[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


13. februarius 2018, Feria III.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Iordani de Saxonia, presbyteri, memoria


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 februarius 2018
PER ANNUM, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

8, 1-5.12-36
Laus æternæ sapientiæ

     Numquid non sapiéntia clámitat et prudéntia dat vocem suam? In summis vertícibus supra viam in médiis sémitis stans, iuxta portas ad intróitum civitátis, in ipsis fóribus conclámat: «O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum. Intellégite, párvuli, astútiam, et, insipiéntes, animadvértite.
     Ego sapiéntia hábito cum prudéntia et artem excogitándi invénio. Timor Dómini odísse malum; arrogántiam et supérbiam et viam pravam et os bilíngue detéstor. Meum est consílium et prudéntia, mea est prudéntia, mea est fortitúdo. Per me reges regnant, et príncipes iusta decérnunt; per me duces ímperant, et poténtes decérnunt iustítiam.
     Ego diligéntes me díligo; et qui mane vígilant ad me, invénient me. Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbiæ et iustítia. Mélior est enim fructus meus auro et obrýzo, et genímina mea argénto elécto. In viis iustítiæ ámbulo, in médio semitárum iudícii, ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam.
     Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio; ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram, necdum fontes graves aquis, priúsquam montes demergeréntur, ante colles ego parturiébar. Adhuc terram non fécerat et campos et inítium glebæ orbis terræ. Quando præparábat cælos, áderam, quando certa lege et gyro vallábat abýssos, quando nubes firmábat sursum et prævaluérunt fontes abýssi, quando circúmdabat mari términum suum et aquis, ne transírent fines suos, quando iecit fundaménta terræ, cum eo eram ut ártifex: delectátio eius per síngulos dies ludens coram eo omni témpore, ludens in orbe terrárum, et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.
     Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti, qui custódiunt vias meas; audíte disciplínam et estóte sapiéntes, et nolíte abícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas quotídie et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet delícias a Dómino. Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam: omnes, qui me odérunt, díligunt mortem».

RESPONSORIUM

Prov 8, 22; Io 1, 1

R. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, * Antequam quidquam fáceret a princípio.
V. In princípio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. * Antequam quidquam fáceret a princípio.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi Contra Ariános

(Oratio 2, 78.81-82: PG 26, 311.319)

Cognitio Patris per Sapientiam creatricem et carnem factam

     Unigénita ipsáque Dei Sapiéntia, ómnium creátrix est et efféctrix. Omnia enim, inquit, in sapiéntia fecísti, et: Impléta est terra creatióne tua. Ut autem res factæ non tantum exsísterent, sed étiam bene exsísterent, plácuit Deo ut sua Sapiéntia se ad res creátas accommodáret, ut formam speciémque áliquam ipsíus imáginis cum in ómnibus simul tum in síngulis imprímeret, quo nimírum perspícuum fíeret et sapiéntia ornátas esse res factas, et digna Deo esse ópera.
     Ut enim nostrum verbum, Verbi, qui Dei est Fílius, est imágo: ita sapiéntia in nobis facta eiúsdem Verbi, quæ ipsa est Sapiéntia, imágo quoque est, in qua cum vim sciéndi et intellegéndi habeámus, idónei effícimur qui creatrícem Sapiéntiam recipiámus, eiusdémque Patrem per ipsam póssumus cognóscere. Nam qui habet Fílium, inquit, habet et Patrem, et: Qui me récipit, récipit eum qui misit me. Quóniam ergo huiúsmodi Sapiéntiæ forma creáta in nobis et in ómnibus est, non immérito vera et ópifex Sapiéntia, ea quæ suæ formæ própria sunt sibi ipsi ascíscens, ait: Dóminus creávit me in ópera sua.
     Sed quia in sapiéntia Dei, prout explicávimus, mundus Deum per sapiéntiam non cognóvit, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Nec enim iam ámplius, ut superióribus tempóribus, Deus per imáginem et umbram sapiéntiæ, quæ in rebus creátis est, cognósci vóluit, sed plácuit ipsi ut ipsa vera Sapiéntia carnem assúmeret, homo fíeret, et crucis mortem paterétur, ut per fidem, quæ in ea consístit, omnes deínceps credéntes salvi esse possent.
     Ipsa ergo Sapiéntia Dei est, quæ ántea per suam imáginem in rebus creátis impréssam (quam ob causam creári dícitur), et seípsam, et per se suum Patrem notum reddébat. Póstea vero éadem ipsa, quæ et Verbum est, caro facta est, ut ait Ioánnes, destructáque morte ac nostro génere liberáto, et se et per se Patrem clárius patefécit: unde hæc eius verba: Da eis ut cognóscant te solum verum Deum, et quem misísti Iesum Christum.
     Itaque univérsa terra cognitióne eius repléta est. Síquidem una est Patris per Fílium, et Fílii ex Patre cognítio: ipso gaudet Pater eodémque gáudio Fílius in Patre delectátur dicens: Ego eram quo delectabátur, per síngulos dies in conspéctu eius delectábar.

RESPONSORIUM

Col 2, 6. 9; Mt 23, 10b

R. Sicut accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte. * Quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter.
V. Magíster vester unus est, Christus. * Quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)