[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
2425262728 


8. februarius 2019, Feria VI.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. IV
S. Hieronimi Emiliani, memoria ad libitum
S. Iosephinæ Bakhita, virginis, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

8 februarius 2019
PER ANNUM, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte
noctis iam calíginem
et profúndæ noctis atram
levánte formídinem,
Deus alme, te rogámus
supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti
atque custos hóminum,
dum tenérent simul cuncta
médium siléntium,
rédderent necnon mortálem
mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,
de somno malítiæ,
atque gratis liberáres
noctúrno de cárcere,
redderésque nobis lucem
vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,
patérnæ lucis glória,
cuius amóta grátia
nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,
secum Deum gestántia,
nil rapiéntis pérfidi
diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,
vitæ quos usus éxigit,
omni caréntes crímine
tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

2, 1-17
Dies Domini

     Rogámus vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Iesu Christi et nostram congregatiónem in ipsum, ut non cito moveámini a sensu, neque terreámini, neque per spíritum neque per verbum neque per epístulam tamquam per nos, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo; quóniam nisi vénerit discéssio primum et revelátus fúerit homo iniquitátis, fílius perditiónis, qui adversátur et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat, osténdens se quia sit Deus.
     Non retinétis quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat scitis, ut ipse revelétur in suo témpore. Nam mystérium iam operátur iniquitátis; tantum qui tenet nunc, donec de médio fiat.
     Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui et déstruet illustratióne advéntus sui, eum, cuius est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte et signis et prodígiis mendácibus et in omni seductióne iniquitátis his, qui péreunt, eo quod caritátem veritátis non recepérunt, ut salvi fíerent. Et ídeo mittit illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio, ut iudicéntur omnes, qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
     Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis, ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
     Itaque, fratres, state et tenéte traditiónes, quas didicístis sive per sermónem sive per epístulam nostram. Ipse autem Dóminus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui diléxit nos et dedit consolatiónem ætérnam et spem bonam in grátia, consolétur corda vestra et confírmet in omni ópere et sermóne bono.

RESPONSORIUM

Mt 24, 30; 2 Th 2, 8a

R. Parébit signum Fílii hóminis in cælo, * et vidébunt Fílium hóminis veniéntem cum virtúte et glória multa.
V. Tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui. * Et vidébunt Fílium hóminis veniéntem cum virtúte et glória multa.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis Auctóris spiritális sǽculi quarti

(Hom. 18, 7-11: PG 34, 639-642)

Impleamini in omnem plenitudinem Christi

     Qui evádere fílii Dei et ex Spíritu Sancto désuper renásci digni sunt hábiti atque Christum illuminántem ac recreántem eos in se póssident, váriis ac divérsis modis a Spíritu dirigúntur et invisibíliter in corde cum réquie spiritáli a grátia ducúntur.
     Intérdum sunt velut in luctu et lamentatióne propter genus humánum, ac précibus pro toto génere humáno effúsis, ad lácrimas et ad luctum prolabúntur, dilectióne spiritáli erga humánum genus accénsi.
     Intérdum vero ad tantam exsultatiónem ac dilectiónem a Spíritu inflammántur, ut, si fíeri possit, omnes hómines in sua víscera coníciant, nulla nec bonórum nec malórum hábita ratióne.
     Intérdum vero demittúntur infra omnes hómines in humilitáte spíritus, ut se ipsos ómnium abiectíssimæ ac ínfimæ condiciónis réputent.
     Intérdum in gáudio ineffábili a Spíritu conservántur.
     Intérdum sunt velut fortis quíspiam, qui, univérsam armatúram regis índuens et in prœlium descéndens, advérsus hostes fortis dímicat eósque vincit. Eódem modo spiritális homo, assúmptis cæléstibus armis Spíritus, hostes invádit prœlióque commísso súbicit illos pédibus suis.
     Intérdum in summo siléntio, tranquillitáte et pace requiéscit ánima, in sola spiritáli voluptáte et ineffábili réquie atque in óptimo statu exsístens.
     Intérdum in intellegéntia quadam ac sapiéntia ineffábili et notítia Spíritus inscrutábili a grátia institúitur circa ea quæ nec lingua nec ore efférri queunt.
     Intérdum ut quivis hóminum fit.
     Ita várie grátia versátur in iis, ac multis modis ducit ánimam, récreans iuxta voluntátem divínam exercétque eam diversímode, ut illam íntegram, irreprehensíbilem atque puram apud cæléstem Patrem constítuat.
     Orémus ígitur quoque nos Deum, et orémus in dilectióne ac spe magna, ut largiátur nobis cæléstem grátiam doni Spíritus, ut et nos ipse Spíritus gubérnet et ducat ad omnem voluntátem divínam ac nos refíciat váriis requiéi modis, ut ope huius gubernatiónis et exercitatiónis grátiæ ac promotiónis spiritális, digni habeámur ad perfectiónem plenitúdinis Christi perveníre, ut inquit Apóstolus: Ut impleámini in omnem plenitúdinem Christi.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Io 2, 20. 27; Ioel 2, 23ab

R. Unctiónem habétis a Sancto; et únctio, quam accepístis ab eo, máneat in vobis. * Et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus.
V. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus.

ORATIO

Orémus:
Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus afféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)