lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 maius 2019
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri, memoria


Bononiæ, in Ecclésia sancti Nicolai de Vineis « sub fratrum pedibus » Dominicus sepeliri voluit. Multi diversis infirmitatum molestiis oppressi, ad eius sepulchrum remedia sanitatum se percepisse fatebantur. Fratres tamen miracula agnoscere recusabant et munera ex voto oblata frangebant. Tandem, die 24 maii 1233, Gregorio papa IX annuente, coram Theodorico archiepiscopo Ravennate Pontificis legato, Iordano de Saxonia plurimisque fratribus Bononiæ Capitulum generale celebrantibus, Dominici corpus delatum est ad monumentum marmoreum. Tunc cæpit odor quidam mirificus ex corpore sancto exhalare, « ostendens cunctis lucide, quam bonus Christi odor hic esset. Celebrantur Missarum sollemnia ab archiepiscopo, et quia tertius dies Pentecostes enituit, Accipite iucunditatem glorice vestræ in introitu chorus intonat » (Iordanus de Saxonia). Hoc initium fuit processus canonici, quo expleto, die 3 iulii anno 1234 Gregorius IX Dominicum inter sanctos annumeravit. Deinde B. Ioannes de Vercelli, sextus Ordinis Magister, sepulchrum magis dignum aedificandum curavit et illuc die 5 iunii 1267 S. Dominici corpus positum fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Gaude, mater Ecclésia,
lætam agens memóriam,
quæ novæ prolis gáudia
mittis ad cæli cúriam.

prædicatórum Ordinis
dux et Pater Domínicus
mundi iam fulget términis,
civis efféctus cǽlicus.

Carnis liber ergástulo,
cæli potítur glória,
pro paupertátis cíngulo
stola dotátur régia.

Fragrans odor de túmulo
cum virtútum frequéntia,
clamat pro Christi fámulo
summi Regis magnália.

Trino Deo et símplici
laus, honor, virtus, glória,
qui nos prece Domínici
ducat ad cæli gáudia. Amen.

Vel:

Novus athléta Dómini
collaudétur Domínicus,
qui rem confórmat nómini,
vir factus evangélicus.

Consérvans sine mácula
virginitátis lílium,
ardébat quasi fácula
pro zelo pereúntium.

Mundum calcans sub pédibus
accínxit cor ad prælia,
nudus occúrrens hóstibus,
Christi suffúltus grátia.

Pugnat verbo, miráculis,
missis per orbem frátribus,
crebros adiúngens sédulis
fletus oratiónibus.

Sit trino Deo et símplici
laus, honor, decus, glória,
qui nos prece Domínici
ducat ad cæli gáudia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

22, 1-9
Fluvius aquæ vitæ

     Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
     Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
     Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui servant verba libri huius; Deum adóra».

RESPONSORIUM

Ap 22, 5. 3

R. Nox ultra non erit, quóniam Dóminus Deus illuminábit super servos suos; * et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Thronus Dei et Agni in civitáte sancta erit, et servi eius sérvient illi. * Et regnábunt in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis beáti Iordáni de Saxónia presbýteri secúndi Ordinis Magístri

(Monumenta Ordinis Praedicatorum Historica V, pp. 1-6)

