[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
2425262728 


20. februarius 2019, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

20 februarius 2019
PER ANNUM, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

9, 1-13
Sapientia et stultitia

     Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem; immolávit víctimas suas, míscuit vinum et propósuit mensam suam. Misit ancíllas suas, ut vocárent ad arcem et ad excélsa civitátis: «Si quis est párvulus, véniat ad me». Et vecórdi locúta est: «Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis; relínquite infántiam et vívite et ambuláte per vias prudéntiæ».
     Qui érudit derisórem, ipse iniúriam sibi facit; et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. Noli argúere derisórem, ne óderit te; árgue sapiéntem, et díliget te. Da sapiénti, et sapiéntior fiet; doce iustum, et addet doctrínam. Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia Sancti est prudéntia. Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ. Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum.
     Múlier stulta est clamósa, fátua et nihil sciens; sedit in fóribus domus suæ super sellam in excélsis urbis, ut vocáret transeúntes per viam et pergéntes itínere suo: «Qui est párvulus, declínet ad me». Et vecórdi locúta est: «Aquæ furtívæ dulcióres sunt et panis in abscóndito suávior». Et ignorávit quod ibi sint umbræ, et in profúndis inférni convívæ eius.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 14, 16-17; Prov 9, 5

R. Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cenæ dícere invitátis ut venírent, * Quia paráta sunt ómnia.
V. Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. * Quia paráta sunt ómnia.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário Procópii Gazæi epíscopi in Provérbia

(Cap. 9: PG 87-1, 1299-1303)

Sapientia Dei nobis miscuit vinum et paravit mensam

     Sapiéntia ædificávit sibi domum. Poténtia Dei ac Patris per se subsístens, própriam sibi præparávit domum univérsum orbem, in quo per virtútem hábitat, et illum, qui ad Dei imáginem et similitúdinem creátus est, visíbili et invisíbili natúra constántem.
     Et excídit colúmnas septem. Hómini, post creatiónem secúndum Christum formáto, ut in hunc credat, et huius mandáta obsérvet, dedit septem Spíritus Sancti charísmata; quibus, virtúte a sciéntia excitáta et vicíssim sciéntia per virtútem manifestáta, spiritális homo consummátur, fídei perfectióne firmátus in supernaturálium participatióne.
     Et splendórem spíritus naturálem exáltant et virtus, dispónens ad quæréndum cum fervóre et desiderándum, secúndum rerum ratiónes, omníno divínas voluntátes, secúndum quas ómnia facta sunt, et consílium, discérnens ab iis quæ tales non sunt, sanctíssimas Dei voluntátes, tamquam increátas et immortáles, et cogitári et ore proférri et fíeri recipiéntes; et prudéntia, consentíre et acquiéscere fáciens ad istas et non ad álteras.
     Míscuit in cratéra vinum suum et parávit mensam suam. Et unívit in tali hómine, in quo, tamquam in cratéra miscétur spiritális et corporális natúra, rerum sciéntiæ, sui ipsíus ut ómnium auctóris notítiam; quæ intellegéntiam facit, tamquam vino, inebriári his quæ sunt circa Deum; et ita per seípsum, qui est panis cæléstis, ánimas in virtúte nútriens et in doctrína inébrians et deléctans, hæc ómnia ut épulas dispónit ad spiritále convívium, hunc participári desiderántium.
     Misit servos suos vocans cum magna proclamatióne ad póculum, dicens. Misit Apóstolos divínæ illíus voluntáti deserviéntes cum evangélica proclamatióne, quæ tamquam a Spíritu véniens est super scriptam et naturálem legem, vocans ad seípsum; in quo ut in cratéra, per incarnatiónis mystérium, facta est secúndum hypóstasim sine confusióne mirábilis natúræ divínæ et humánæ míxtio; et tália per eos clamat: Qui est insípiens, véniat ad me. Qui est insípiens, quod in corde cógitat Deum non esse, abíciens impietátem, per fidem ad me declínet, et sciat me esse ómnium factórem et Dóminum.
     Et iis qui índigent sapiéntia, dicit: Veníte, manducáte mecum panem et bíbite vinum quod míscui vobis. Et iis, qui fídei opéribus índigent, et perfectióris in illis doctrínæ sint: «Veníte, manducáte corpus meum, quod vos secúndum virtútem ad instar panis nutrit; et bíbite sánguinem meum, quod secúndum doctrínam ad instar vini vos deléctat et ad deificatiónem condúcit; sánguinem enim modo mirábili deitáti míscui ad salútem vestram».

RESPONSORIUM

Prov 9, 1. 2b; Io 6, 56

R. Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem, * Míscuit vinum et propósuit mensam suam.
V. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo, dicit Dóminus. * Míscuit vinum et propósuit mensam suam.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)