[ Coniunctiones abscondere ]

« Aprilis 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
282930 


26. aprilis 2019, Feria VI.
hebd. I

Feria Sexta infra Octavam Paschæ


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 aprilis 2019
Feria Sexta infra Octavam Paschæ


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,
sancto serénus lúmine,
quo díluit sanguis sacer
probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis
cæcósque visu illúminat;
quem non gravi solvit metu
latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,
pœnam vidéntes córporis
Christóque adhæréntem reum
vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,
ut ábluat mundi luem,
peccáta tollat ómnium
carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,
ut culpa quærat grátiam,
metúmque solvat cáritas
reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus
paschále, Iesu, gáudium,
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confitémini Dómino, qui facit mirabília magna solus, allelúia.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confitémini Dómino, qui facit mirabília magna solus, allelúia.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in ætérnum misericórdia eius, allelúia.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in ætérnum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 3 Redémit nos Dóminus ab inimícis nostris, allelúia.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Redémit nos Dóminus ab inimícis nostris, allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

     Caríssimi: Christus semel pro peccátis passus est, iustus pro iniústis, ut vos addúceret ad Deum, mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu; in quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus advéniens prædicávit, qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábat Dei patiéntia in diébus Noe, cum fabricarétur arca, in qua pauci, id est octo ánimæ, salvæ factæ sunt per aquam. Cuius antítypum, baptísma, et vos nunc salvos facit, non carnis deposítio sórdium sed consciéntiæ bonæ rogátio in Deum, per resurrectiónem Iesu Christi, qui est in déxtera Dei, proféctus in cælum, subiéctis sibi ángelis et potestátibus et virtútibus.
     Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini, quia, qui passus est carne, désiit a peccáto, ut iam non hóminum concupiscéntiis sed voluntáte Dei quod réliquum est in carne vivat témporis. Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem géntium consummándam, vobis, qui ambulástis in luxúriis, concupiscéntiis, vinoléntiis, comissatiónibus, potatiónibus et illícitis idolórum cúltibus. In quo mirántur non concurréntibus vobis in eándem luxúriæ effusiónem, blasphemántes; qui reddent ratiónem ei, qui parátus est iudicáre vivos et mórtuos. Propter hoc enim et mórtuis evangelizátum est, ut iudicéntur quidem secúndum hómines carne, vivant autem secúndum Deum Spíritu.
     Omnium autem finis appropinquávit. Estóte ítaque prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia mútuam in vosmetípsos caritátem contínuam habéntes, quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum; hospitáles ínvicem sine murmuratióne; unusquísque, sicut accépit donatiónem, in altérutrum illam administrántes sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam largítur Deus, ut in ómnibus glorificétur Deus per Iesum Christum: cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

1 Petr 3, 18. 22

R. Christus semel pro peccátis passus est, iustus pro iniústis, ut vos addúceret ad Deum, * mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu, allelúia.
V. Qui est in déxtera Dei, proféctus in cælum, subiéctis sibi ángelis et potestátibus et virtútibus. * Mortificátus quidem carne, vivificátus autem Spíritu, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus Hierosolymitánis

(Cat. 21, Mystagogica 3, 1-3: PG 33, 1087-1091)

Unctio Spiritus Sancti

     In Christum baptizáti et Christum indúti, símilis cum Fílio Dei formæ facti estis. Qui enim prædestinávit nos Deus in adoptiónem, confórmes effécit córpori glorióso Christi. Partícipes ígitur effécti Christi, christi non immérito appellámini; deque vobis dixit Deus: Nolíte tángere christos meos.
     Christi autem facti estis, dum Spíritus Sancti antítypum accepístis; et ómnia erga vos in imágine sunt perácta, quando quidem Christi imágines estis. Ac ille quidem in Iordánis flúmine ablútus, cum fragrántia divinitátis suæ efflúvia aquis communicásset, ab eis ascéndit; Sanctíque Spíritus substantiális in eum illápsus factus est, símili super símilem requiescénte.
     Vobis quoque simíliter, postquam ex sacrórum láticum piscína ascendístis, datum est chrisma, illíus antítypum quo unctus est Christus: quod est nimírum Spíritus Sanctus. De quo et beátus Isaías in prophetía ipsum respiciénte ex persóna Dómini dixit: Spíritus Dómini super me, quaprópter unxit me; evangelizátum paupéribus misit me.
     Oleo enim, sive unguénto corporáli, Christus ab homínibus unctus non est; sed Pater eum totíus mundi servatórem præstítuens, Spíritu Sancto unxit; sicut Petrus ait: Iesum a Názareth, quem unxit Deus Spíritu Sancto; et prophéta David clamábat dicens: Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi; virga rectitúdinis, virga regni tui. Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem; proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exsultatiónis ultra consórtes tuos.
     Ille intellegíbili exsultatiónis óleo perúnctus est, id est Spíritu Sancto; qui exsultatiónis óleum idcírco appellátur, quod ipse spiritális exsultatiónis auctor exsístat: vos vero unguénto uncti estis, Christi partícipes et consórtes effécti.
     Céterum, vide ne nudum et vile suspicéris unguéntum hoc esse: sanctum istud unguéntum, non ámplius nudum neque, si quis ita appelláre malit, commúne unguéntum est post invocatiónem, sed Christi donárium et Spíritus Sancti, præséntia divinitátis eius effíciens factum. Quod quidem symbólice fronti aliísque sénsibus tuis illinítur. Ac dum unguénto visíbili inúngitur corpus, Sancto et vivífico Spíritu ánima sanctificátur.

RESPONSORIUM

Eph 1, 13-14; 2 Cor 1, 22

R. Credéntes signáti estis Spíritu promissiónis Sancto, qui est árrabon hereditátis nostræ, * in redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus, allelúia.
V. Unxit nos Deus, qui et signávit nos, et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris. * In redemptiónem acquisitiónis, in laudem glóriæ ipsíus, allelúia.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ fœdere contulísti, da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)