[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
2425262728 


28. februarius 2019, Feria V.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. VII


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 februarius 2019
PER ANNUM, hebd. VII
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Qóhelet

6, 11 – 7, 28
Ne plus sapias quam necesse est

     Ubi verba sunt plúrima, multíplicant vanitátem; quid lucri habet homo? Quóniam quis scit quid hómini bonum sit in vita, in paucis diébus vanitátis suæ, quos péragit velut umbra? Aut quis ei póterit indicáre quid post eum futúrum sub sole sit?
     Mélius est nomen bonum quam unguénta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum hóminum, et vivens hoc cónferet in corde. Mélior est tristítia risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus. Cor sapiéntium in domo luctus, et cor stultórum in domo lætítiæ. Mélius est a sapiénte córripi quam lætári stultórum cánticis, quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vánitas. Quia calúmnia stultum facit sapiéntem, et munus cor insaníre facit. «Mélior est finis negótii quam princípium, mélior est pátiens arrogánte».
     Ne sis velox in ánimo ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. Ne dicas: «Quid, putas, causæ est quod prióra témpora melióre fuére quam nunc sunt?». Non enim ex sapiéntia intérrogas de hoc. Bona est sapiéntia cum divítiis et prodest vidéntibus solem. Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio quod sapiéntia vitam tríbuit possessóri suo. Consídera ópera Dei: quod nemo possit corrígere, quod ille curvum fécerit. In die bona frúere bonis et in die mala consídera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non invéniat homo quidquam de futúro.
     Cuncta vidi in diébus vanitátis meæ: est iustus, qui perit in iustítia sua, et ímpius, qui multo vivit témpore in malítia sua. Noli esse nimis iustus, neque sápiens supra modum! Cur te pérdere vis? Ne agas nimis ímpie et noli esse stultus! Cur mori débeas in témpore non tuo?
     Bonum est ut, quod habes, téneas, sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrúmque devítat. Sapiéntia confortábit sapiéntem super decem príncipes civitátis. Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet. Sed et cunctis sermónibus, qui dicúntur, ne accómmodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi; scit enim consciéntia tua, quia et tu crebro maledixísti áliis.
     Cuncta tentávi in sapiéntia, dixi: «Sápiens effíciar». Et ipsa lóngius recéssit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profúnditas. Quis invéniet eam?
     Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem et quǽrerem sapiéntiam et ratiónem et ut cognóscerem impietátem esse stultítiam et errórem imprudéntiam. Et invénio amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor eius, víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo, effúgiet eam; qui autem peccátor est, capiétur ab illa. Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum, ut invenírem ratiónem, quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni: Hóminem de mille unum répperi, mulíerem ex ómnibus non invéni.

 

RESPONSORIUM

Prov 20, 9; Qoh 7, 20; 1 Io 1, 8. 9

R. Quis potest dícere: «Mundávi cor meum, purus sum a peccáto»? * Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet.
V. Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus; si confiteámur peccáta nostra, fidélis est Deus, ut remíttat nobis. * Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. 1 de Fide, 3-5: Opera, Dublin, 1957, pp. 62-66)

Alta profunditas Dei

     Deus ubíque est, imménsus totus, et ubíque próximus iuxta suum de se testimónium: Ego sum, inquit, Deus próximans, et non Deus de longe. Non ergo longe a nobis manéntem quǽrimus Deum, quem intra nos si merémur habémus. In nobis enim hábitat quasi ánima in córpore, si tamen nos membra sana sumus eius, si mórtui nos sumus peccátis. Tunc vere ille hábitat in nobis, qui dixit: Et habitábo in eis, et inter illos ambulábo. Si autem digni sumus ut ille in nobis sit, tunc in veritáte ab illo vivificámur, quasi viva eius membra: In ipso enim, ut ait Apóstolus, vívimus et movémur et sumus.
     Quis, inquam, iuxta hanc ineffábilem et incomprehensíbilem esséntiam eius, Altíssimum investigábit? Quis Dei profúnda perscrutábitur? Quis infinítum Deum ómnia impléntem et ómnia circumdántem, ómnia penetrántem et ómnia excedéntem, ómnia capiéntem et ómnia effugiéntem, scire gloriábitur? Quem nemo vidit umquam ut est. Nullus ítaque præsúmat quǽrere investigabília Dei, quid fuit, quómodo fuit, qui fuit. Hæc sunt ineffabília, inscrutabília; investigabília; simplíciter tantum, tamen fórtiter crede quod sic est Deus, et sic erit, quómodo fuit, quia inconvertíbilis Deus est.
     Quis est ergo Deus? Pater, Fílius, et Spíritus Sanctus, unus Deus est. Amplius non requíras de Deo; quia voléntibus altam scire profunditátem, rerum ante natúra consideránda est. Trinitátis enim sciéntia profunditáti maris mérito comparátur, iuxta illud Sapiéntis: Et alta profúnditas, quis invéniet eam? Quia sicut maris profúnditas ab humánis est vísibus invisíbilis, ita Trinitátis divínitas ab humánis simíliter sénsibus incomprehensíbilis deprehénditur. Et ídeo si quis, inquam, scire volúerit quid crédere debúerit, non putet se plus bene intellégere loquéndo quam credéndo: magis enim longe refúgiet quæsíta divinitátis sapiéntia, quam erat.
     Quære ergo sciéntiam summam, non verbórum disputatióne, sed morum bonórum perfectióne; non lingua, sed fide, quæ de cordis simplicitáte procédit, non quæ de impietátis doctæ coniectúra collígitur. Si ergo tractatiónibus quæsíeris ineffábilem, lóngius recédet a te magis quam erat; si fide, stabit, ubi deget, in portis sapiéntia; et ubi versátur vel ex parte vidébitur. Sed tunc in veritáte étiam aliquátenus attíngitur, quando invisíbilis incomprehensibíliter créditur; Deus enim credéndus est invisíbilis ut est, licet ex parte a mundo corde videátur.

 

RESPONSORIUM

Ps 35 (36), 6-7a; Rom 11, 33

R. Dómine, in cælo misericórdia tua, et véritas tua usque ad nubes. * Iustítia tua sicut montes Dei, iudícia tua abýssus multa.
V. O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Iustítia tua sicut montes Dei, iudícia tua abýssus multa.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)