lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2018
Pro O.P.: B. B. Antonii Pavoni, presbyteri et martyris, pro commemoratione


Ortus est, anno circiter 1326, Saviliani in dioecesi Taurinensi [Italia]. In Ordinem prædicatorum adulescens receptus, post martyrium B. Petri de Ruffia, iussu Urbani V, inquisitoris generalis munus exercuit. Fidelitatem ad susceptam inquisitoris missionem indesinenti oratione et virtutum exercitio fulciens, invicta constantia gloriosum martyrium explevit Bricherasii, die 9 aprilis 1374. Eius cultus, iam a Gregorio XI in tribus epistolis [a. 1375] testatus, a Pio IX die 4 decembris 1856 confirmatus fuit. Cuius corpus Raconixii [Racconigi] colitur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

3, 1-18
Hortationes et consilia

     De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
     Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
     Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
     Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
     Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a

R. Cum accepístis verbum Dei, * accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, In natali martyrum: PL 38, 1454-1456)

Pretiosa mors martyrum, empta pretio mortis Christi

     Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsi óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est.
     Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui, si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius, cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
     Egit enim in cruce grande commércium; ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis.
     Empti sunt fidéles et mártyres: sed mártyrum fides probáta est; testis est sanguis. Quod illis impénsum est, reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
     Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid coméderent et bíberent, ut tália rédderent.
     Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Unde et psalmus, ubi scriptum cantávimus: Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, quid nobis comméndat?
     Considerávit illic homo quanta accépit a Deo; circumspéxit quanta múnera grátiæ Omnipoténtis, qui eum creávit, qui pérditum quæsívit, qui invénto véniam dedit, qui pugnántem infírmis víribus iuvit, qui se periclitánti non subtráxit, qui vincéntem coronávit, qui prǽmium se ipsum dedit: considerávit hæc ómnia, et exclamávit, et dixit: Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam.
     Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris: calix, quem, nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.
     De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Non ergo times, ne ibi defícias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti, qui sic bibérunt cálicem istum! finiérunt dolóres, et accepérunt honóres.
     Atténdite ergo, caríssimi: quod óculis non potéstis, mente et ánimo cogitáte, et vidéte quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.

RESPONSORIUM

2 Tim 4,7-8a; Flp 3,8b.10

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna.
V. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum, et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad unitátem fídei promovéndam Beáto António invíctam ánimi fortitúdinem contulísti, da nobis, quǽsumus, ita eius vestígia sectári, ut finem fídei nostræ, salútem animárum reportémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)