De Translatione S. P. Dominici, 24 maii 1233

     [Diléctis in dilécto Dei Fílio Frátribus Ordinis prædicatórum, Frater Iordánus eiúsdem Ordinis húmilis Magíster et servus, salútem et gáudium sempitérnum.]
     Solet divína bónitas sua investigábili sapiéntia plerúmque bonum différre, non ut auferátur, sed ut dilátum surgat ubérius témpore opportúno. Sive ígitur Deo Ecclésiæ suæ mélius providénte, sive divérsis divérsa sentiéntibus, quidam viam simplicitátis absque prudéntia sectántes, immortálem memóriam servi Altíssimi Dómini, Ordinis qui prædicatórum dícitur institutóris, sancti Domínici, fatebántur suffícere notam esse apud Deum, nec curándum fore utrum ad hóminum notítiam perveníret.
     Alii autem áliter sentiébant: tamen pusillanimitátis depréssi spíritu, iis non obviábant. Sicque factum est ut beáti Patris Domínici glória absque omni veneratióne fere per annos duódecim sopíta manéret. Iacébat namque thesáurus abscónditus carens utilitáte. Prodíbat sǽpius virtus Domínici, sed suffocábat eam incúria filiórum.
     Adest ígitur dies célebris ut translátio exímii doctóris celebrétur! Adest et venerábilis archiepíscopus Ravénnas et episcopórum et prælatórum multitúdo; adest innumerábilis diversárum terrárum pópuli devótio; adsunt et Bononiénsium catérvæ armátæ, ne sanctíssimi córporis patrocínia ipsis auferántur. Stant Fratres ánxii, pallent orántque tímidi, illic trepidántes ubi non erat timor, ne sancti Domínici corpus, quod plúviis et ǽstui tanto témpore vili recónditum lóculo, sicut álius qui inter mórtuos computátur, potúerat, vérmium scatéret vorágine, fœtóre hórrido præséntium odorátum graváret, et sic tanti viri devótio fuscarétur. Accédit pia episcopórum devótio, accédunt et álii instruméntis fabrílibus, lapis durióri ceménto sepúlcro compaginátus aufértur, et erat de subtus, capsa lígnea terræ suffóssa, sicut venerábilis papa Gregórius, tunc Ostiénsis epíscopus, sacrum corpus humáverat; in qua párvulum forámen eminébat.
     Abláto síquidem lápide, cœpit odor quidam miríficus ex forámine exhaláre, cuius fragrántia adstántes attóniti mirántur quid esset. Stupent qui áderant, et stupóre pertérriti cadunt. Hinc ruunt dulces fletus, miscéntur et gáudia, timor et spes in campo ánimæ consúrgunt, movéntque bella mirífica mirífici odóris suavitátem sentiéntes. Sénsimus et nos huiúsmodi odóris dulcédinem; et quod vídimus et sénsimus, hoc testámur: numquam enim, licet diútius iuxta corpus Domínici studióse stetérimus, poterámus tanto dulcóre satiári. Si manu vel cíngulo, si áliqua re tangebátur corpus, per tempus prolíxum odor ille remanébat.
     Delátum est corpus ad monuméntum marmóreum cum própriis aromátibus ibi recondéndum. Spirábat odor miríficus ex córpore sancto, osténdens cunctis lúcide quod bonus Christi odor hic esset.
     Celebrántur Missárum sollémnia ab archiepíscopo, et quia tértius dies Pentecóstes enítuit: « Accípite iucunditátem glóriæ vestræ, grátias agéntes Deo, qui vos ad cæléstia regna vocávit », in intróitu chorus íntonat, quam vocem de cælis sonántem Fratres in sua iucunditáte suscéperant. Tubæ cóncrepant, innúmeram cereórum multitúdinem pópuli érigunt; processiónes étiam honéstæ fiunt. Benedíctus Iesus Christus ubíque resúltat.
     [Acta sunt hæc in civitáte Bononiénsi die vigésima quarta maii, anno grátiæ millésimo ducentésimo trigésimo tértio, Románæ Sedi Gregório IX præsidénte, et impérii sceptra Federíco II gubernánte, ad honorem Dómini nostri Iesu Christi, et beáti Domínici servi sui fidelíssimi.]

RESPONSORIUM


R. O spem miram, quam dedísti mortis hora te fléntibus, dum post mortem promisísti te profutúrum frátribus! *
Imple, Pater, quod dixísti, nos tuis iuvans précibus. Allelúia.

V. Qui tot signis claruísti in ægrórum corpóribus, nobis opem ferens Christi, ægris medére móribus. *
Imple, Pater, quod dixísti, nos tuis iuvans précibus. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici confessóris tui, Patris nostri, illumináre dignátus es méritis et doctrínis, concéde ut eius intercessióne temporálibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)