[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


14. februarius 2018, Feria IV.
hebd. IV

Feria Quarta Cinerum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

14 februarius 2018
Feria Quarta Cinerum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

58, 1-12
De ieiunio quod Deo placet

     Hæc dicit Dóminus Deus: Clama fórtiter, ne cesses; quasi tuba exálta vocem tuam et annúntia pópulo meo scélera eórum et dómui Iacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustítiam fécerit et iudícium Dei sui non derelíquerit. Rogant me iudícia iustítiæ, appropinquáre Deum volunt.
     «Quare ieiunávimus, et non aspexísti, humiliávimus ánimam nostram, et nescísti?». Ecce, in die ieiúnii vestri ágitis negótia et omnes operários vestros opprímitis. Ecce, ad lites et contentiónes ieiunátis et percútitis pugno ímpie. Nolíte ieiunáre sicut hódie, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est ieiúnium, quod elégi, dies, quo homo afflígit ánimam suam? Numquid contorquére quasi iuncum caput suum et saccum et cínerem stérnere? Numquid istud vocábis ieiúnium et diem acceptábilem Dómino?
     Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi: dissólvere víncula iníqua, sólvere funes iugi, dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne iugum dirúmpere? Nonne frángere esuriénti panem tuum et egénos, vagos indúcere in domum? Cum víderis nudum, óperi eum et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et sanátio tua cítius oriétur; et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet, clamábis, et dicet: «Ecce adsum». Si abstúleris de médio tui iugum et desíeris exténdere dígitum et loqui iniquitátem, si effúderis esuriénti ánimam tuam et ánimam afflíctam satiáveris, oriétur in ténebris lux tua, et calígo tua erit sicut merídies.
     Et te ducet Dóminus semper, et satiábit in locis áridis ánimam tuam et ossa tua firmábit; et eris quasi hortus irríguus et sicut fons aquárum, cuius non defícient aquæ.
     Et reædificábit gens tua ruínas antíquas; fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis restitútor ruinárum, instaurátor viárum, ut habiténtur.

RESPONSORIUM

Cf. Is 58, 6.7.9; Mt 25, 31.34.35

R. Hoc est ieiúnium quod elégi, dicit Dóminus: Frángere esuriénti panem tuum, et egénos vagósque indúcere in domum. * Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.
V. Cum vénerit Fílius hóminis, dicet his qui a dextris eius erunt: Veníte, esurívi enim et dedístis mihi manducáre. * Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 7, 4-8, 3; 8, 5-9, 1; 13, 1-4; 19, 2: Funk 1, 71-73. 77-78.87)

Pænitemini

     Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur, et cognoscámus quam pretiósus sit Deo et Patri eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.
     Perveniámus ad omnes mundi ætátes et discámus quod in omni generatióne, voléntibus ad ipsum convérti, Dóminus pæniténtiæ locum concésserit. Noe pæniténtiæ præco fuit, et qui ei obtemperárunt, salváti sunt. Ionas Ninivítis excídium prædicávit; illi autem, peccatórum pæniténtiam agéntes, précibus Deum placárunt et salútem consecúti sunt, licet aliéni a Deo essent.
     Divínæ grátiæ minístri, Spíritu Sancto affláti, de pæniténtia locúti sunt. Ipse étiam rerum ómnium Dóminus cum iuraménto de pæniténtia locútus est: Vivo, inquit Dóminus, nolo mortem peccatóris sicut pæniténtiam, addens ínsuper dictum egrégium: Resipíscite, domus Israel, ab iniquitáte vestra. Dic fíliis pópuli mei: Si peccáta vestra a terra ad cælum usque pertíngant, si cocco rubrióra et cilício nigrióra fúerint, et ad me ex toto corde convérsi fuéritis et dixéritis: Pater; tamquam pópulo sancto aurem vobis præbébo.
     Volens, ígitur, omnes diléctos suos pæniténtiæ fíeri partícipes, effátum illud omnipoténti sua voluntáte roborávit.
     Quare magníficæ eius et gloriósæ voluntáti obsequámur, et, supplíciter misericórdiam et benignitátem eius implorántes, ad miseratiónes eius advolvámur et convertámur, relíctis vanis opéribus et contentióne et æmulatióne, quæ ad mortem ducit.
     Húmiles ergo mente simus, fratres, fastum omnem et supérbiam et améntiam et iras deponéntes, et quod scriptum est faciámus; dicit enim Spíritus Sanctus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, nec fortis in fortitúdine sua, nec dives in divítiis suis, sed qui gloriátur, in Dómino gloriétur, quæréndo illum et faciéndo ius et iustítiam, memória præcípue recoléntes sermónes Dómini Iesu, quos, æquitátem et longanimitátem docens, locútus est.
     Sic enim dixit: Miserémini, ut misericórdiam consequámini; dimíttite, ut vobis dimittátur; prout fácitis, ita vobis fiet; sicut datis, ita vobis retribuétur; sicut iudicátis, ita iudicabímini; sicut benígni estis, ita benignitátem experiémini; qua mensúra metímini, eádem vobis mensurábitur.
     Hoc præcépto et his mandátis stabiliámus nos ipsos, ut in obœdiéntia sanctórum eloquiórum eius cum omni humilitáte semper ambulémus. Dicit enim verbum sanctum: Super quem respíciam, nisi super húmilem et quiétum et treméntem sermónes meos?
     Quare multórum magnorúmque et illústrium factórum partícipes facti, recurrámus ad pacis scopum nobis ab inítio tráditum, et totíus mundi Paréntem et Creatórem diligénter intueámur atque illíus magníficis et exsuperántibus donis pacis et benefíciis fírmiter adhæreámus.

RESPONSORIUM

Is 55, 7; Ioel 2, 13; cf. Ez 33, 11

R. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius; * quia benígnus et miséricors est, et placábilis super malítia, Dóminus Deus noster.
V. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat. * Quia benígnus et miséricors est, et placábilis super malítia, Dóminus Deus noster.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)