lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2019
Tempus nativitatis, hebd. II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. In ipso vita erat.
R. Et vita erat lux hóminum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

65, 13-25
Cœlum novum et terra nova

     Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce servi mei cómedent, et vos esuriétis; ecce servi mei bibent, et vos sitiétis; ecce servi mei lætabúntur, et vos confundémini; ecce servi mei laudábunt in exsultatióne cordis, et vos clamábitis præ dolóre cordis, et præ contritióne spíritus ululábitis. Et relinquétis nomen vestrum in iuraméntum eléctis meis: “Interfíciat te Dóminus Deus”, et servos suos vocábit nómine álio. Quicúmque benedícit sibi in terra, benedícet sibi in Deo Amen; et quicúmque iurat in terra, iurábit in Deo Amen; quia oblivióni tradéntur angústiæ prióres, et quia abscondéntur ab óculis meis.
     Ecce enim ego creo cælos novos et terram novam, et non erunt in memória prióra et non ascéndent super cor. Sed gaudébunt et exsultábunt usque in sempitérnum in his, quæ ego creo, quia ecce ego creo Ierúsalem exsultatiónem et pópulum eius gáudium.
     Et exsultábo in Ierúsalem et gaudébo in pópulo meo, et non audiétur in ea ultra vox fletus et vox clamóris. Non erit ibi ámplius infans diérum et senex, qui non ímpleat dies suos, quóniam puer erit, qui centenárius moriátur, et qui non attíngat centum annos, maledíctus erit.
     Et ædificábunt domos et habitábunt et plantábunt víneas et cómedent fructus eárum. Non ædificábunt, ut álius hábitet, non plantábunt, ut álius cómedat: secúndum enim dies ligni erunt dies pópuli mei, et opéribus mánuum suárum diu fruéntur elécti mei.
     Non laborábunt frustra, neque generábunt in intéritum repentínum, quia semen benedictórum erunt Dómini, et nepótes eórum cum eis. Erítque: ántequam clament, ego respondébo; adhuc illis loquéntibus, ego exáudiam. Lupus et agnus pascéntur simul, et leo sicut bos cómedet páleas, et serpénti pulvis panis eius. Non nocébunt, neque occídent in omni monte sancto meo», dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Ap 21, 1.3.4

R. Vidi cælum novum et terram novam; et audívi vocem magnam de throno dicéntem: * Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis.
V. Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors ultra non erit, quia prima abiérunt. * Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Máximi Taurinénsis epíscopi

(Sermo 100, de sancta Epiphania 1, 3: CCL 23, 398-400)

Baptismi dominici sacramenta

     Evangélica Scriptúra refert Dóminum ad Iordánem baptísmi causa venísse, et in eódem flúmine mystériis se cæléstibus consecrári voluísse.
     Rátio enim éxigit, ut post diem natális domínici — licet interpósitis annis, eódem autem témpore — hæc festívitas sequerétur, quam et ipsam festivitátem natálem appellándam puto.
     Tunc enim natus homínibus, hódie renátus est sacrámentis; tunc per Vírginem éditus, hódie per mystérium generátus. Ibi, cum secúndum hóminem náscitur, mater eum María sinu circúmfovet; hic, cum secúndum mystérium gígnitur, Pater eum Deus voce compléctitur; ait enim: Hic est enim Fílius meus, in quo bene complácui; ipsum audíte. Mater ergo pártui molli blandítur grémio, Pater Fílio pio testimónio famulátur; mater, inquam, eum adorándum Magis íngerit, Pater coléndum géntibus maniféstat.
     Igitur Dóminus Iesus venit ad baptísmum, et corpus suum sanctum vóluit aqua dílui.
     Dicat fortásse áliquis: «Qui sanctus est, quare vóluit baptizári?». Audi ergo! ídeo baptizátur Christus, non ut sanctificétur aquis, sed ut aquas ipse sanctíficet, et purificatióne sui puríficet fluéntia illa quæ tangit. Consecrátio enim Christi consecrátio maior est eleménti.
     Cum enim Salvátor ablúitur, iam tunc in nostrum baptísmum tota aqua mundátur, et purificátur fons, ut secutúris póstmodum pópulis lavácri grátia ministrétur. Præcédit ergo Christus per baptísmum, ut christiáni post eum confidénter pópuli subsequántur.
     Intéllego ego mystérium: ita enim et colúmna ignis præcéssit per mare Rubrum, ut intrépidum iter Israel fílii sequeréntur; et ipsa prior per aquas gréssa est, ut veniéntibus post se viándi sémitam præparáret. Quod factum, sicut Apóstolus dicit, mystérium baptísmi fuit. Baptísmum plane quodámmodo fuit, ubi hómines nubes operiébat, unda portábat.
     Sed hæc ómnia operátus est Christus Dóminus idem qui et modo, qui, sicut tunc per mare fílios Israel in ignis colúmna præcéssit, ita nunc per baptísmum christiános pópulos in córporis sui colúmna præcédit. Ipsa, inquam, est colúmna, quæ tunc lumen sequéntium óculis prǽstitit, modo lucem credéntium córdibus subminístrat; tunc in flúctibus undárum solidávit sémitam, modo in lavácro fídei vestígia corróborat.

RESPONSORIUM

Io 1, 29; Is 53, 11

R. Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce agnus Dei; * ecce qui tollit peccátum mundi.
V. Iustificábit ipse multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. * Ecce qui tollit peccátum mundi.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut Salvatóris mundi, stella duce, manifestáta natívitas méntibus nostris revelétur semper et crescat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)