[ Coniunctiones abscondere ]

« Iulius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


1. iulius 2019, Feria II.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XIII


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

1 iulius 2019
PER ANNUM, hebd. XIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,
spreto cubíli, súrgimus:
nobis, Pater, canéntibus
adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,
te mentis ardor ámbiat,
ut áctuum sequéntium
tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini
et nox diúrno síderi,
ut culpa, quam nox íntulit,
lucis labáscat múnere.

Precámur ídem súpplices
noxas ut omnes ámputes,
et ore te canéntium
laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,
in unitáte Trínitas,
te confitémur débiles,
te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus
Natúmque Patris únicum,
et caritátis vínculum
qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,
o finis et felícitas,
speráre fac et crédere,
amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium
rerúmque fons es ómnium,
tu solus es solácium,
tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis
cunctísque solus súfficis,
tu sola lux es ómnibus
et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libris Samuélis

1 Sam 31, 1-4; 2 Sam 1, 1-16
De morte Saul

     In diébus illis: Philísthim pugnábant advérsum Israel; et fugérunt viri Israel ante fáciem Philísthim et cecidérunt interfécti in monte Gélboe. Irruerúntque Philísthim in Saul et fílios eius et percussérunt Iónathan et Abínadab et Melchísua fílios Saul.
     Totúmque pondus prœlii versum est in Saul; et consecúti sunt eum viri arcu, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. Dixítque Saul ad armígerum suum: «Evagína gládium tuum et pércute me, ne forte véniant incircumcísi isti et confódiant me et illúdant mihi». Et nóluit ármiger eius; erat enim nímio timóre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium et írruit super eum.
     Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec et manéret in Síceleg dies duos. In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa et púlvere aspérsus caput; et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam et adorávit. Dixítque ad eum David: «Unde venis?». Qui ait ad eum: «De castris Israel fugi». Et dixit ad eum David: «Quid enim factum est? Indica mihi». Qui ait: «Fugit pópulus ex prœlio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt; sed et Saul et Iónathan fílius eius interiérunt».
     Dixítque David ad adulescéntem, qui nuntiábat ei: «Unde scis quia mórtuus est Saul et Iónathan fílius eius?». Et ait aduléscens, qui narrábat ei: «Casu veni in montem Gélboe, et Saul incumbébat super hastam suam. Porro currus et équites appropinquábant ei, et convérsus post tergum suum vidénsque me vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum, dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecítes ego sum. Et locútus est mihi: “Sta super me et intérfice me, quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est”. Stansque super eum occídi illum; sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam. Et tuli diadéma, quod erat in cápite eius, et armíllam de bráchio illíus et áttuli ad te dóminum meum huc».
     Apprehéndens autem David vestiménta sua scidit omnésque viri, qui erant cum eo, et planxérunt et flevérunt et ieiunavérunt usque ad vésperam super Saul et super Iónathan fílium eius et super pópulum Dómini et super domum Israel, quod corruíssent gládio.
     Dixítque David ad iúvenem, qui nuntiáverat ei: «Unde es?». Qui respóndit: «Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum». Et ait ad eum David: «Quare non timuísti míttere manum tuam, ut occíderes christum Dómini?». Vocánsque David unum de púeris ait: «Accédens írrue in eum». Qui percússit illum, et mórtuus est. Et ait ad eum David: «Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locútum est advérsum te dicens: “Ego interféci christum Dómini”».

RESPONSORIUM

2 Sam 1, 21a. 27a

R. Montes Gélboe, nec ros nec plúviæ véniant super vos, * Ubi cecidérunt fortes Israel. .
V. Omnes montes, qui estis in circúitu eius, vísitet Dóminus; a Gélboe autem tránseat. * Ubi cecidérunt fortes Israel.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Serm. 47, 1.2.3.6, De ovibus: CCL 41, 572-573.575-576)

Ipse est Dominus Deus noster, nos populus pascuæ eius

     Verba quæ cantávimus cóntinent professiónem nostram, quia oves Dei sumus: Quóniam ipse est Dóminus Deus noster, qui fecit nos. Ille Deus noster; nos pópulus páscuæ eius et oves mánuum eius. Pastóres hómines, oves quas habent non ipsi fecérunt, oves quas pascunt non ipsi creavérunt. Noster autem Dóminus Deus, quia Deus et creátor est, fecit sibi oves quas hábeat et quas pascat. Nec alter instítuit quas ipse pascit, nec quas ipse instítuit alter pascit.
     Proféssi ergo in hoc cántico quia oves eius sumus, pópulus páscuæ eius, oves mánuum eius, audiámus quid ad nos loquátur tamquam ad oves suas. Pridem pastóribus loquebátur; nunc autem óvibus lóquitur. In illis ergo eius verbis nos cum tremóre audiebámus, vos cum securitáte. Quid ergo in istis verbis hodiérnis? numquid vicíssim nos cum securitáte, vos cum tremóre? Non útique. Primo, quia et si pastóres sumus, pastor, non solum quod dícitur ad pastóres, cum tremóre audit, sed étiam quod dícitur ad oves. Si enim secúrus audit quod ad oves dícitur, non est illi cura de óvibus. Deínde iam et tunc díximus caritáti vestræ, duo quædam in nobis esse consideránda: unum quod christiáni sumus, álterum quod præpósiti sumus. Quod ergo præpósiti sumus, inter pastóres deputámur, si boni sumus; quod autem christiáni sumus, et nos vobíscum oves sumus. Sive ergo Dóminus pastóribus loquátur sive óvibus, nos ómnia cum tremóre opórtet audíre, nec recédat sollicitúdo de córdibus nostris.
     Audiámus ítaque, fratres, unde Dóminus oves ímprobas corrípiat, et quid promíttat óvibus suis. Et vos, inquit, oves meæ. Primo, quanta felícitas est esse gregem Dei, si quis cógitet, fratres, étiam in istis lácrimis et in istis tribulatiónibus magnum gáudium cóncipit. Illi enim dictum est: Qui pascis Israel, de quo dictum est: Non dormitábit nec dórmiet qui custódit Israel. Vígilat ergo ille super nos vigilántibus nobis, vígilat et dormiéntibus nobis. Si ergo de pastóre hómine secúrum est pecus hóminis, quanta esse debet nostra secúritas pascénte Deo, non tantum quia pascit nos, sed étiam quia fecit nos.
     Et vos, inquit, oves meæ, hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego iúdico inter ovem et ovem, et aríetes et hircos. Quid hic fáciunt hirci in grege Dei? In eísdem páscuis, in eísdem fóntibus, et hirci tamen sinístræ destináti dextris miscéntur, et prius tolerántur qui separabúntur. Et hic exercétur óvium patiéntia ad similitúdinem patiéntiæ Dei. Separátio enim ab illo erit, aliórum ad sinístram, aliórum ad déxteram.

RESPONSORIUM

Io 10, 27-28; Ez 34, 15

R. Oves meæ vocem meam áudiunt; et ego cognósco eas, et sequúntur me, et ego vitam ætérnam do eis; * Et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisque de manu mea.
V. Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam. * Et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisque de manu mea.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, per adoptiónem grátiæ, lucis nos esse fílios voluísti, præsta, quǽsumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)