[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728 


28. februarius 2018, Feria IV.
hebd. II

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 februarius 2018
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Convertímini et ágite pæniténtiam.
R. Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

17, 1-16

Aqua de petra. Pugna adversus Amalec

     In diébus illis: Profécta omnis congregátio filiórum Israel de desérto Sin per mansiónes suas iuxta sermónem Dómini castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo. Qui iurgátus contra Móysen ait: «Da nobis aquam, ut bibámus». Quibus respóndit Móyses: «Quid iurgámini contra me? Cur tentátis Dóminum?». Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria et murmurávit contra Móysen dicens: «Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos et líberos nostros ac iuménta siti?». Clamávit autem Móyses ad Dóminum dicens: «Quid fáciam pópulo huic? Adhuc páululum et lapidábunt me». Et ait Dóminus ad Móysen: «Antecéde pópulum et sume tecum de senióribus Israel et virgam, qua percussísti flúvium, tolle in manu tua et vade. En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus». Fecit Móyses ita coram senióribus Israel. Et vocávit nomen loci illíus Massa et Meríba, propter iúrgium filiórum Israel et quia tentavérunt Dóminum dicéntes: «Estne Dóminus in nobis an non?».
     Venit autem Amalec et pugnábat contra Israel in Ráphidim. Dixítque Móyses ad Iósue: «Elige nobis viros et egréssus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vértice collis habens virgam Dei in manu mea». Fecit Iósue, ut locútus erat ei Móyses, et pugnávit contra Amalec; Móyses autem et Aaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israel; sin autem remisísset, superábat Amalec. Manus autem Móysi erant graves; suméntes ígitur lápidem posuérunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentábant manus eius ex utráque parte. Et factum est ut manus eius non lassaréntur usque ad occásum solis. Vicítque Iósue Amalec et pópulum eius in ore gládii. Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Scribe hoc ob monuméntum in libro et trade áuribus Iósue; delébo enim memóriam Amalec sub cælo». Ædificavítque Móyses altáre et vocávit nomen eius Dóminus Nissi (Dóminus vexíllum meum) dicens: «Quia manus contra sólium Dómini: bellum Dómino erit contra Amalec a generatióne in generatiónem».

RESPONSORIUM

Cf. Is 12, 3. 4; cf. Io 4, 14

R. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris, * et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen eius.
V. Aqua, quam ego dabo vobis, fiet in vobis fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. * Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen eius.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 14, 2-3; 15, 1: SCh 100, 542.548)

Per typos discebat Israel timere Deum et perseverare in obsequiis eius

     Sic Deus ab inítio hóminem quidem plasmávit propter suam munificéntiam; patriárchas vero elégit propter illórum salútem; pópulum vero præformábat, docens indocíbilem sequi Deum; prophétas vero præstruébat, in terra assuéscens hóminem portáre eius Spíritum et communiónem habére cum Deo; ipse quidem nullíus índigens, iis vero, qui índigent eius, suam præbens communiónem; et iis qui ei complacébant fabricatiónem salútis ut architéctus delíneans, et non vidéntibus in Ægýpto a semetípso dans manducatiónem, et iis qui inquiéti erant in erémo dans aptíssimam legem, et his qui in bonam terram introiérunt dignam præbens hereditátem, et iis qui convertúntur ad Patrem saginátum occídens vítulum et primam stolam donans, multis modis compónens humánum genus ad consonántiam salútis.
     Et propter hoc Ioánnes in Apocalýpsi ait: Et vox eius quasi vox aquárum multárum. Vere enim multæ aquæ Spíritus Dei, quóniam dives et quóniam magnus est Pater. Et per omnes illos tránsiens Verbum sine invídia utilitátem præstábat eis qui subiécti sibi erant, omni condicióni congruéntem et aptam legem conscríbens.
     Sic autem et pópulo tabernáculi factiónem et ædificatiónem templi et levitárum electiónem, sacrifícia quoque et oblatiónes et mundatiónes et réliquam omnem lege statuébat deservitiónem.
     Ipse quidem nullíus horum est índigens — est enim semper plenus ómnibus bonis, omnémque odórem suavitátis et omnes suaveoléntium vaporatiónes habens in se, étiam ántequam Móyses esset, — fácilem autem ad idóla revérti pópulum erudiébat, per multas vacatiónes prǽstruens eos perseveráre et servíre Deo, per ea quæ erant secúnda ad prima vocans, hoc est per týpica ad vera et per temporália ad ætérna et per carnália ad spiritália et per terréna ad cæléstia, quemádmodum dictum est Móysi quóniam fácies ómnia secúndum typum eórum quæ vidísti in monte.
     Quadragínta enim diébus discébat tenére sermónes Dei et charactéres cæléstes et imágines spiritáles et præfiguratiónes futurórum, quemádmodum et Paulus ait: Bibébant enim de sequénti petra, petra autem erat Christus. Et rursum prædíctis iis quæ in lege sunt, íntulit: Omnia hæc autem in figúra veniébant illis; scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos finis sæculórum devénit.
     Per typos ergo discébant timére Deum et perseveráre in obséquiis eius. Itaque lex et disciplína erat illis et prophetía futurórum.

RESPONSORIUM

Gal 3, 24-25.23

R. Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; * at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
V. Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.

ORATIO

Orémus:
Consérva, Dómine, famíliam tuam, bonis semper opéribus erudítam, et sic præséntibus consoláre præsídiis, ut propítius ad supérna dona perdúcas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)