lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2018
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Ecce nunc tempus acceptábile.
R. Ecce nunc dies salútis.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

6, 29 – 7, 25
Prima plaga Ægypti

     Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Ego Dóminus, lóquere ad pharaónem regem Ægýpti ómnia, quæ ego loquor tibi». Et ait Móyses coram Dómino: «En incircumcísus lábiis sum. Quómodo áudiet me phárao?».
     Dixítque Dóminus ad Móysen: «Ecce constítui te deum pharaónis, et Aaron frater tuus erit prophéta tuus. Tu loquéris ómnia, quæ mando tibi; et ille loquétur ad pharaónem, ut dimíttat fílios Israel de terra sua. Sed ego indurábo cor eius et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti. Et non áudiet vos; immittámque manum meam super Ægýptum et edúcam exércitum et pópulum meum, fílios Israel, de terra Ægýpti per iudícia máxima. Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, qui exténderim manum meam super Ægýptum et edúxerim fílios Israel de médio eórum».
     Fecit ítaque Móyses et Aaron sicut præcéperat Dóminus; ita egérunt. Erat autem Móyses octogínta annórum et Aaron octogínta trium, quando locúti sunt ad pharaónem.
     Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Cum díxerit vobis phárao: “Osténdite signum”, dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et próice eam coram pharaóne, ac vertétur in cólubrum». Ingréssi ítaque Móyses et Aaron ad pharaónem fecérunt sicut præcéperat Dóminus; proiecítque Aaron virgam coram pharaóne et servis eius, quæ versa est in cólubrum.
     Vocávit autem phárao sapiéntes et maléficos et fecérunt étiam ipsi magi Ægýpti per incantatiónes suas simíliter. Proiecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in cólubros; sed devorávit virga Aaron virgas eórum. Induratúmque est cor pharaónis, et non audívit eos, sicut díxerat Dóminus.
     Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ingravátum est cor pharaónis: non vult dimíttere pópulum. Vade ad eum mane. Ecce egrediétur ad aquas; et stabis in occúrsum eius super ripam flúminis. Et virgam, quæ convérsa est in serpéntem, tolles in manu tua dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te dicens: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto; et usque ad præsens audíre noluísti. Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus, ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis; et vertétur in sánguinem. Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et tædébit Ægýptios bíbere aquam flúminis».
     Dixit quoque Dóminus ad Móysen: «Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, super flúvios eórum et rivos ac palúdes et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem; et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis». Fecerúntque ita Móyses et Aaron, sicut præcéperat Dóminus. Et élevans virgam percússit aquam flúminis coram pharaóne et servis eius; quæ versa est in sánguinem. Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt, computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis; et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.
     Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis; et indurátum est cor pharaónis, nec audívit eos, sicut díxerat Dóminus. Avertítque se ingréssus est domum suam, nec ad hoc appósuit cor suum. Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam, ut bíberent; non enim póterant bíbere de aqua flúminis. Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.

RESPONSORIUM

Ap 16, 4-5.6.7

R. Angelus effúdit phíalam suam in flúmina, et factus est sanguis. Et audívi ángelum dicéntem: Iustus es, Dómine, et sanctus, quia hæc iudicásti: * Quia sánguinem sanctórum et prophetárum fudérunt.
V. Et audívi altáre dicens: étiam, Dómine Deus omnípotens, vera et iusta iudícia tua! * Quia sánguinem sanctórum et prophetárum fudérunt.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne

(Cap. 1-3: CSEL 3, 267-268)

Qui fecit vivere, docuit et orare

     Evangélica præcépta, fratres dilectíssimi, nihil sunt áliud quam magistéria divína, fundaménta ædificándæ spei, firmaménta corroborándæ fídei, nutriménta fovéndi cordis, gubernácula dirigéndi itíneris, præsídia obtinéndæ salútis, quæ, dum docíbiles credéntium mentes in terris ínstruunt, ad cæléstia regna perdúcunt.
     Multa et per prophétas servos suos dici Deus vóluit et audíri; sed quanto maióra sunt quæ Fílius lóquitur, quæ Dei sermo, qui in prophétis fuit, própria voce testátur, non iam mandans ut parétur veniénti via, sed ipse véniens et viam nobis apériens et osténdens, ut, qui in ténebris mortis errántes impróvidi et cæci prius fúimus, luce grátiæ lumináti iter vitæ duce et rectóre Dómino tenerémus.
     Qui inter cétera salutária sua mónita et præcépta divína, quibus pópulo suo cónsulit ad salútem, étiam orándi ipse formam dedit, ipse quid precarémur mónuit et instrúxit. Qui fecit vívere, dócuit et oráre, benignitáte ea scílicet, qua et cétera dare et conférre dignátus est, ut, dum prece et oratióne quam Fílius dócuit apud Patrem lóquimur, facílius audiámur.
     Iam prædíxerat horam veníre, quando veri adoratóres adorárent Patrem in spíritu et veritáte, et implévit quod ante promísit, ut, qui spíritum et veritátem de eius sanctificatióne percépimus, de traditióne quoque eius vere et spiritáliter adorémus.
     Quæ enim potest esse magis spiritális orátio quam quæ a Christo nobis data est, a quo nobis et Spíritus Sanctus missus est; quæ vera magis apud Patrem precátio quam quæ a Fílio, qui est véritas, de eius ore proláta est? Ut áliter oráre quam dócuit non ignorántia sola sit, sed et culpa, quando ipse posúerit et díxerit: Reícitis mandátum Dei, ut traditiónem vestram statuátis.
     Orémus ítaque, fratres dilectíssimi, sicut magíster Deus dócuit. Amíca et familiáris orátio est Deum de suo rogáre, ad aures eius ascéndere Christi oratiónem.
     Agnóscat Pater Fílii sui verba, cum precem fácimus: qui hábitat intus in péctore, ipse et in voce; et cum ipsum habeámus apud Patrem advocátum pro peccátis nostris, quando peccatóres pro delíctis nostris pétimus, advocáti nostri verba promámus. Nam cum dicat: Quia quodcúmque petiérimus a Patre in nómine eius dabit nobis, quanto efficácius impetrámus quod pétimus Christi nómine, si petámus ipsíus oratióne?

RESPONSORIUM

Io 16, 24; 14, 13

R. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo; * pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.
V. Quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam, ut glorificétur Pater in Fílio. * Pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

LECTIO TERTIA

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)