[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


11. februarius 2018, Dominica
hebd. II

VI DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 februarius 2018
VI DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Psalmus 103 (104)
Hymnus ad Dominum creatorem

Si quis in Christo nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (2 Cor 5, 17)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino. *
    Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!
  Maiestátem et decórem induísti, *

2   amíctus lúmine sicut vestiménto. –

  Exténdens cælum sicut velum, *
3   qui éxstruis in aquis cenácula tua.
  Qui ponis nubem ascénsum tuum, *
    qui ámbulas super pennas ventórum.

4 Qui facis ángelos tuos spíritus *
      et minístros tuos ignem uréntem. –

5 Qui fundásti terram super stabilitátem suam, *
      non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

6 Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam, *
      super montes stabant aquæ. –

7 Ab increpatióne tua fúgiunt, *
      a voce tonítrui tui formídant.

8 Ascéndunt in montes et descéndunt in valles, *
      in locum, quem statuísti eis.

9 Términum posuísti, quem non transgrediéntur, *
      neque converténtur operíre terram. –

10 Qui emíttis fontes in torréntes; *
      inter médium móntium pertransíbunt,

11 potábunt omnes béstias agri, *
      exstínguent ónagri sitim suam.

12 Super ea vólucres cæli habitábunt, *
      de médio ramórum dabunt voces.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dómine Deus meus, confessiónem et decórem induísti, amíctus lúmine sicut vestiménto, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

II

13 Rigas montes de cenáculis tuis, *
      de fructu óperum tuórum sátias terram.

14 Prodúcis fenum iuméntis *
      et herbam servitúti hóminum,
  edúcens panem de terra *

15   et vinum, quod lætíficat cor hóminis;
  exhílarans fáciem in óleo, *
      panis autem cor hóminis confírmat. –

16 Saturabúntur ligna Dómini *
      et cedri Líbani, quas plantávit.

17 Illic pásseres nidificábunt, *
      eródii domus in vértice eárum.

18 Montes excélsi cervis, *
      petræ refúgium hyrácibus. –

19 Fecit lunam ad témpora signánda, *
      sol cognóvit occásum suum.

20 Posuísti ténebras, et facta est nox: *
      in ipsa reptábunt omnes béstiæ silvæ,

21 cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant *
      et quǽrant a Deo escam sibi.

22 Oritur sol, et congregántur, *
      et in cubílibus suis recúmbunt.

23 Exit homo ad opus suum *
      et ad operatiónem suam usque ad vésperum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Dóminus panem de terra, et vinum lætíficans cor hóminis, allelúia.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

III

24 Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine! †
      Omnia in sapiéntia fecísti, *
      impléta est terra creatúra tua.

25 Hoc mare magnum et spatiósum et latum: †
      illic reptília, quorum non est númerus, *
      animália pusílla cum magnis;

26 illic naves pertransíbunt, *
      Levíathan, quem formásti ad ludéndum cum eo. –

27 Omnia a te exspéctant, *
      ut des illis escam in témpore suo.

28 Dante te illis, cólligent, *
      aperiénte te manum tuam, implebúntur bonis.

29 Averténte autem te fáciem, turbabúntur; †
      áuferes spíritum eórum, et defícient *
      et in púlverem suum reverténtur.

30 Emíttes spíritum tuum, et creabúntur, *
      et renovábis fáciem terræ. –

31 Sit glória Dómini in sǽculum; *
      lætétur Dóminus in opéribus suis.

32 Qui réspicit terram et facit eam trémere, *
      qui tangit montes, et fúmigant.

33 Cantábo Dómino in vita mea, *
      psallam Deo meo quámdiu sum.

34 Iucúndum sit ei elóquium meum, *
      ego vere delectábor in Dómino. –

35 Defíciant peccatóres a terra †
      et iníqui, ita ut non sint. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidit Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona, allelúia.

