lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 ianuarius 2019
Tempus nativitatis, hebd. I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,
Christe, tu lumen, vénia atque vita
ádvenis, morbis hóminum medéla,
  porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum
cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,
glóriam Patri, generíque nostro
  gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,
Virginis fructus sine labe sanctæ,
Christe, iam mundo potiáris omni,
  semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,
unus e nobis, caro nostra factus;
ínnova mentes, trahe caritátis
  péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,
ángelis læto sociátus ore,
et Patri tecum parilíque Amóri
  cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Erat lux vera.
R. Quæ illúminat omnem hóminem.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

4, 2-18
Conclusio Epistolæ

     Fratres: Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne, orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi, propter quod étiam vinctus sum, ut maniféstem illud, ita ut opórtet me loqui. In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt, tempus rediméntes. Sermo vester semper in grátia, sale condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére.
     Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater et fidélis miníster et consérvus in Dómino, quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscátis, quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra, cum Onésimo fidéli et caríssimo fratre, qui est ex vobis; ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis.
     Salútat vos Aristárchus, concaptívus meus, et Marcus, consobrínus Bárnabæ — de quo accepístis mandáta, si vénerit ad vos excípite illum — et Iesus, qui dícitur Iustus, qui sunt ex circumcisióne, hi soli adiutóres in regno Dei, qui mihi fuérunt solácio. Salútat vos Epáphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti et impléti in omni voluntáte Dei. Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis et pro his, qui sunt Laodicíæ et qui Hierápoli. Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas. Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham et, quæ in domo eius est, ecclésiam. Et cum lecta fúerit apud vos epístula, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur, et eam, quæ ex Laodicía est, vos quoque legátis. Et dícite Archíppo: «Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas».
     Salutátio mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum.

RESPONSORIUM

Col 4,3; cf. Ps 51,17

R. Orémus pro ínvicem, ut Deus apériat nobis óstium sermónis * ad loquéndum mystérium Christi.
V. Dóminus lábia nostra apériat, et os nostrum annúntiet laudem Dei. * Ad loquéndum mystérium Christi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 194, 3-4: PL 38, 1016-1017)

Verbi visione satiabimur

     Quis hóminum omnes thesáuros sapiéntiæ et sciéntiæ nóverit in Christo occúltos atque in paupertáte carnis eius abscónditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illíus paupertáte ditarémur. Cum enim mortalitátem assúmeret mortémque consúmeret, in paupertáte se osténdit: sed divítias dilátas promísit, non ablátas amísit.
     Quam multa multitúdo dulcédinis eius, quam abscóndit timéntibus se, pérficit autem sperántibus in se!
     Ex parte enim scimus, donec véniat quod perféctum est. Cui capiéndo ut idónei præstarémur, ille æquális Patri in forma Dei, in forma servi factus símilis nobis, refórmat nos ad similitúdinem Dei: et factus fílius hóminis únicus Fílius Dei, multos fílios hóminum facit fílios Dei; et nutrítos servos per visíbilem formam servi, pérficit líberos ad vidéndam formam Dei.
     Fílii enim Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus. Et scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Nam qui sunt illi sapiéntiæ scientiǽque thesáuri, quæ illæ divítiæ divínæ, nisi quia suffíciunt nobis? Et quæ illa multitúdo dulcédinis, nisi quia sátiat nos? Osténde ergo nobis Patrem, et súfficit nobis.
     Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiábor, dum manifestábitur glória tua. Ipse autem et Pater unum sunt: et qui ipsum videt, videt et Patrem. Ergo Dóminus virtútum, ipse est rex glóriæ. Convértens nos, osténdet nobis fáciem suam; et salvi érimus, et satiábimur, et suffíciet nobis.
     Quod donec fiat, donec osténdat nobis quod suffíciat nobis, donec eum fontem vitæ potémus et satiémur, ínterim dum ambulántes per fidem peregrinámur ab eo, dum esurímus et sitímus iustítiam, et formæ Dei pulchritúdinem ineffábili ardóre desiderámus, formæ servi natálem devóto obséquio celebrémus.
     Nondum contemplári póssumus quod génitus est ante lucíferum a Patre, frequentémus quod noctúrnis horis est natus ex Vírgine. Nondum cápimus quod ante solem pérmanet nomen eius, agnoscámus in sole pósitum tabernáculum eius.
     Nondum contuémur Unicum permanéntem in Patre suo, recordémur Sponsum procedéntem de thálamo suo. Nondum idónei sumus convívio Patris nostri, agnoscámus præsépe Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM

1 Io 1, 2; 5, 20

R. Vita appáruit et vídimus et annuntiámus vobis vitam ætérnam, * quæ erat coram Patre et appáruit nobis.
V. Scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. * Quæ erat coram Patre et appáruit nobis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pópulo tuo, Unigéniti tui nativitáte, redemptiónis efféctum mirabíliter inchoásti, ita, quǽsumus, fídei fámulis tuis tríbue firmitátem, ut usque ad promíssum glóriæ prǽmium, ipso gubernánte, pervéniant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)