[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


16. februarius 2018, Feria VI.
hebd. IV

Feria Sexta post Cineres
Pro O.P.: B. Nicolai Paglia, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

16 februarius 2018
Feria Sexta post Cineres


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Psalmus 77 (78), 1-39
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)

I

1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
      inclináte aurem vestram in verba oris mei.

2 Apériam in parábolis os meum, *
      éloquar arcána ætátis antíquæ. –

3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
      et patres nostri narravérunt nobis, *

4     non occultábimus a fíliis eórum,
   generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
      et mirabília eius, quæ fecit. –

5 Constítuit testimónium in Iacob *
      et legem pósuit in Israel;
   quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *

6    ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
   Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *

7    ut ponant in Deo spem suam
   et non obliviscántur óperum Dei *
      et mandáta eius custódiant.

8 Ne fiant sicut patres eórum, *
      generátio rebéllis et exásperans;
   generátio, quæ non firmávit cor suum, *
      et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
       convérsi sunt in die belli. –

10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
       et in lege eius renuérunt ambuláre.

11 Et oblíti sunt factórum eius *
       et mirabílium eius, quæ osténdit eis.

12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
       in terra Ægýpti, in campo Táneos.

13 Scidit mare et perdúxit eos, *
       et státuit aquas quasi in utre.

14 Et dedúxit eos in nube per diem *
       et per totam noctem in illuminatióne ignis.

15 Scidit petram in erémo *
       et adaquávit eos velut abýssus multa.

16 Et edúxit rívulos de petra *
       et dedúxit tamquam flúmina aquas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

II

17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
       in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
       peténtes escas animábus suis;

19 et contra Deum locúti sunt, *
       dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"

20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
       et torréntes inundavérunt.
    "Numquid et panem póterit dare *
       aut paráre carnes pópulo suo?"

21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
       et ira ascéndit in Israel.

22 Quia non credidérunt in Deo, *
       nec speravérunt in salutári eius. –

23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
       et iánuas cæli apéruit;

24 et pluit illis manna ad manducándum *
       et panem cæli dedit eis:

25 panem angelórum manducávit homo; *
       cibária misit eis ad abundántiam.

26 Excitávit austrum in cælo, *
       et indúxit in virtúte sua áfricum;

27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
       et sicut arénam maris volatília pennáta:

28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
       circa tabernácula eórum.

29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
       et desidérium eórum áttulit eis.

30 Nondum recésserant a desidério suo, *
       adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,

31 et ira Dei ascéndit super eos, †
       et occídit pingues eórum *
       et eléctos Israel prostrávit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

III

32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
       et non credidérunt in mirabílibus eius;

33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
       et annos eórum cum festinatióne.

34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
       et convérsi veniébant dilúculo ad eum;

35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
       et Deus Excélsus redémptor eórum est.

36 Et suasérunt ei in ore suo *
       et lingua sua mentíti sunt ei;

37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
       nec fidéles erant in testaménto eius.

38 Ipse autem est miséricors *
       et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
    Sæpe avértit iram suam *
       et non accéndit omnem furórem suum.

39 Et recordátus est quia caro sunt, *
       spíritus vadens et non rédiens.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.

V. Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R. Quia benígnus et miséricors est.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

2, 1-22
Nativitas et fuga Moysis

     In diébus illis: Egréssus est vir de domo Levi et accépit uxórem stirpis suæ; quæ concépit et péperit fílium et videns eum elegántem abscóndit tribus ménsibus. Cumque iam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam et linívit eam bitúmine ac pice; posuítque intus infántulum et expósuit eum in carécto ripæ flúminis, stante procul soróre eius et consideránte evéntum rei.
     Ecce autem descendébat fília pharaónis, ut lavarétur in flúmine, et puéllæ eius gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis; et allátam apériens cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta eius ait: «De infántibus Hebræórum est hic». Cui soror púeri: «Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulíerem Hebrǽam, quæ nutríre possit tibi infántulum?». Respóndit: «Vade». Perréxit puélla et vocávit matrem infántis. Ad quam locúta fília pharaónis: «Accipe, ait, púerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercédem tuam». Suscépit múlier et nutrívit púerum adultúmque trádidit fíliæ pharaónis. Quem illa adoptávit in locum fílii vocavítque nomen eius Móysen dicens: «Quia de aqua tuli eum».
     In diébus illis, postquam créverat, Móyses egréssus est ad fratres suos; vidítque afflictiónem eórum et virum Ægýptium percutiéntem quendam de Hebrǽis frátribus suis. Cumque circumspexísset huc atque illuc et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo. Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes dixítque ei, qui faciébat iniúriam: «Quare pércutis próximum tuum?». Qui respóndit: «Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos? Num occídere me tu vis, sicut occidísti Ægýptium?». Tímuit Móyses et ait: «Quómodo palam factum est verbum istud?».
     Audivítque phárao sermónem hunc et quærébat occídere Móysen. Qui fúgiens de conspéctu eius morátus est in terra Mádian; venit ergo in terram Mádian et sedit iuxta púteum. Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam; et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui. Supervenére pastóres et eiecérunt eas; surrexítque Móyses et, defénsis puéllis, adaquávit oves eárum. Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: «Cur velócius venístis sólito?». Respondérunt: «Vir Ægýptius liberávit nos de manu pastórum; ínsuper et hausit aquam nobis potúmque dedit óvibus». At ille «Ubi est?» inquit. «Quare dimisístis hóminem? Vocáte eum, ut cómedat panem». Consénsit ergo Móyses habitáre cum eo accepítque Séphoram fíliam eius uxórem. Quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam dicens: «Advena sum in terra aliéna».