V. Vestri beáti óculi quia vident.
R. Et aures vestræ quia áudiunt.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Proverbiórum

1, 1-7. 20-33
Adhortatio ad sapientiam eligendam

     Parábolæ Salomónis fílii David regis Israel, ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam, ad intellegénda verba prudéntiæ; ad suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, iustítiam et iudícium et æquitátem, ut detur párvulis astútia, adulescénti sciéntia et recogitátio. Audiat sápiens et addet doctrínam, et intéllegens dispositiónes possidébit: animadvértet parábolam et allegoríam, verba sapiéntium et ænígmata eórum.
     Timor Dómini princípium sciéntiæ. Sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt.
     Sapiéntia foris prǽdicat, in platéis dat vocem suam, in cápite viárum frequéntium clámitat, in fóribus portárum urbis profert verba sua: «Usquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et derisóres sibi derisiónem cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam? Convertímini ad correptiónem meam; en próferam vobis spíritum meum et osténdam vobis verba mea. Quia vocávi, et renuístis, exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret; despexístis omne consílium meum et increpatiónes meas neglexístis.
     Ego quoque in intéritu vestro ridébo et subsannábo, cum terror vobis advénerit, cum irrúerit ut procélla terror, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit, quando vénerit super vos tribulátio et angústia». Tunc invocábunt me, et non exáudiam, instánter quærent me, et non invénient me, eo quod exósam habúerint disciplínam et timórem Dómini non elégerint, nec acquiéverint consílio meo et despéxerint univérsam correptiónem meam. Cómedent ígitur fructus viæ suæ suísque consíliis saturabúntur. Avérsio parvulórum interfíciet eos, et secúritas stultórum perdet illos. Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et tranquíllus erit timóre malórum subláto.

RESPONSORIUM

Rom 12, 16b; 1 Cor 3, 18b-19a; 1, 23a. 24b

R. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos; si quis vidétur sápiens esse inter vos in hoc sǽculo, stultus fiat, ut sit sápiens; * sapiéntia enim huius mundi stultítia est apud Deum.
V. Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam. * Sapiéntia enim huius mundi stultítia est apud Deum.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Ephræm diáconi in Diatéssaron

(1, 18-19: SCh 121, 52-53)

Verbum Dei fons vitæ inexhaustus

     Quis unum ex effátis tuis, Dómine, mente penetráre póterit? Plus est quod relínquimus quam quod cápimus, sicut sitiéntes qui bibunt ex fonte. Nam verbum Dómini iuxta multas discéntium perceptiónes multos præbet aspéctus. Dóminus verbum suum multis colóribus depínxit, ut, quisquis dísceret, in id inspíceret quod ei placéret. Vários thesáuros in verbo suo cóndidit, ut quisque nostrum, ubi se exercéret, inde ditésceret.
     Verbum Dei arbor vitæ est, quæ ex ómnibus suis pártibus fructum benedíctum tibi offert, sicut illa rupes quæ in desérto aperiebátur, ut ómnibus suis pártibus potum præbéret spiritálem. Edébant, ait Apóstolus, spiritálem cibum, et bibébant potum spiritálem.
     Cui ergo áliqua pars ex thesáuro eius contíngit, ne credat id solum, quod ipse invénit, in hoc verbo inésse, sed exístimet se id solum ex multis quæ in eo sunt, inveníre potuísse. Nec proptérea quod hæc pars sola ad eum pérvenit eíque contíngit, ipsum verbum exíle et stérile dicat atque despíciat, sed, quia id cápere non potest, propter divítias eius grátias agat. Gaude quod victus es, neque contristéris quod te superávit. Sítiens gaudet cum bibit, nec contristátur quod fontem exhauríre non potest. Vincat fons sitim tuam, non autem sitis fontem vincat, quia, si sitis tua explétur quin fons exhauriátur, dénuo sítiens íterum ex eo bíbere póteris; si vero, siti tua expléta, fons quoque siccarétur, victória tua in malum tuum verterétur.
     Grátias age pro eo quod accepísti, et propter id quod remánsit et abundávit noli contristári. Quod accepísti et ad quod pervenísti, pars tua est, et id quod remánsit, tua est heréditas. Quod propter infirmitátem tuam una hora accípere non potes, áliis horis, si perseveráveris, accípere póteris. Nec mente malígna conéris uno haustu súmere, quod uno haustu sumi nequit, neque ex ignávia desístas ab eo quod paulátim súmere possis.

RESPONSORIUM

1 Petr 1, 25; cf. Bar 4, 1

R. Verbum Dómini manet in ætérnum. * Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
V. Illud est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum; omnes, qui tenent eam, pervénient ad vitam. * Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)