lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2018
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

4, 1-11
Visio Dei

     Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens: «Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
     Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 4, 8; Iz 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * plena est omnis terra glória eius, allelúia.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Theodóri Studítæ

(Oratio in adorationem crucis: PG 99, 691-694. 695. 698-699)

Pretiosa et vivifica crux Christi

     O pretiosíssimum donum crucis! Euge, qualis in aspéctu splendor! Non præ se fert spéciem ex bono et malo commíxtam, ut lignum illud in Eden, sed totum pulchrum et speciósum est et visu et gustátu.
     Est enim lignum, vitam, non mortem, prócreans; illúminans, non obscúrans; introdúcens in Eden, non edúcens; lignum illud, in quod Christus, velut rex in quadrígam ascéndens, diábolum, qui mortis poténtiam habébat, pérdidit, humanúmque genus ex tyránni servitúte vindicávit.
     Lignum illud, in quo Dóminus, tamquam præstantíssimus pugnátor, in prœlio mánibus, pédibus, divinóque látere vulnerátus, male factórum vibíces curávit, natúram vidélicet nostram a pernicióso dracóne sauciátam.
     Prius per lignum interémpti, nunc per lignum vitam reppérimus; prius a ligno decépti, veteratórem serpéntem in ligno reppúlimus. Novæ et peregrínæ profécto commutatiónes. Pro morte datur vita, pro corruptióne incorrúptio, pro dedécore glória.
     Non abs re ergo exclamávit sanctus Apóstolus: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo! Nam summa illa sapiéntia, quæ ex cruce quasi efflóruit, mundánæ sapiéntiæ iactántiam et supercílium stultítiæ redárguit. Omnígena bonórum spécies, quæ ex cruce éxstitit, malítiæ et nequítiæ gérmina amputávit.
     Huius ligni figúræ dumtáxat et præsignificatiónes, iam inde ab exórdio mundi rerum máxime mirabílium notæ fuérunt et índices. Vide enim quisquis sciéndi desidério tenéris. Nonne Noe exíguo ligno cum fíliis et uxóribus et cum omnis géneris animálibus dilúvii exítium divíno decréto effúgit?
     Quid vero rursus virga Móysis? Nonne figúra crucis? Nunc quidem aquam in sánguinem transmútans, nunc fictícios serpéntes magórum dévorans, modo ictu et impúlsu suo mare dívidens, iam cursu convérso maris undas redúcens hostésque submérgens; eos vero, qui legítimus pópulus erat, consérvans.
     Talis fuit étiam virga Aarónica, crucis figúra, eódem die frondéscens, legitimúmque sacerdótem demónstrans.
     Hanc étiam prænotávit Abraham, cum fílium colligátum lignórum strui impósuit. Cruce mors necáta est, Adámque vitæ restitútus. Cruce gloriátus est quílibet apóstolus, et omnis martyr coronátus omnísque sanctus sanctificátus. Cruce Christum indúimus, veterémque hóminem exúimus. Cruce in unum ovíle, oves Christi, collécti et ad supérnas caulas destináti sumus.

RESPONSORIUM

_

R. Hæc est arbor digníssima, in paradísi médio situáta, * in qua salútis auctor própria morte mortem ómnium superávit, allelúia.
V. Super ómnia ligna cedrórum tu sola excélsior. * In qua salútis auctor própria morte mortem ómnium superávit, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pro nobis Fílium tuum crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem, concéde nobis fámulis tuis, ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)