[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


2. februarius 2018, Feria VI.
hebd. IV

In Præsentatione Domini, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 februarius 2018
In Præsentatione Domini, festum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Legis sacrátæ sanctis cæremóniis
subiéctus omnis cálamo Mosáico
dignátur esse, qui regit perfúlgidos
in arce Patris órdines angélicos,
cælúmque, terram fundávi ac mária.

Mater beáta carnis sub velámine
Deum ferébat úmeris castíssimis,
dúlcia strictis óscula sub lábiis
Deíque veri hominísque imprésserat
ori, iubénte quo sunt cuncta cóndita.

Hic lumen ardens géntium in óculis,
glória plebis Israélis gérminis;
pósitus hic est in ruínam scándali
et in salútem populórum ómnium,
donec secréta reveléntur córdium.

Glória Patri per imménsa sǽcula,
sit tibi, Nate, decus et impérium,
honor, potéstas Sanctóque Spirítui:
sit Trinitáti salus indivídua
per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.

Vel alius:

Quod chorus vatum venerándus olim
Spíritu Sancto cécinit replétus,
in Dei factum genetríce constat
  esse María.

Hæc Deum cæli Dominúmque terræ
virgo concépit peperítque virgo,
atque post partum méruit manére
  invioláta.

Quem senex iustus Símeon in ulnis
in domo sumpsit Dómini, gavísus
ob quod optátum próprio vidéret
  lúmine Christum.

Tu libens votis, pétimus, precántum,
regis ætérni génetrix, favéto,
clara quæ fundis Géniti benígni
  múnera lucis.

Christe, qui lumen Patris es supérni,
qui Patris nobis réseras profúnda,
nos fac ætérnæ tibi ferre laudes
  lucis in aula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel.

Ant. 2 Surge, illumináre, Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini in te vidébitur.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Surge, illumináre, Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini in te vidébitur.

Ant. 3 Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus venit, mitis et salvans pópulum suum.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus venit, mitis et salvans pópulum suum.

V. Recólimus, Deus, misericórdiam tuam.
R. In médio templi tui.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

13, 1-3a. 11-16

Consecratio primogeniti

     In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Sanctífica mihi omne primogénitum, quod áperit vulvam in fíliis Israel, tam de homínibus quam de iuméntis: mea sunt enim ómnia».
     Et ait Móyses ad pópulum:
     «Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, separábis omne, quod áperit vulvam Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid est hoc?”, respondébis ei: “In manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto, de domo servitútis. Nam, cum indurátus esset phárao et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum; idcírco ímmolo Dómino omne, quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo”. Erit ígitur quasi signum in manu tua et quasi appénsum quid ob recordatiónem inter óculos tuos; eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 28

R. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum: * Quem Virgo concépit, Virgo péperit, Virgo post partum, quem génuit, adorávit.
V. Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Dóminum. * Quem Virgo concépit, Virgo péperit, Virgo post partum, quem génuit, adorávit.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Sophrónii epíscopi

(Orat. 3, de Hypapante, 6. 7: PG 87, 3, 3291-3293)

Lucem claram ac sempiternam excipiamus

     In occúrsum currámus Christi univérsi, qui tam pie illíus cólimus veneramúrque mystérium, propénso cuncti ánimo eámus. Nemo sit occúrsus non párticeps, nemo a luce ferénda aliénus.
     Cereórum étiam splendórem áddimus, tum ostendéndo splendórem accedéntis divínum, a quo cuncta splendéscunt, pessimísque depúlsis ténebris illustrántur abundántia lucis ætérnæ; tum vel máxime manifestándo splendórem ánimæ, quocum nos occúrrere Christo necésse sit.
     Ut enim Dei Mater Virgóque integérrima, veram ulnis tulit lucem, iísque áffuit, qui iacébant in ténebris; ita et illustratiónibus illíus nos illustráti, ac lumen ómnibus appárens tenéntes mánibus, ei qui vere lux est, óbviam ire festinémus.
     Nam profécto, quia lux venit in mundum, eúmque ténebris circumfúsum illustrávit, et quia visitávit nos Oriens ex alto atque his, qui in ténebris sedébant, affúlsit; hoc nostrum est mystérium; idcírco lámpades tenéntes incédimus, idcírco lúmina feréntes accúrrimus, tum ita designántes, quod illúxit nobis lumen; tum splendórem, ab eo nobis affutúrum, innuéntes. Quaprópter currámus una, Deo cuncti occurrámus.
     Lux illa vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, venit. Omnes ergo, o fratres, illuminémur; omnes illustrémur.
     Nemo nostrum máneat hoc non initiátus splendóre, nemo opplétus illum nocte persístat; sed prodeámus omnes spléndidi; illustráti eámus óbviam simul univérsi, lucémque illam claram ac sempitérnam excipiámus cum sene Simeóne; exsultantésque cum eo ánimis, Genitóri Patríque lucis, qui misit lucem veram caliginémque dépulit ac nos omnes effécit spléndidos, cum gratiárum actióne hymnum concinámus.
     Dei enim salutáre, quod parávit ante fáciem ómnium populórum atque ad nostram novi Israélis glóriam manifestávit, étiam nos per ipsum vídimus, fuimúsque vétere illo obscuróque crímine, uti vitæ præséntis vínculis, viso Christo Símeon, conféstim absolúti.
     Nos étiam Christum e Bethlehémo ad nos proféctum compléxi fide, facti sumus ex géntibus Dei pópulus (ipse enim Dei Patrísque salutáre est) oculísque Deum carnem factum conspéximus, ac visa Dei præséntia ulnísque mentis admíssa, novus Israel nuncupámur, eámque festis anniversáriis, in obliviónem eius numquam ventúri, celebrámus.

RESPONSORIUM

Ez 43, 4. 5; cf. Lc 2, 22

R. Maiéstas Dómini ingréssa est templum, per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem, * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.
V. Induxérunt púerum Iesum in templum paréntes eius. * Et ecce repléta erat glória Dómini domus.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)