lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 iulius 2019
S. Birgittæ, religiosæ, festum


Nata est in Suecia anno 1303; adhuc puella matrimonio iuncta, octo genuit filios quos optime educavit. Tertio Ordini S. Francisci adscripta, post mortem viri vitam magis asceticam aggressa est quamquam in mundo vivebat. Tunc Ordinem religiosum fundavit et Romam profecta omnibus exemplar exstitit magnarum virtutum. Iter pænitentiæ causa suscepit et multa scripsit opera in quibus res mysticas, quas ipsa experta erat, enarrávit. Romæ mortua est anno 1373.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Psalmus 44 (45)
Regis nuptiæ

Ecce Sponsus venit; exite obviam ei. (Mt 25, 6)

I

2 Eructávit cor meum verbum bonum, †
      dico ego ópera mea regi. *
      Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. –

3 Speciósus forma es præ fíliis hóminum, †
      diffúsa est grátia in lábiis tuis, *
      proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime, *
      magnificéntia tua et ornátu tuo.

5 Et ornátu tuo procéde, currum ascénde *
      propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

6 Et dóceat te mirabília déxtera tua: †
      sagíttæ tuæ acútæ — pópuli sub te cadent — *
      in corda inimicórum regis. –

7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi; *
      sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

8 Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem, †
      proptérea unxit te Deus, Deus tuus, *
      óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. –

9 Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua; *
      e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

10 Fíliæ regum in pretiósis tuis; *
       ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

II

11 Audi, fília, et vide, †
       et inclína aurem tuam *
       et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui;

12 et concupíscet rex spéciem tuam. *
       Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

13 Fília Tyri cum munéribus; *
       vultum tuum deprecabúntur dívites plebis. –

14 Gloriósa nimis fília regis intrínsecus, *
       textúris áureis circumamícta.

15 In véstibus variegátis adducétur regi; *
       vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

16 Afferúntur in lætítia et exsultatióne, *
       adducúntur in domum regis. –

17 Pro pátribus tuis erunt tibi fílii; *
       constítues eos príncipes super omnem terram.

18 Memor ero nóminis tui *
       in omni generatióne et generatióne;
    proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum *
       et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

V. Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R. Dómine, adiútor meus et redémptor meus.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

3, 7 – 4, 1. 4-9
Gaudete in Domino semper

     Fratres: Quæ míhi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
     Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
     Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.
     Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
     Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
     Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
     De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.

RESPONSORIUM

Ps 44 (45), 2

R. Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, * quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.
V. Eructávit cor meum verbum bonum; dico ego ópera mea Regi. * Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sanctæ Birgíttæ attribútis“

(Oratio 2: Revelationum S. Birgittae libri, 2, Romae 1628, pp. 408-410)

Elevatio mentis ad Christum salvatorem

     Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui mortem tuam ante tempus prædixísti et in última cena de pane materiáli tuum corpus pretiósum mirabíliter consecrásti, ac étiam illud Apóstolis in memóriam tuæ digníssimæ passiónis caritatíve tribuísti et ipsórum pedes lavándo tuis sanctis mánibus pretiósis máximam humilitátem tuam humíliter ostendísti.
     Honor sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui timóre passiónis et mortis de innocénti córpore tuo pro sudóre sánguinem emisísti, et nihilóminus redemptiónem nostram, quam fácere volébas, perfecísti et táliter caritátem tuam, quam habébas ad genus humánum, manifestíssime ostendísti.
     Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui ad Cáipham ductus fuísti, et tu, qui es iudex ómnium, Piláti iudício te tradi humíliter permisísti.
     Glória sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro derisióne quam sustinuísti, dum, púrpura indútus, spinis acutíssimis coronátus stetísti, et quia in fáciem tuam gloriósam cónspui, óculos tuos velári ac in maxílla et collo ab iniquórum funéstis mánibus gravíssime cædi patientíssime sustulísti.
     Laus sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui ad colúmnam ligári, immániter flagellári et ante iudícium Piláti sanguinoléntus duci et vidéri velut Agnus ínnocens patientíssime permisísti.
     Honor sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui toto tuo glorióso córpore cruentáto ad crucis mortem iudicátus fuísti tuísque sacris úmeris crucem cum dolóre portásti et, ad locum passiónis furibúnde ductus vestibúsque tuis spoliátus, sic ligno crucis affígi voluísti.
     Honor perpétuus sit tibi, Dómine Iesu Christe, qui, pósitus in tali angústia tuam digníssimam matrem, quæ numquam peccávit nec étiam mínimo peccáto umquam consénsit, tuis benígnis óculis caritátis humíliter respexísti; et consolándo eam tuo discípulo custodiéndam fidéliter commisísti.
     Benedíctio ætérna sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui exsístens in mortis agonía ómnibus peccatóribus spem de vénia tribuísti, quando latróni ad te convérso paradísi glóriam misericórditer promisísti.
     Laus ætérna sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro quálibet hora, qua, in cruce máximas amaritúdines et angústias pro nobis peccatóribus sustinuísti; nam dolóres acutíssimi de tuis vulnéribus procedéntes dire tuam felícem ánimam penetrábant et cor tuum sacratíssimum crudéliter pertransíbant, donec crepánte corde spíritum felíciter emisísti, et inclináto cápite in manus Dei Patris tui ipsum humíliter commendásti, et tunc mórtuus córpore totus frígidus remansísti.
     Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui tuo pretióso sánguine et sacratíssima morte ánimas redemísti, et eas ad vitam ætérnam de exsílio misericórditer reduxísti.
     Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui pro salúte nostra tuum latus et cor perforári láncea permisísti, et pretiósum sánguinem tuum affluénter et aquam de eódem látere, ut nos redímeres, emisísti.
     Glória sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, eo quod corpus tuum benedíctum ab amícis tuis de cruce depóni et in mánibus tuæ mæstíssimæ matris reclinári voluísti, et ab ea pannis invólvi ac in monuménto sepelíri, a milítibus quoque ibídem custodíri permisísti.
     Honor sempitérnus sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui die tértia a mórtuis resurrexísti et, quibus tibi plácuit, te vivéntem manifestásti, post quadragínta quoque dies ad cælos multis vidéntibus ascendísti, ibíque amícos tuos, quos a tártaris liberáveras honorífice collocásti.
     Iubilátio et laus ætérna sint tibi, Dómine Iesu Christe, qui Sanctum Spíritum in discipulórum córdibus transmisísti et imménsum amórem divínum in eórum spirítibus augmentásti.
     Benedíctus sis tu et laudábilis et gloriósus in sǽcula, mi Dómine Iesu, qui sedes super thronum in tuo regno cælórum in glória tuæ divinitátis, vivens corporáliter cum ómnibus membris tuis sanctíssimis, quæ de carne Vírginis assumpsísti. Et sic ventúrus es in die iudícii ad iudicándum ánimas ómnium vivórum et mortuórum: qui vivis et regnas cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Ap 1, 5. 6a; Eph 5, 2a

R. Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo; * Et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo.
V. Ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis. * Et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Dómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ, Fílii tui passiónem meditánti, secréta cæléstia revelásti, da nobis fámulis tuis in revelatióne glóriæ tuæ gaudére lætántes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)