[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


2. augustus 2019, Feria VI.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XVII
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

2 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XVII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Tu, Trinitátis Unitas,
orbem poténter qui regis,
atténde laudum cántica
quæ excubántes psállimus.

Nam léctulo consúrgimus
noctis quiéto témpore,
ut flagitémus vúlnerum
a te medélam ómnium,

Quo, fraude quicquid dǽmonum
in nóctibus delíquimus,
abstérgat illud cǽlitus
tuæ potéstas glóriæ.

Te corde fido quǽsumus,
reple tuo nos lúmine,
per quod diérum círculis
nullis ruámus áctibus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Adésto, Christe, córdibus,
celsa redémptis cáritas;
infúnde nostris férvidos
fletus, rogámus, vócibus.

Ad te preces, piíssime
Iesu, fide profúndimus;
dimítte, Christe, quǽsumus,
factis malum quod fécimus.

Sanctæ crucis signáculo,
tuo sacráto córpore,
defénde nos ut fílios
omnes, rogámus, úndique.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Polycárpum

(Inscriptio, nn. 1, 1 – 4, 3: Funk 1, 247-249)

Propter Deum omnia sustinere nos oportet, ut et ipse nos sustineat

     Ignátius, qui et Theóphorus, Polycárpo, epíscopo Ecclésiæ Smyrnæórum, qui ipse pótius epíscopum habet Deum Patrem et Dóminum Iesum Christum, plúrimam salútem.
     Piam mentem tuam, velut supra petram immóbilem fundátam, cómprobans, summis éveho láudibus, quod dignus sim hábitus sancta tua fácie, qua útinam semper frui possim in Deo. Obsecro te per grátiam, qua indútus es, ut áugeas cursum tuum omnésque adhortéris, ut salvéntur. Defénde locum tuum in omni cura carnáli et spiritáli; unitátis curam habe, qua nihil mélius. Omnes perfer, ut et te perfert Dóminus; omnes tólera in caritáte, sicut et facis. Précibus vaca perpétuis; póstula sapiéntiam maiórem, quam habes; vígila insómnem spíritum póssidens. Síngulis lóquere secúndum consuetúdinem Dei; cunctórum ægrotatiónes porta sicut perféctus athléta. Ubi plus labóris, ibi magnum lucrum.
     Bonos discípulos si amáveris, nullam inde meréris grátiam; pótius pestilentióres in mansuetúdine súbice. Non omne vulnus eódem emplástro curátur. Impetus febríles superfusiónibus seda. Prudens esto sicut serpens in ómnibus et simplex semper ut colúmba. Idcírco corporális es et spiritális, ut quæ coram te appárent, plácide tractes; invisibília autem petas ut manifesténtur tibi, ne tibi quidquam desit et omni dono abúndes. Tempus éxpetit te, ut gubernátor ventos et ut tempestáte iactátus portum, ut cum tuis Deum assequáris. Sis sóbrius ut Dei athléta; prǽmium propósitum est immortálitas et vita ætérna, de qua et tibi persuásum est. In ómnibus sum piáculum pro te ego et víncula mea, quæ osculátus es.
     Qui vidéntur fide digni esse et aliéna docent, te non perterrefáciant. Sta firmus ut incus, quæ percútitur. Magni athlétæ est cædi et víncere. Máxime vero propter Deum ómnia sustinére nos opórtet, ut et ipse nos sustíneat. Studiósior fias, quam es. Témpora perpénde. Eum, qui ultra tempus est, exspécta, intemporálem, invisíbilem, propter nos visíbilem; impalpábilem, impatíbilem, propter nos patíbilem, qui omni modo propter nos sustínuit.
     Víduæ ne neglegántur; post Dóminum tu eárum curátor sis. Nihil sine tua voluntáte fiat neque tu quidquam sine Deo agas, quod nec facis; esto constans. Crébrius convéntus fiant; nominátim omnes quære. Servos et ancíllas ne contémnas; sed nec ipsi supérbiant, verum ad glóriam Dei plus sérviant, ut potiórem libertátem a Deo consequántur. Neque desíderent commúnibus súmptibus e servitúte rédimi, ne servi inveniántur cupiditátis.

RESPONSORIUM

1 Tim 6, 11b-12a; 2 Tim 2, 10a

R. Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem; * Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.
V. Omnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur. * Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

ORATIO

Orémus:
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhærére mansúris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)