lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2018
S. Ansgarii, episcopi, memoria ad libitum


Natus est in Gallia initio sæculi IX et in monasterio Corbeiensi educatus. Anno 826 Daniam petiit ad fidem prædicandam, sed parvo cum fructu; tamen meliorem sortem habuit in Suecia. Episcopus Hamburgi electus et a Gregorio IV confirmatus, legatus deputatus est pro Dania et Suecia. Multas sustinuit difficultates in opere evangelizationis, sed forti animo eas superavit. Mortuus est anno 865.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

3, 1-18
Hortationes et consilia

     De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
     Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
     Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
     Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
     Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a

R. Cum accepístis verbum Dei, * accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.

LECTIO ALTERA

E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ

(Nn. 23-24)

Cum fiducia notum facere oportet mysterium Christi

     Quamvis cuílibet discípulo Christi onus fídei disseminándæ pro parte sua incúmbat, Christus Dóminus semper e número discipulórum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos géntibus prædicáre.
     Quare per Spíritum Sanctum, qui charísmata prout vult ad utilitátem dívidit, vocatiónem missionáriam in córdibus singulórum inspírat, simúlque in Ecclésia súscitat institúta, quæ munus evangelizatiónis ad totam Ecclésiam pértinens tamquam próprium offícium suscípiant.
     Speciáli enim vocatióne signántur, qui cóngrua naturáli índole prǽditi, dótibus et ingénio idónei, paráti sunt ad opus missionále suscipiéndum, sive autóchtones sive éxteri: sacerdótes, religiósi, láici. A legítima auctoritáte missi, fide et obœdiéntia ad eos, qui longe sunt a Christo, éxeunt, segregáti in opus ad quod assúmpti sunt tamquam minístri Evangélii, ut fiat oblátio géntium accépta et sanctificáta in Spíritu Sancto.
     At vero Deo vocánti homo respondére debet tali modo, ut carni et sánguini non acquiéscens totum sese devínciat óperi Evangélii. Hoc autem respónsum dari nequit nisi Spíritu Sancto incitánte et roboránte.
     Missus enim intrat in vitam et missiónem eius, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens. ídeo parátus esse debet ad vitam stare vocatióni suæ, renuntiáre sibi et ómnibus quæ hucúsque sua hábuit, et ómnibus ómnia sese fácere.
     Annúntians Evangélium in géntibus, cum fidúcia notum fáciat mystérium Christi, pro quo legatióne fúngitur, ita ut in ipso áudeat, prout opórtet, loqui, scándalum crucis non erubéscens.
     Vestígia premens Magístri sui, mitis et húmilis corde, maniféstet iugum eius suáve esse et onus leve.
     Vita revéra evangélica, in multa patiéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in caritáte non ficta testimónium reddat Dómino suo, si necésse est, usque ad sánguinis effusiónem.
     Virtútem et fortitúdinem a Deo impetrábit, ut cognóscat in multo experiménto tribulatiónis et altíssimæ paupertátis abundántiam esse gáudii.

RESPONSORIUM

1 Cor 9, 16. 22b

R. Si evangelizávero, non est mihi glória; necéssitas enim mihi incúmbit. * Væ mihi, si non evangelizávero.
V. Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. * Væ mihi, si non evangelizávero.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuæ veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)