[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


27. februarius 2018, Feria III.
hebd. II

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

27 februarius 2018
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Ecce nunc tempus acceptábile.
R. Ecce nunc dies salútis.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

16, 1-18.35

Mannæ pluvia in deserto

     Profécti sunt de Elim, et venit omnis congregátio filiórum Israel in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quinto décimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti.
     Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israel contra Móysen et Aaron in solitúdine, dixerúntque fílii Israel ad eos: «Utinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium et comedebámus panem in saturitáte! Cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem cœtum fame?».
     Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediátur pópulus et cólligat, quæ suffíciunt per síngulos dies, ut tentem eum, utrum ámbulet in lege mea an non. Die autem sexta parábunt quod intúlerint, et duplum erit quam collígere solébant per síngulos dies».
     Dixerúntque Móyses et Aaron ad omnes fílios Israel: «Véspere sciétis quod Dóminus edúxerit vos de terra Ægýpti; et mane vidébitis glóriam Dómini.
     Audívit enim murmur vestrum contra Dóminum. Nos vero quid sumus, quia mussitátis contra nos?».
     Et ait Móyses: «Dabit Dóminus vobis véspere carnes édere et mane panes in saturitáte, eo quod audíerit murmuratiónes vestras, quibus murmuráti estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum».
     Dixítque Móyses ad Aaron: «Dic univérsæ congregatióni filiórum Israel: Accédite coram Dómino; audívit enim murmur vestrum». Cumque loquerétur Aaron ad omnem cœtum filiórum Israel, respexérunt ad solitúdinem, et ecce glória Dómini appáruit in nube. Locútus est autem Dóminus ad Móysen dicens: «Audívi murmuratiónes filiórum Israel. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes et mane saturabímini pánibus scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester».
     Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix opéruit castra; mane quoque ros iácuit per circúitum castrórum.
     Cumque operuísset superfíciem desérti, appáruit minútum et squamátum in similitúdinem pruínæ super terram. Quod cum vidíssent fílii Israel, dixérunt ad ínvicem: «Manhu?» (quod signíficat: «Quid est hoc?»). Ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: «Iste est panis, quem dedit Dóminus vobis ad vescéndum. Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: “Cólligat ex eo unusquísque quantum suffíciat ad vescéndum; gomor per síngula cápita iuxta númerum animárum vestrárum, quæ hábitant in tabernáculo, sic tollétis”». Fecerúntque ita fílii Israel; et collegérunt álius plus, álius minus. Et mensi sunt ad mensúram gomor; nec qui plus collégerat, hábuit ámplius, nec qui minus paráverat, répperit minus, sed sínguli, iuxta id quod édere póterant, congregavérunt.
     Fílii autem Israel comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem; hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan.

RESPONSORIUM

Cf. Sap 16, 20; Io 6, 32b

R. Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et parátum panem de cælo præstitísti illis, * omne delectaméntum in se habéntem, et ad omnem gustum aptum.
V. Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. * Omne delectaméntum in se habéntem, et ad omnem gustum aptum.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 140, 4-6: CCL 40, 2028-2029)

Passio totius corporis Christi

     Dómine, clamávi ad te, exáudi me. Hoc omnes póssumus dícere. Hoc non dico, totus Christus dicit. Sed magis ex persóna córporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans orávit, et ex persóna córporis orávit Patrem, et cum oráret globi sánguinis de toto córpore eius distillábant. Sic scriptum est in Evangélio: Orávit Iesus inténta oratióne, et sudávit sánguinem. Quid est de toto córpore sánguinis efflúxio, nisi de tota Ecclésia mártyrum pássio?
     Dómine, clamávi ad te, exáudi me; inténde voci deprecatiónis meæ, dum clamávero ad te. Iam finítum negótium clamándi putábas, cum díceres: Clamávi ad te? Clamásti, iam noli esse secúrus. Si finíta est tribulátio, finítus est clamor; si autem manet tribulátio Ecclésiæ et córporis Christi usque in finem sǽculi, non tantum dicat: Clamávi ad te, exáudi me, sed: Inténde voci deprecatiónis meæ, dum clamávero ad te.
     Dirigátur orátio mea tamquam incénsum in conspéctu tuo; elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
     Hoc de ipso cápite solére intéllegi, omnis christiánus agnóscit. Declinánte enim iam die in vésperum, Dóminus in cruce ánimam depósuit receptúrus, non amísit invítus. Sed tamen et ibi nos figuráti sumus. Quid enim illíus pepéndit in ligno, nisi quod de nobis accépit? Et unde fíeri potest ut aliquándo Deus Pater dimíttat et déserat únicum Fílium, qui útique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitátem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apóstolus, confíxus est cruci cum illo, ex voce ipsíus hóminis nostri clamávit: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquísti?
     Illud ergo est sacrifícium vespertínum, pássio Dómini, crux Dómini, oblátio víctimæ salutáris, holocáustum accéptum Deo. Illud sacrifícium vespertínum fecit in resurrectióne munus matutínum. Orátio ergo pure dirécta de corde fidéli, tamquam de ara sancta surgit incénsum. Nihil est delectabílius odóre Dómini: sic óleant omnes qui credunt.
     Vetus ergo homo noster, Apóstoli verba sunt, confíxus est cruci cum illo; ut evacuarétur, inquit, corpus peccáti, ut ultra non serviámus peccáto.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 2, 19-20

R. Christo confíxus sum cruci. * Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.
V. In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me. * Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.

ORATIO

Orémus:
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua, et quia sine te lábitur humána mortálitas, tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis, et ad salutária dirigátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)