lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 november 2018
S. Leonis Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris, memoria


In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiæ unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari. Mortuus est anno 461.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

9, 1-22
Mors Iudæ in bello

     Audívit Demétrius quia cécidit Nicánor et exércitus eius in prœlio et appósuit Bácchidem et Alcimum rursum míttere in terram Iudǽæ et dextrum cornu cum illis. Et abiérunt viam, quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbélis, et occupavérunt eam et peremérunt ánimas hóminum multas. Et mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi applicuérunt ad Ierúsalem; et surrexérunt et abiérunt in Bereth in vigínti mílibus virórum et duóbus mílibus équitum. Et Iudas posúerat castra in Elasa, et tria mília viri elécti cum eo; et vidérunt multitúdinem exércitus quia multi sunt, et timuérunt valde, et multi subtraxérunt se de castris et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri. Et vidit Iudas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum; et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est. Et dixit his, qui resídui erant: «Surgámus et ascendámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos». Et avertébant eum dicéntes: «Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo et revertámur nos et fratres nostri et pugnábimus advérsus eos; nos autem pauci sumus». Et ait Iudas: «Absit istam rem fácere, ut fugiámus ab eis; et si appropiávit tempus nostrum, et moriámur in virtúte propter fratres nostros et non inferámus crimen glóriæ nostræ». Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam; et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. Bácchides autem erat in dextro cornu; et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis; et clamavérunt hi, qui erant ex parte Iudæ, étiam ipsi in tubis; et commóta est terra a voce exercítuum; et commíssum est prœlium a mane usque ad vésperam.
     Et vidit Iudas quod Bácchides et fírmior pars exércitus erat in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde; et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti. Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. Et ingravátum est prœlium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis; et Iudas cécidit, et céteri fugérunt. Et Iónathas et Simon tulérunt Iudam fratrem suum et sepeliérunt eum in sepúlcro patrum suórum in Modin. Et flevérunt eum et planxérunt omnis pópulus Israel planctu magno et lugébant dies multos et dixérunt: «Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israel!».
     Et cétera verbórum Iudæ et bellórum et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis eius non sunt descrípta; multa enim erant valde.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Mac 4, 8b. 9a. 10a. 9

R. Impetum inimicórum ne timuéritis; mémores estóte quómodo salvi facti sunt patres nostri. * Et nunc clamémus in cælum, et miserébitur nostri Deus noster.
V. Mementóte mirabílium eius, quæ fecit Pharaóni et exercítui eius in mari Rubro. *Et nunc clamémus in cælum, et miserébitur nostri Deus noster.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 4, 1-2: PL 54, 148-149)

Specialis nostri ministerii servitus

     Licet univérsa Ecclésia Dei distínctis ordináta sit grádibus, ut ex divérsis membris sacráti córporis subsístat intégritas, omnes tamen, sicut ait Apóstolus, in Christo unum sumus; nec quisquam ab alteríus ita est divísus offício, ut non ad conexiónem pertíneat cápitis cuiúslibet humílitas portiónis. In unitáte ígitur fídei atque baptísmatis indiscréta nobis socíetas, dilectíssimi, et generális est dígnitas, secúndum illud beatíssimi Petri apóstoli sacratíssima voce dicéntis: Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini in domos spiritáles, sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum; et infra: Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis.
     Omnes enim in Christo regenerátos, crucis signum éfficit reges, sancti vero Spíritus únctio cónsecrat sacerdótes: ut præter istam speciálem nostri ministérii servitútem, univérsi spiritáles et rationábiles christiáni agnóscant se régii géneris et sacerdotális offícii esse consórtes. Quid enim tam régium quam súbditum Deo ánimum córporis sui esse rectórem? Et quid tam sacerdotále quam vovére Dómino consciéntiam puram, et immaculátas pietátis hóstias de altári cordis offérre? Quod cum ómnibus per Dei grátiam commúne sit factum, religiósum tamen vobis atque laudábile est, de die provectiónis nostræ quasi de próprio honóre gaudére; ut unum celebrétur in toto Ecclésiæ córpore pontifícii sacraméntum, quod, effúso benedictiónis unguénto, copiósius quidem in superióra proflúxit, sed non parce étiam in inferióra descéndit.
     Cum ítaque, dilectíssimi, de consórtio istíus múneris magna sit nobis matéria commúnium gaudiórum, vérior tamen nobis et excelléntior erit causa lætándi, si non in nostræ humilitátis consideratióne remorémini; cum multo utílius multóque sit dígnius ad beatíssimi Petri apóstoli glóriam contemplándam áciem mentis attóllere et hunc diem in illíus potíssimum veneratióne celebráre, qui ab ipso ómnium charísmatum fonte tam copiósis est irrigatiónibus inundátus, ut cum multa solus accéperit, nihil in quemquam sine ipsíus participatióne transíerit. Verbum caro factum iam habitábat in nobis, et reparándo humáno géneri totum se Christus impénderat.

RESPONSORIUM

Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9d

R. Dixit Iesus Simóni: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; * et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
V. Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, portas ínferi numquam prævalére permíttis, da ei, quǽsumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)