[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
2425262728 


21. februarius 2019, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. VI
S. Petri Damiani, epicsopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

21 februarius 2019
PER ANNUM, hebd. VI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

10,6-32

Sententiæ diversæ

     Benedictiónes Dómini super caput iusti, os autem impiórum óperit violéntiam. Memória iusti in benedictióne erit, et nomen impiórum putréscet. Sápiens corde præcépta súscipit, et stultus lábiis córruet.
     Qui ámbulat simplíciter, ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas, maniféstus erit. Qui ánnuit óculo, dabit dolórem, et stultus lábiis córruet. Vena vitæ os iusti, et os impiórum óperit violéntiam. Odium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso eius, qui índiget corde.
     Sapiéntes recóndunt sciéntiam, os autem stulti ruínæ próximum est. Substántia dívitis urbs fortitúdinis eius, ruína páuperum egéstas eórum. Opus iusti ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum. Gráditur ad vitam, qui custódit disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
     Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. In multilóquio non déerit peccátum; qui autem moderátur lábia sua, prudentíssimus est. Argéntum eléctum lingua iusti, cor autem impiórum pro níhilo. Lábia iusti erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt, in cordis egestáte moriéntur.
     Benedíctio Dómini dívites facit, nec addet ei labor quidquam. Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntiæ. Quod timet ímpius véniet super eum, desidérium suum iustis dábitur. Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius, iustus autem quasi fundaméntum sempitérnum. Sicut acétum déntibus et fumus óculis, sic piger his, qui misérunt eum.
     Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. Exspectátio iustórum lætítia, spes autem impiórum períbit. Fortitúdo símplici via Dómini, et ruína his, qui operántur malum. Iustus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram. Os iusti germinábit sapiéntiam, lingua prava abscindétur. Lábia iusti consíderat plácita, et os impiórum pervérsa.

RESPONSORIUM

Ps 36 (37), 30. 31a; 111 (112), 6b. 7a

R. Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium; * Lex Dei eius in corde ipsíus.
V. In memória ætérna erit iustus, ab auditióne mala non timébit. * Lex Dei eius in corde ipsíus.

LECTIO ALTERA

Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi

(Ps 36, 65-66: CSEL 64, 123-125)

Aperi os tuum Dei verbo

     Sit nobis semper in corde et ore meditátio sapiéntiæ et lingua tua loquátur iudícium, lex Dei tui in corde sit tuo. ídeo tibi dicit Scriptúra: Loquéris in illis sedens in domo, ámbulans in via, dormítans, resúrgens. Loquámur ergo Dóminum Iesum, quia ipse est sapiéntia, ipse est verbum, et Verbum Dei.
     Nam et hoc scriptum est: Aperi os tuum verbo Dei. Ipsum spirat qui sermónes eius résonat et verba meditátur. Ipsum semper loquámur. Cum de sapiéntia lóquimur, ipse est; cum de virtúte lóquimur, ipse est; cum de iustítia lóquimur, ipse est; cum de pace lóquimur, ipse est; cum de veritáte et vita et redemptióne lóquimur, ipse est.
     Aperi os tuum Dei verbo, scriptum est. Tu áperi, ille lóquitur. ídeo dixit David: Audiam quid loquátur in me Dóminus et ipse Dei Fílius dicit: Aperi os tuum, et adimplébo illud. Sed non omnes ut Sálomon possunt percípere sapiéntiæ perfectiónem, non omnes ut Dániel; ómnibus tamen pro possibilitáte infúnditur spíritus sapiéntiæ, sed ómnibus qui fidéles sunt. Si credas, habes spíritum sapiéntiæ.
     ídeo meditáre semper, lóquere quæ Dei sunt, sedens in domo. Domum póssumus accípere ecclésiam, póssumus domum accípere interiórem in nobis, ut intra nos loquámur. Cum consílio lóquere, ut effúgias peccátum, ne íncidas per multilóquium. Sedens lóquere tecum quasi qui iúdices. In via lóquere, ne umquam vaces. In via lóqueris, si in Christo loquáris, quia via Christus est. In via lóquere tibi, lóquere Christo. Audi quómodo illi loquáris: Volo, inquit, viros in omni loco oráre, levántes puras manus suas sine ira et disceptatióne. Lóquere, o homo, dormítans, ne tibi somnus mortis obrépat. Audi quómodo dormítans loquáris: Si dédero somnum óculis meis et pálpebris meis dormitatiónem, donec invéniam locum Dómino, tabernáculum Deo Iacob.
     Cum surges vel resúrges, ipsum lóquere, ut ímpleas quod iubéris. Audi quómodo te Christus, éxcitet. ánima tua dicit: Vox fratris mei pulsat ad iánuam, et Christus ait: Aperi mihi, soror mea sponsa. Audi quómodo tu exsúscites Christum. ánima dicit: Adiurávi vos, fíliæ Ierúsalem, si suscitavéritis et resuscitavéritis caritátem. Cáritas Christus est.

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 30b. 31; Io 1, 16

R. Christus Iesus factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio; * Ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino glorietur.
V. De plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia. * Ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino glorietur.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)