant inter vos et præsunt vobis in Dómino et monent vos, ut habeátis illos superabundánter in caritáte propter opus illórum. Pacem habéte inter vos. Hortámur autem vos, fratres: Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat, sed semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spíritum nolíte exstínguere, prophetías nolíte spérnere; ómnia autem probáte, quod bonum est tenéte, ab omni spécie mala abstinéte vos.
     Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
     Fratres, oráte étiam pro nobis.
     Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. Adiúro vos per Dóminum, ut legátur epístula ómnibus frátribus.
     Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum.

RESPONSORIUM

1 Th 5, 9-10; Col 1, 13

R. Pósuit nos Deus non in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus.
V. Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus. .

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ioánnis Bosco, presbýteri

(Epistolario, Torino 1959, 4, 201-203)

Semper amanter adlaboravi

     In primis, si vidéri cúpimus sollíciti veræ beatitúdinis nostrórum alumnórum quo facílius eos inducámus ad própria offícia adimplénda, opórtet ne umquam obliviscámini vos vices ágere paréntum iúvenum dilectórum, pro quibus semper amánter adlaborávi, stúdui et sacerdotália múnera exércui, et non ego solus, sed tota Salesiána socíetas.
     Quóties, filíoli mei, in meo non brevi currículo mihi persuadéndum fuit de huiúsmodi magna veritáte! Facílius est irásci quam sustinére, púero minári quam persuadére; dicam immo commódius esse nostræ impatiéntiæ et supérbiæ pœna affícere pervicáces pótius quam eos corrígere, fírmiter suavitérque tolerándo.
     Caritátem tamen Pauli vobis comméndo, qua ipse se gerébat in neóphytos, quæ sæpe ad lácrimas eum adducébat et ad supplicatiónem, quando eos parum dóciles et suæ dilectióni obniténtes inveniébat.
     Cavéte ne quis iúdicet vos veheménti ánimi ímpetu commovéri. Diffícile est in puniéndo illam ánimi constántiam serváre, quæ necessária est, ne dúbium exoriátur nos ad ostendéndam nostram auctoritátem ágere vel ad ánimi ímpetum effundéndum.
     Ut fílios aspiciámus eos, in quos áliqua potéstas est nobis exercénda. Constituámus nos quasi in eórum famulátum, quemádmodum Iesus, qui ad obœdiéndum venit, non ad imperándum, pudeátque nos ipsíus speciéi dominándi; nec dominémur in ipsis, nisi ad mélius eísdem serviéndum.
     Huiúsmodi erat agéndi rátio Iesu cum Apóstolis, qui eos, ignorántes et rudes, immo et parum fidéles sustinébat, et in peccatóres se ea cum benignitáte et familiári amicítia gerébat, ut álii stupórem, álii vero scándalum concíperent, aliíque dénique spem a Deo impetrándi véniam. Ideóque nobis mandávit ut essémus mites et húmiles corde.
     Nostri sunt fílii, quaprópter cum eórum erróres compéscimus, omnem iram deponámus vel ádeo temperémus quasi omníno exstinxérimus.
     Non in ánimo concitátio, non in óculis contémptio, non in ore contumélia, sed misericórdia in præsénti, spes futúri témporis, ut veros decet patres, qui veræ stúdeant correctióni et emendatióni.
     In gravíssimis rerum adiúnctis præstat Deum supplíciter et humíliter exoráre, quam verbórum flumen emíttere, quæ, dum audiéntium ánimos offéndunt, nullam sóntibus áfferunt utilitátem.

RESPONSORIUM

Mc 10, 13-14; Mt 18, 5

R. Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos; discípuli autem comminabántur eis. At videns Iesus, ait illis: * Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.
V. Qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. * Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quǽsumus, ut, eódem caritátis igne succénsi, ánimas quǽrere tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)