[ Coniunctiones abscondere ]

« Iulius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


14. iulius 2019, Dominica
hebd. III

XV DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

14 iulius 2019
XV DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

16, 29 – 17, 16
Initia Eliæ prophetæ tempore Achab, regis Israel

    Achab fílius Amri regnávit super Israel anno tricésimo octávo Asa regis Iudæ; et regnávit Achab fílius Amri super Israel in Samaría vigínti et duóbus annis. Et fecit Achab fílius Amri malum in conspéctu Dómini super omnes, qui fuérunt ante eum. Nec suffécit ei, ut ambuláret in peccátis Ieróboam fílii Nabat; ínsuper duxit uxórem Iézabel fíliam Ethbaal regis Sidoniórum et ábiit et servívit Baal et adorávit eum. Et pósuit aram Baal in templo Baal, quod ædificáverat in Samaría, et fecit Achab palum. Et áddidit Achab in ópere suo írritans Dóminum Deum Israel super omnes reges Israel, qui fúerant ante eum. In diébus eius ædificávit Hiel de Bethel Iéricho; in Abíram primitívo suo fundávit eam et in Segub novíssimo suo pósuit portas eius, iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Iósue filii Nun.
     Et dixit Elías Thesbítes de Thesbi in Gálaad ad Achab: «Vivit Dóminus Deus Israel, in cuius conspéctu sto. Non erit annis his ros et plúvia, nisi iuxta oris mei verba!».
     Et factum est verbum Dómini ad eum dicens: «Recéde hinc et vade contra oriéntem et abscóndere in torrénte Charith, qui est contra Iordánem, et ibi de torrénte bibes; corvísque præcépi, ut pascant te ibi». Abiit ergo et fecit iuxta verbum Dómini; cumque abísset, sedit in torrénte Charith, qui est contra Iordánem. Corvi quoque deferébant ei panem et carnes mane, simíliter panem et carnes vésperi; et bibébat de torrénte. Post dies autem siccátus est torrens; non enim plúerat super terram.
     Factus est ígitur sermo Dómini ad eum dicens: «Surge et vade in Sarépta Sidoniórum et manébis ibi; præcépi enim ibi mulíeri víduæ, ut pascat te». Surréxit et ábiit Saréptam. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei mulier vídua cólligens ligna; et vocávit eam dixítque: «Da mihi páululum aquæ in vase, ut bibam». Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum eius dicens: «Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua». Quæ respóndit: «Vivit Dóminus Deus tuus, non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria et páululum ólei in lécytho. En cólligo duo ligna, ut ingrédiar et fáciam illud mihi et fílio meo, ut comedámus et moriámur».
     Ad quam Elías ait: «Noli timére, sed vade et fac, sicut dixísti; verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum et affer ad me; tibi autem et fílio tuo fácies póstea. Hæc autem dicit Dóminus Deus Israel: “Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem, in qua datúrus est Dóminus plúviam super fáciem terræ”». Quæ ábiit et fecit iuxta verbum Elíæ et comédit illa et ipse et domus eius per dies. Hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus iuxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíæ.

RESPONSORIUM

Iac 5, 17. 18; Sir 48, 1. 3a

R. Elías prophéta orávit ut non plúeret, et non pluit; * Et orávit, et cælum dedit plúviam.
V. Surréxit Elías quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat; verbo Dómini contínuit cælum. * Et orávit, et cælum dedit plúviam.

LECTIO ALTERA

Incipit Tractátus sancti Ambrósii epíscopi De mystériis

(Nn. 1-7: SCh 25 bis, 156-158)

Catechesis rituum ante baptismum

     De morálibus cotidiánum sermónem habúimus, cum vel patriarchárum gesta vel Proverbiórum legeréntur præcépta, ut his informáti atque institúti assuescerétis maiórum íngredi vias eorúmque iter cárpere ac divínis obœdíre oráculis, quo renováti per baptísmum eius vitæ usum tenerétis, quæ ablútos decéret.
     Nunc de mystériis dícere tempus ádmonet atque ipsam ratiónem sacramentórum édere, quam ante baptísmum si putassémus insinuándam nondum initiátis prodidísse pótius quam edidísse æstimarémur. Deínde quod inopinántibus mélius se ipsa lux mysteriórum infúderit, quam si ea sermo áliquis præcucurrísset.
     Aperíte ígitur aures et bonum odórem vitæ ætérnæ inhalátum vobis múnere sacramentórum cárpite. Quod vobis significávimus, cum apertiónis celebrántes mystérium dicerémus: Effetha, quod est adaperíre, ut ventúrus unusquísque ad grátiam quid interrogarétur cognósceret, quid respondéret meminísse debéret. Hoc mystérium celebrávit Christus in Evangélio, sicut légimus, cum mutum curáret et surdum.
     Post hæc reseráta sunt tibi sancta sanctárum, ingréssus es regeneratiónis sacrárium. Répete quid interrogátus sis, recognósce quid respónderis. Renuntiásti diábolo et opéribus eius, mundo et luxúriæ eius ac voluptátibus. Tenétur vox tua non in túmulo mortuórum, sed in libro vivéntium.
     Vidísti illic levítam, vidísti sacerdótem, vidísti summum sacerdótem. Noli consideráre córporum figúras, sed ministeriórum grátiam. Præséntibus ángelis locútus es, sicut scriptum est: Quia lábia sacerdótis custódiunt sciéntiam et legem exquírunt ex ore ipsíus, quóniam ángelus est Dómini omnipoténtis. Non est fállere, non est negáre; ángelus est qui regnum Christi, qui vitam ætérnam annúntiat. Non spécie tibi æstimándus, sed múnere. Quid tradíderit consídera, usum eius expénde et statum eius agnósce.
     Ingréssus ígitur, ut adversárium tuum cérneres, cui renuntiándum in os putáris, ad oriéntem convérteris: qui enim renúntiat diábolo, ad Christum convértitur, illum dirécto cernit obtútu.

RESPONSORIUM

Tit 3, 3.5; Ef 2, 3

R. Erámus et nos aliquándo insipiéntes, inobœdiéntes, errántes, in malítia et invídia agéntes, odíbiles, odiéntes ínvicem; * Sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit Deus, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti.
V. Nos omnes aliquándo conversáti sumus in concupiscéntiis carnis nostræ, et erámus natúra fílii iræ. * Sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit Deus, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre, veritátis tuæ lumen osténdis, da cunctis qui christiána professióne censéntur et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)