[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
282930 


2. aprilis 2019, Feria III.
hebd. IV

TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
S. Francisci de Paola, eremitæ, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 aprilis 2019
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. IV
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Ecce nunc tempus acceptábile.
R. Ecce nunc dies salútis.

LECTIO PRIOR

De libro Levítici

19,1-18.31- 37

Præcepta erga proximum

     Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israel et dices ad eos: Sancti estóte, quia sanctus sum ego, Dóminus Deus vester.
     Unusquísque matrem et patrem suum tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester.
     Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester.
     Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, immolábitis eam ita ut sit vobis placábilis. Eo die, quo fúerit immoláta, comedétur et die áltero; quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétur. Si quid post bíduum coméstum fúerit, profánum erit neque acceptábile. Qui manducáverit illud, portábit iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo.
     Cum messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad márginem agri tui, nec remanéntes spicas cólliges. Neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis, sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester.
     Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum.
     Non periurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.
     Non fácies calúmniam próximo tuo, nec spoliábis eum. Non morábitur merces mercennárii apud te usque mane.
     Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum; sed timébis Deum tuum. Ego Dóminus.
     Non faciétis, quod iníquum est in iudício. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Iuste iúdica próximo tuo. Non eris criminátor et susúrro in pópulo tuo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus.
     Ne óderis fratrem tuum in corde tuo; árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. Non quæres ultiónem, nec irascéris cívibus tuis. Díliges próximum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus.
     Non declinétis ad pythónes, nec ab haríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester.
     Coram cano cápite consúrge et honóra persónam senis; et time Deum tuum. Ego Dóminus.
     Si habitáverit tecum ádvena in terra vestra, non opprimétis eum; sed sit inter vos quasi indígena, et díliges eum sicut teípsum: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.
     Nolíte fácere iníquum áliquid in iudício, in régula, in póndere, in mensúra. Statéra iusta, æqua póndera, iustum ephi æquúmque hin sint vobis. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti.
     Custodíte ómnia præcépta mea et univérsa iudícia et fácite ea. Ego Dóminus».

RESPONSORIUM

Gal 5, 14.13b; Io 13, 34

R. Omnis lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. * Per caritátem servíte ínvicem.
V. Mandátum novum do vobis, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. * Per caritátem servíte ínvicem.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 10 de Quadragesima, 3-5: PL 54, 299-301)

De caritatis bono

     In Ioánnis evangélio Dóminus dicit: In hoc cognóscent omnes quia mei discípuli estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem; et in eiúsdem Apóstoli Epístola légitur: Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum: et qui non díligit, non novit Deum, quóniam Deus cáritas est.
     Discútiant ergo se fidélium mentes, et íntimos sui cordis afféctus vera examinatióne diúdicent; ac si repósitum áliquid in consciéntiis suis de frúctibus caritátis invénerint, Deum sibi inésse non dúbitent, et ut magis magísque tanti hóspitis sint capáces, fiant perseverántis misericórdiæ opéribus amplióres.
     Si enim diléctio Deus est, nullum habére debet términum cáritas, quia nullo potest claudi fine Divínitas.
     Ad exercéndum ígitur, dilectíssimi, caritátis bonum, quamvis tempus omne sit cóngruum, præséntes tamen dies speciálius cohortántur: ut, qui Pascha Dómini cúpiunt cum ánimi et córporis sanctificatióne suscípere, hanc máxime grátiam conéntur acquírere, qua et ómnium continétur summa virtútum et multitúdo tégitur peccatórum.
     Et ídeo celebratúri illud éminens super ómnia sacraméntum, quo iniquitátes nostras Iesu Christi sanguis abolévit, misericórdiæ prímitus hóstias præparémus; ut, quod nobis bónitas Dei cóntulit, nos quoque eis qui in nos peccavére præstémus.
     In páuperes quoque et divérsis debilitátibus impedítos benígnior nunc lárgitas exserátur, ut grátiæ Deo multórum voce referántur, et ieiúniis nostris egéntium reféctio suffragétur. Nulla enim devotióne fidélium magis Dóminus delectátur, quam ista quæ paupéribus eius impénditur, et ubi curam misericórdiæ ínvenit, ibi imáginem suæ pietátis agnóscit.
     Non timeátur in iis expénsis deféctio facultátum, quóniam ipsa benígnitas magna substántia est, nec potest largitátis deésse matéries, ubi Christus pascit et páscitur. In omni hoc ópere illa intérvenit manus, quæ panem frangéndo auget, et erogándo multíplicat.
     Secúrus et hílaris sit eleemósynæ distribútor, quia tunc máximum lucrum habébit, quando sibi mínimum reserváverit, dicénte beáto apóstolo Paulo: Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ, in Christo Iesu Dómino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Lc 6, 38; Col 3, 13b

R. Date, et dábitur vobis; * mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
V. Sicut Dóminus donávit vobis, ita et vos. * Mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.

ORATIO

Orémus:
Exercitátio veneránda sanctæ devotiónis, Dómine, tuórum fidélium corda dispónat, ut et dignis méntibus suscípiant paschále mystérium, et salvatiónis tuæ núntient præcónium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)