[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


1. februarius 2018, Feria V.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. IV


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 februarius 2018
PER ANNUM, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

1, 1-12
Salutatio et gratiarum actio

     Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
     Grátias ágere debémus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra et abúndat cáritas uniuscuiúsque ómnium vestrum in ínvicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei pro patiéntia vestra et fide in ómnibus persecutiónibus et tribulatiónibus, quas sustinétis, indícium iusti iudícii Dei, ut digni habeámini regno Dei, pro quo et patímini, síquidem iustum est apud Deum retribúere tribulatiónem his, qui vos tríbulant, et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, in igne flammæ, dantis vindíctam his, qui non novérunt Deum, et qui non obœdiunt evangélio Dómini nostri Iesu, qui pœnas dabunt intéritu ætérno a fácie Dómini et a glória virtútis eius, cum vénerit glorificári in sanctis suis et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
     Ad quod étiam orámus semper pro vobis, ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster et ímpleat omnem voluntátem bonitátis et opus fídei in virtúte, ut glorificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secúndum grátiam Dei nostri et Dómini Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Th 1, 10a; Ps 144 (145), 13b

R. Véniet Dóminus glorificári in sanctis suis, * et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt.
V. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. * Et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt.

LECTIO ALTERA

Z Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi

(Cat. 13, 1. 3. 6. 23: PG 33, 771-774. 779. 799. 802)

Crux tibi gaudium sit étiam tempore persecutionis

     Gloriátio sane Ecclésiæ cathólicæ est quǽlibet Christi áctio: gloriatiónum vero gloriátio, crux est. Quod probe callens Paulus ait: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Christi.
     Admirándum quidem fuit et illud, ut cæcus a nativitáte in Síloam visum recíperet: sed quid hoc ad cæcos totíus univérsi? Magnum et supra natúram Lázarum quatriduánum resúrgere: sed hæc tamen ad illum unum pértigit grátia; quid autem ad eos, qui in univérso orbe peccátis mórtui erant? Mirábile, quod quinque panes in mília hóminum quinque, fontis instar, cibum suppeditárint: sed quid ad eos qui in orbe toto ignorántiæ fame premebántur? Admirábile prorsus solvi mulíerem, per decem et octo annos a Sátana alligátam: sed quid hoc, si ad omnes nos spectes, qui peccatórum nostrórum caténis constrícti erámus?
     At crucis glória, et eos qui per ignorántiam cæci erant illuminávit, et omnes sub peccáto deténtos solvit, et univérsum hóminum mundum redémit.
     Ne nos ítaque púdeat crucis Salvatóris, immo pótius de ea gloriémur. Verbum enim crucis Iudǽis quidem scándalum est, Gentílibus vero stultítia et nobis salus. Et iis quidem qui péreunt, stultítia est; nobis autem qui salvi fimus, virtus Dei est. Non enim nudus homo erat qui nostri grátia moriebátur; sed Fílius Dei, Deus homo factus.
     Tum vero agnus ille Móysis institúto mactátus procul arcébat vastatórem; Agnus autem Dei qui tollit peccátum mundi, nonne multo magis a peccátis liberárit? Ac sanguis quidem irrationábilis ovis salútem exhibébat; Unigéniti vero sanguis non magis salútem áfferat?
     Non coácte relíquit vitam, neque vi alláta mactátus est, sed voluntárie. Audi quid dicat: Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam; et potestátem hábeo íterum suméndi eam. Venit ígitur ex líbero propósito ad passiónem, gaudens de exímio ópere, lætabúndus de coróna, plaudens sibi de hóminum salúte: crucem non erubéscens, salútem enim dabat orbi. Neque enim vilis erat homo qui patiebátur, sed Deus inhumanátus, deque obœdiéntiæ prǽmio decértans.
     Ne ergo in témpore pacis solúmmodo gáudium tibi crux sit; verum étiam in témpore persecutiónis eándem habéto fidem, ne in témpore pacis sis amícus Iesu, et bellórum témpore inimícus. Accipis nunc peccatórum tuórum remissiónem, et spiritális donatívi regis tui muníficas grátias; cum ingrúerit bellum, pro rege tuo strénue decérta.
     Iesus pro te crucifíxus est, qui nihil peccáverat: et tu non crucifigáris pro eo qui tui grátia cruci affíxus est? Non tu grátiam das; prior enim accepísti: sed grátiam reddis, exsólvens débitum ei, qui propter te in Gólgotha est crucifíxus.

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 18. 23

R. Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, * his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
V. Nos prædicámus Christum crucifíxum, Iudǽis quidem scándalum, Géntibus autem stultítiam. * His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus afféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)