[ Coniunctiones abscondere ]

« Iulius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


10. iulius 2019, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XIV


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

10 iulius 2019
PER ANNUM, hebd. XIV
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

24, 1-4.10-18.24b-25
Census populi et ædificatio altaris

     In diébus illis: Addidit furor Dómini irásci contra Israel; commovítque David contra eos dicens «Vade, númera Israel et Iudam». Dixítque rex ad Ioab et ad príncipes exércitus sui, qui erant cum eo: «Perámbula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum eius». Dixítque Ioab regi: «Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum, quantus nunc est, céntuplum in conspéctu dómini mei regis! Sed quid sibi dóminus meus rex vult in re huiuscémodi?». Præváluit autem sermo regis contra Ioab et príncipes exércitus; egressúsque est Ioab et príncipes mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Israel.
     Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus, et dixit David ad Dóminum: «Peccávi valde in hoc facto; nunc vero precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis». Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophéten vidéntem David dicens: «Vade et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio; élige unum, quod volúeris ex his, ut fáciam tibi». Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei dicens: «Aut tribus annis véniet tibi fames in terra tua, aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et illi te persequéntur, aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera et vide quem respóndeam ei, qui me misit, sermónem». Dixit autem David ad Gad: «Artor nimis; sed mélius est, ut incidámus in manu Dómini — multæ enim misericórdiæ eius sunt — quam in manu hóminum!».
     Et elégit sibi David pestiléntiam; et erant dies messis trítici. Immisítque Dóminus pestiléntiam in Israel de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque Bersabée septuagínta mília virórum. Cumque extendísset manum suam ángelus super Ierúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne et ait ángelo percutiénti pópulum: «Súfficit; nunc cóntine manum tuam!».
     Erat autem ángelus Dómini iuxta áream Aréuna Iebusǽi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: «Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei».
     Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: «Ascénde, constítue Dómino altáre in área Aréuna Iebusǽi».
     Emit ergo David áream et boves argénti siclis quinquagínta. Et ædificávit ibi David altáre Dómino et óbtulit holocáusta et pacífica.
     Et repropitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israel.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Chr 21, 15; cf. 2 Sam 24, 17

R. Recordáre, Dómine, testaménti tui et dic ángelo percutiénti: Cesset iam manus tua, * Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.
V. Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Avertátur, óbsecro, furor tuus, Dómine, a pópulo tuo. * Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.

LECTIO ALTERA

Ex antíquo opúsculo «Doctrína duódecim Apostolórum» nuncupáto

(Nn. 9, 1 – 10, 6; 14, 1-3: Funk 2, 19–22. 26)

De Eucharistia

     Ita grátias ágite: Primum de cálice: «Grátias ágimus tibi, Pater noster, pro sancta vite David púeri tui, quam notam fecísti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sǽcula».
     De fracto vero pane: «Grátias ágimus tibi, Pater noster, pro vita et sciéntia, quam notam fecísti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sǽcula. Sícuti hic panis dispérsus erat supra montes et colléctus unus factus est, ita colligátur Ecclésia tua a fínibus terræ in regnum tuum; quóniam tua est glória et virtus per Iesum Christum in sǽcula».
     Ne quis vero cómedat aut bibat de eucharístia vestra, nisi qui baptizáti sunt in nómine Dómini; étenim de hoc Dóminus: Nolíte, inquit, sanctum dare cánibus.
     Satiáti autem ita grátias ágite: «Grátias ágimus tibi, Pater sancte, pro sancto nómine tuo, cui sedem constituísti in córdibus nostris, atque pro sciéntia et fide et immortalitáte, quam manifestásti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sǽcula.
     Tu, Dómine omnípotens, creásti ómnia propter nomen tuum, cibum potúmque dedísti homínibus gustándum, ut tibi grátias ágerent, nobis autem largítus es spiritálem cibum et potum et vitam ætérnam per púerum tuum. Ante ómnia grátias ágimus tibi, quod potens es; tibi glória in sǽcula.
     Meménto, Dómine, Ecclésiæ tuæ, ut eam deféndas ab omni malo eámque perfícias in caritáte tua, et cóngrega eam a quáttuor ventis sanctificátam in regnum tuum, quod ei præparásti; quóniam tua est virtus et glória in sǽcula.
     Véniat grátia et péreat mundus hic! Hosánna Deo David! Si quis sanctus est, accédat; sin minus, eum pæníteat; maranátha, amen».
     Die ígitur domínica congregáti, frángite panem et grátias ágite, postquam conféssi éritis peccáta vestra, ut mundum sit sacrifícium vestrum. Omnis vero, qui habet controvérsiam cum sócio suo, ne convéniat vobíscum, ántequam reconciliáti erunt, ne profanétur sacrifícium vestrum. Hoc enim dictum est a Dómino: Omni loco et omni témpore offerátur mihi sacrifícium mundum, quóniam rex magnus sum, inquit Dóminus, et nomen meum admirábile in géntibus.

RESPONSORIUM

1 Cor 10, 16-17

R. Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? * Et panis, quem frángimus, nonne communicátio córporis Christi est?
V. Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participámur. * Et panis, quem frángimus, nonne communicátio córporis Christi est?

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Fílii tui humilitáte iacéntem mundum erexísti, fidélibus tuis sanctam concéde lætítiam, ut, quos eripuísti a servitúte peccáti, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)