RESPONSORIUM

Hebr 11, 24-25.26.27

R. Fide Móyses grandis factus negávit se dici fílium fíliæ pharaónis magis éligens afflígi cum pópulo Dei quam temporálem peccáti habére iucunditátem; * aspiciébat enim in remuneratiónem.
V. Maióres divítias æstimábat thesáuris Ægýpti impropérium Christi; fide relíquit Ægýptum. * Aspiciébat enim in remuneratiónem.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis Pseudo-Chrysóstomi

(Supp., Hom. 6, De precatione: PG 64, 462-466)

Oratio est lumen animi

     Summum bonum est precátio et collóquium cum Deo; nam est consociátio et únio cum Deo: et sícuti córporis óculi lucem vidéntes illustrántur, sic étiam ánimus in Deum inténtus ineffábili eius lúmine illustrátur. Precatiónem, inquam, quæ non sit in hábitu, sed fiat ex ánimo; quæ non certis tempóribus horarúmve discrimínibus circumscribátur, sed noctu diúque contínuo perficiátur.
     Etenim non solum tunc opórtet ánimum repénte in Deum inténdere, cum precatiónem meditétur, sed opórtet étiam tunc, cum offíciis quibúsdam occupátus sit, vel cura circa egénos, vel curis áliis, vel utílibus munificéntiæ opéribus, desidérium et memóriam Dei commiscére, ut, ceu sale, Dei amóre condíta, cibus dulcíssimus Dómino univérsi fiant. Sed licet nobis emoluménto inde redundánte frui per totam perpétuo vitam, si plúrimum témporis ei tribúimus.
     Precátio lumen est ánimi, vera Dei cognítio, Dei et hóminum mediátrix. Animus, per eam sursum elátus in cælos, ampléctitur Dóminum compléxibus ineffabílibus, sícuti infans ad suam matrem lácrimans clamat, divínum lac áppetens; éxpetit vero própria vota, et áccipit dona melióra omni visíbili natúra.
     Nam internúntia venerábilis coram Deo adest precátio, exhílarat ánimum, tranquíllat eius afféctum. Precatiónem síquidem dico, ne putes verba esse. Desidérium est Dei, píetas ineffábilis, non ab homínibus prǽstita, sed a divína grátia effécta, de qua étiam Apóstolus dicit: Quid enim orémus, ut fíeri debet, nescímus; sed ipse Spíritus intercédit pro nobis gemítibus ineffabílibus.
     Talem supplicatiónem si cui largiátur Dóminus, opuléntia est non auferénda, et cibus cæléstis, sáturans ánimum: qui eum gustávit, Dómini incénditur desidério ætérno, tamquam igne ardentíssimo, eius ánimum inflammánte.
     Hanc vero origináliter perfíciens, modéstia et humiliatióne pinge domum tuam, spléndidam redde iustítiæ lúmine; bonis opéribus, tamquam bráctea probáta, exórna domum tuam eámque loco murórum et lapillórum fide et ánimi magnitúdine condécora; super ómnia precatiónem tamquam fastígium ad perfectiónem domus impónens ædifício, ut absolútam domum tuam prǽpares Dómino, et tamquam in domo régia et spléndida Dóminum excípias, tamquam simulácrum iámiam ipsum in templo ánimi collocátum póssidens per eius grátiam.

RESPONSORIUM

Lam 5, 20. 21a; Mt 8, 25b

R. Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdinem diérum? * Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur.
V. Dómine, salva nos, perímus. * Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur.

ORATIO

Orémus:
Inchoáta pæniténtiæ ópera, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere, ut observántiam, quam corporáliter exercémus, méntibus étiam valeámus implére sincéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)