[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


11. augustus 2019, Dominica
hebd. III

XIX DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

11 augustus 2019
XIX DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

11,1-11
Misericordia Dei inamissibilis

     Hæc dicit Dóminus: «Cum puer esset Israel, diléxi eum et ex Ægýpto vocávi fílium meum. Quanto magis vocábam eos, tanto recessérunt a fácie mea; ipsi Báalim immolábant et simulácris sacrificábant. Et ego dirigébam gressus Ephraim, portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. In funículis humanitátis trahébam eos, in vínculis caritátis; et fui eis, quasi qui élevant infántem ad maxíllas suas, et declinávi ad eum, ut vescerétur. Revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex eius, quóniam noluérunt convérti. Sǽviet gládius in civitátibus eius et consúmet gárrulos eius et cómedet eos propter consília eórum. Pópulus meus pendet ad prævaricándum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non érigunt eum. Quómodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quómodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Séboim? Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea. Non fáciam furórem iræ meæ, non convértar, ut dispérdam Ephraim, quóniam Deus ego et non homo, in médio tui Sanctus et non véniam in terróre. Post Dóminum ambulábunt; quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet et in tremóre accúrrent fílii ab occidénte. Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto et quasi colúmba de terra Assýriæ: et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus».

RESPONSORIUM

Os 11, 8c. 9a. b; Ier 31, 3b

R. Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea: * Non fáciam furórem iræ meæ, quóniam Deus ego et non homo.
V. In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. * Non fáciam furórem iræ meæ, quóniam Deus ego et non homo.

LECTIO ALTERA

Ex Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia

(4,13; ed. latina, Ingolstadii 1583, ff. 19v-20)

In vinculis caritatis

     Dómine mi dulcíssime, misericórdes óculos tuos ad pópulum istum gratióse convérte, páriter et ad corpus Ecclésiæ tuæ mýsticum: quia glória maior nómini tuo sancto subsequétur, parcéndo tantæ multitúdini creaturárum tuárum, quam solum de me miserábili quæ tantópere offéndi maiestátem tuam. Ego quómodo consolári possem, vidéndo me vita pérfrui, si pópulus tuus esset in morte? Et vidéndo ténebras peccatórum in peramábili Sponsa tua, ex meis deféctibus et aliárum creaturárum tuárum?
     Volo ígitur et pro singulári grátia peto, quod illa cáritas inæstimábilis quæ te ad creándum hóminem ad imáginem et similitúdinem tuam excitávit [hoc fáciat]. Quid, sive quis, óbsecro, fuit in causa, ut hóminem in tanta dignitáte locáres? Certe solus amor inæstimábilis quo creatúram tuam in temetípso respexísti, de qua fuísti “philocáptus”. Sed apérte cognósco quia propter peccáti culpam iuste dignitátem amísit, in qua locáveras eam.
     Tu autem eódem excitátus amóre, voléndo tibi genus humánum gratióse reconciliáre, donásti nobis verbum unigéniti Fílii tui, qui vere fuit inter nos et te sequéster atque mediátor, et iustítia nostra qui punívit et in se portávit omnes iniustítias et iniquitátes nostras ex obœdiéntia quam tu Pater ætérnus iniunxísti ei, cum humanitátem nostram ipsum assúmere decrevísti. O inæstimábilis caritátis abýssus: quod est illud cor ita durum, quod in sua possit integritáte conservári, et mínime scindátur attendéndo tantam sublimitátem ad tantam profunditátem atque deiectiónem descendísse, quanta et qualis est humánitas nostra?
     Nos imágo tua sumus et tu imágo nostra, propter uniónem quam in hómine fecísti, velándo Deitátem ætérnam cum miserábili nube ac infécta massa carnis Adæ. Unde procéssit hoc? Solum ineffábilis amor tuus est in causa. Per hunc ígitur amórem inæstimábilem humíliter exóro maiestátem tuam ómnibus víribus ánimæ meæ, ut miserabílibus creatúris tuis gratióse misericórdiam impéndas.

RESPONSORIUM

Ps 100 (101), 1-2

R. Misericórdiam et iudícium cantábo; tibi, Dómine, psallam. * Intéllegam in via immaculáta; quando vénies ad me?
V. Perambulábo in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ. * Intéllegam in via immaculáta; quando vénies ad me?

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)