lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 aprilis 2019
S. Stanislai, episcopi et martyris, pro commemoratione


Natus in oppido Szczepanów, in Polonia, circa annum 1036, Leodio (Liège) studiis incubuit. Presbyter factus, Lamberto episcopo Cracoviensi successit anno 1072. Ut bonus pastor Ecclésiam rexit, pauperes adiuvit, clericos quotannis invisit. A rege Boleslao, quem increpaverat, occisus fuit anno 1079.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Nunc tempus acceptábile
fulget datum divínitus,
ut sanet orbem lánguidum
medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine
dies salútis émicat,
dum corda culpis sáucia
refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,
Deus, tenére pérfice,
ut appetámus próspero
perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Qui meditátur in lege Dómini.
R. Dabit fructum suum in témpore suo.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

7, 1-10

Melchisedech typus perfécti sacerdotis

     Fratres: Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Abrahæ regrésso a cæde regum et benedíxit ei, cui et décimam ómnium divísit Abraham, primum quidem, qui interpretátur rex iustítiæ, deínde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, sine patre, sine matre, sine genealogía, neque inítium diérum neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum.
     Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimam dedit de præcípuis Abraham patriárcha. Et illi quidem, qui de fíliis Levi sacerdótium accípiunt, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est a frátribus suis, quamquam et ipsi exiérunt de lumbis Abrahæ; hic autem, cuius generátio non annumerátur in eis, décimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habébat repromissiónes, benedíxit. Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur.
     Et hic quidem décimas moriéntes hómines sumunt, ibi autem testimónium accípiens quia vivit. Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui décimas áccipit, decimátus est, adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech.

RESPONSORIUM

Cf. Gen 14, 18; Hebr 7, 3; cf. Ps 109 (110), 4; Hebr 7, 16

R. Melchísedech, rex Salem, prótulit panem et vinum; erat enim sacérdos Dei altíssimi, assimilátus Fílio Dei, * cui iurávit Dóminus: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
V. Non secúndum legem mandáti carnális sacérdos factus est, sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis. * Cui iurávit Dóminus: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Lumen gentium, n. 9)

Ecclésia, sacramentum visibile salutiferæ unitatis

     Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iuda fœdus novum ... Dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum ... Omnes enim cognóscent me, a mínimo usque ad máximum, ait Dóminus.
     Quod fœdus novum Christus instítuit, novum scílicet testaméntum in suo sánguine, ex Iudǽis ac géntibus plebem vocans, quæ non secúndum carnem, sed in Spíritu ad unitátem coalésceret, essétque novus pópulus Dei.
     Credéntes enim in Christum, renáti non ex sémine corruptíbili, sed incorruptíbili per verbum Dei vivi, non ex carne, sed ex aqua et Spíritu Sancto, constituúntur tandem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis ... qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
     Pópulus ille messiánicus habet pro cápite Christum, qui tráditus est propter delícta nostra et resurréxit propter iustificatiónem nostram, et, nunc nomen quod est super omne nomen adéptus, glorióse regnat in cælis.
     Habet pro condicióne dignitátem libertatémque filiórum Dei, in quorum córdibus Spíritus Sanctus sicut in templo inhábitat.
     Habet pro lege mandátum novum diligéndi sicut ipse Christus diléxit nos.
     Habet tandem pro fine regnum Dei, ab ipso Deo in terris inchoátum, ultérius dilatándum, donec in fine sæculórum ab ipso étiam consummétur, cum Christus apparúerit, vita nostra, et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.
     Itaque pópulus ille messiánicus, quamvis univérsos hómines actu non comprehéndat, et non semel ut pusíllus grex appáreat, pro toto tamen génere humáno firmíssimum est germen unitátis, spei et salútis.
     A Christo in communiónem vitæ, caritátis et veritátis constitútus, ab eo étiam ut instruméntum redemptiónis ómnium assúmitur, et tamquam lux mundi et sal terræ ad univérsum mundum emíttitur.
     Sicut vero Israel secúndum carnem, qui in desérto peregrinabátur, Dei Ecclésia iam appellátur, ita novus Israel, qui, in præsénti sǽculo incédens, futúram eámque manéntem civitátem inquírit, étiam Ecclésia Christi nuncupátur, quippe quam ipse sánguine suo acquisívit, suo Spíritu replévit, aptísque médiis uniónis visíbilis et sociális instrúxit.
     Deus congregatiónem eórum qui in Iesum, salútis auctórem et unitátis pacísque princípium, credéntes aspíciunt, convocávit et constítuit Ecclésiam, ut sit univérsis et síngulis sacraméntum visíbile huius salutíferæ unitátis.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 9. 10; Ps 32 (33), 12

R. Vos pópulus in acquisitiónem; * qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
V. Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi. * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

LECTIO TERTIA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 58, 8-9. 11: CSEL 3, 663-666)

Fidei congressione pugnantes

     Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. Quanta est glóriæ dígnitas, quanta felícitas prǽside Deo cóngredi et Christo iúdice coronári!
     Armémur, fratres dilectíssimi, víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. Ad áciem, quæ nobis indícitur, Dei castra procédant.
     Armári et parári nos beátus Apóstolus docet dicens: Accíncti lumbos vestros in veritáte, indúti lorícam iustítiæ et calceáti pedes in præparatióne pacis Evangélii, assuméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia igníta iácula nequíssimi exstínguere, et gáleam salútis et gládium spíritus, qui est sermo Dei.
     Hæc arma sumámus, his nos tutaméntis spiritálibus et cæléstibus muniámus, ut in die nequíssimo resístere diáboli minis et repugnáre possímus.
     Induámus lorícam iustítiæ, ut contra inimíci iácula munítum sit pectus et tutum. Calceáti sint evangélico magistério et armáti pedes, ut, cum serpens calcári a nobis et óbteri cœperit, mordére et supplantáre non possit.
     Portémus fórtiter scutum fídei, quo protegénte quidquid iaculátur inimícus possit exstíngui.
     Accipiámus quoque ad teguméntum cápitis gáleam spiritálem, ut muniántur aures, ne áudiant edícta ferália, muniántur óculi, ne vídeant detestánda simulácra, muniátur frons, ut signum Dei incólume servétur, muniátur os, ut Dóminum suum Christum victrix lingua fateátur.
     Armémus et déxteram gládio spiritáli, ut sacrifícia funésta fórtiter réspuat, ut Eucharístiæ memor quæ Dómini corpus áccipit ipsum complectátur, póstmodum Dómini sumptúra prǽmium cæléstium coronárum.
     Hæc, fratres dilectíssimi, hæreant córdibus vestris. Si hæc cogitántibus ac meditántibus nobis supervénerit persecutiónis dies, miles Christi, præcéptis eius et mónitis erudítus, non expavéscit ad pugnam, sed parátus est ad corónam.
1Srov. Ef 6, 14-17.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, præsta, quǽsumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)