[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


8. februarius 2018, Feria V.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. V
S. Hieronimi Emiliani, memoria ad libitum
S. Iosephinæ Bakhita, virginis, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

8 februarius 2018
PER ANNUM, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

4, 8-31
Hereditas divina et libertas novi fœderis

     Fratres: Tunc ignorántes Deum, his, qui natúra non sunt dii, servístis; nunc autem, cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo, quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus rursus ut ántea servíre vultis? Dies observátis et menses et témpora et annos! Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.
     Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis; scitis autem quia per infirmitátem carnis pridem vobis evangelizávi, et tentatiónem vestram in carne mea non sprevístis, neque respuístis, sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Iesum.
     Ubi est ergo beatitúdo vestra? Testimónium enim perhíbeo vobis, quia si fíeri posset óculos vestros eruissétis et dedissétis mihi. Ergo inimícus vobis factus sum verum dicens vobis? Æmulántur vos non bene, sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. Bonum est autem æmulári in bono semper, et non tantum cum præsens sum apud vos, filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis! Vellem autem esse apud vos modo et mutáre vocem meam, quóniam incértus sum in vobis.
     Dícite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non audítis? Scriptum est enim quóniam Abraham duos fílios hábuit, unum de ancílla et unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est, qui autem de líbera, per promissiónem. Quæ sunt per allegoríam dicta: ipsæ enim sunt duo Testaménta, unum quidem a monte Sínai, in servitútem génerans, quod est Agar. Illud vero Agar mons est Sínai in Arábia, respóndet autem Ierúsalem, quæ nunc est; servit enim cum fíliis suis. Illa autem, quæ sursum est Ierúsalem, líbera est, quæ est mater nostra; scriptum est enim: «Lætáre, stérilis, quæ non paris, erúmpe et excláma, quæ non párturis, quia multi fílii desértæ magis quam eius, quæ habet virum».
     Vos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii estis. Sed quómodo tunc, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum, qui secúndum spíritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptúra? «Eice ancíllam et fílium eius; non enim heres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ». Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii sed líberæ.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 4, 28. 31; 5, 1a; 2 Cor 3, 17

R. Nos secúndum Isaac promissiónis fílii sumus. Itaque non sumus ancíllæ fílii sed líberæ, * Qua libertáte Christus nos liberávit.
V. Dóminus Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. * Qua libertáte Christus nos liberávit.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Augustíni epíscopi in Epístolam ad Gálatas

(Nn. 37. 38: PL 35, 2131-2132)

Christus formetur in vobis

     Dicit Apóstolus: Estóte sicut et ego, qui útique, cum Iudǽus natus sim, iam carnália spiritáli diiudicatióne contémno. Quóniam et ego sicut vos: id est homo sum. Deínde opportúne ac decénter facit eos recólere caritátem suam, ne tamquam inimícum illum députent. Dicit enim: Fratres, precor vos, nihil me læsístis: tamquam si díceret: «Ne ergo putétis quod ego lǽdere vos cúpiam».
     Ad hoc dicit étiam: Filíoli mei, ut tamquam paréntem útique imiténtur. Quos íterum, inquit, partúrio, donec Christus formétur in vobis. Magis hoc ex persóna matris Ecclésiæ locútus est: nam et álibi dicit: Factus sum párvulus in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos.
     Formátur autem Christus in credénte per fidem in interióre hómine, vocáto in libertátem grátiæ, miti et húmili corde, non se iactánte de óperum méritis, quæ nulla sunt; sed ab ipsa grátia méritum áliquod inchoánte, quem possit dícere mínimum suum, id est, seípsum, ille qui ait: Cum enim fecístis uni ex mínimis meis, mihi fecístis. Formátur enim Christus in eo qui formam áccipit Christi: formam autem áccipit Christi, qui adhǽret Christo dilectióne spiritáli.
     Ex hoc enim fit ut huius imitatióne sit quod ille, quantum gradu suo sínitur. Qui enim dicit se in Christo manére, ait Ioánnes, debet quómodo ille ambulávit, et ipse ambuláre.
     Sed cum hómines a mátribus concipiántur ut forméntur, iam formáti autem parturiántur ut nascántur, potest movére quod dictum est: Quos íterum partúrio, donec Christus formétur in vobis. Nisi parturitiónem hanc pro curárum angóribus pósitam intellegámus, quibus eos parturívit ut nasceréntur in Christo; et íterum párturit propter perícula seductiónis, quibus eos conturbári videt. Sollicitúdo autem tálium de illis curárum, qua se quodámmodo parturíre dicit, támdiu esse póterit, donec pervéniant in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, ut iam non moveántur omni vento doctrínæ.
     Non ergo propter inítium fídei, quo iam nati erant, sed propter robur et perfectiónem dictum est: Quos íterum partúrio, donec Christus formétur in vobis. Hanc parturitiónem áliis verbis étiam álibi comméndat, ubi dicit: Incúrsus in me cotidiánus, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?

RESPONSORIUM

Eph 4, 15; Prov 4, 18

R. Veritátem faciéntes in caritáte * Crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus.
V. Iustórum sémita quasi lux splendens procédit et crescit usque ad perféctam diem. * Crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus.

ORATIO

Orémus:
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)