[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


12. augustus 2019, Feria II.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XIX
S. Ioannæ Franciscæ de Chantal, religiosæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioannis de Salerno, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Ioannis Georgii (Thomæ) Rehm, presbyteri et martyris, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Aimonis Tarapelli, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XIX
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,
spreto cubíli, súrgimus:
nobis, Pater, canéntibus
adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,
te mentis ardor ámbiat,
ut áctuum sequéntium
tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini
et nox diúrno síderi,
ut culpa, quam nox íntulit,
lucis labáscat múnere.

Precámur ídem súpplices
noxas ut omnes ámputes,
et ore te canéntium
laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,
in unitáte Trínitas,
te confitémur débiles,
te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus
Natúmque Patris únicum,
et caritátis vínculum
qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,
o finis et felícitas,
speráre fac et crédere,
amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium
rerúmque fons es ómnium,
tu solus es solácium,
tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis
cunctísque solus súfficis,
tu sola lux es ómnibus
et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

14,2-10
Vocatio ad conversionem. Promissio sanationis

     Hæc dicit Dóminus: «Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec vocábimus ultra: ‘Deos nostros!’ ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus”. “Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eius; et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eius sicut vinum Líbani. Ephraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut ábies virens: ex me fructus tuus invenítur”. Qui sápiens est, intéllegat ista, intéllegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis».

RESPONSORIUM

Os 14, 5; Ioel 4, 21

R. Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, * Quia avérsus est furor meus ab eis.
V. Vindicábo sánguinem eórum quem non relínquam impunítum et Dóminus commorátur in Sion. * Quia avérsus est furor meus ab eis.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Theodoréti Cyrénsis epíscopi De incarnatióne Dómini

(Nn. 26-27: PG 75, 1466-1467)

Sanabo contritiones eorum

     Sponte accúrrit Iesus ad eas quæ de eo scriptæ fúerant passiónes; quas sæpe discípulis suis prænuntiáverat, Petro étiam incrépito qui haud libénter passiónum núntium excipiébat, demónstrans dénique salútem mundi per has confíeri. Proptérea et adveniéntibus semet exhíbuit dicens: Ego sum quem quǽritis. Et accusátus non respóndit, et cum posset latére, nóluit; quamquam álio non semel témpore appetítus insídiis, declináverat.
     Insuper et Ierúsalem deplórat, quæ incredulitáte sua exítium sibi comparábat, et suprémæ ruínæ addícit templum olim famigerátum. Patiénter quoque se in cápite percússum fert ab hómine duplíciter servíli. Exalapátus, conspútus, vituperátus, excruciátus, flagellátus et postrémo in crucem actus et sócios supplícii admíttens utrímque latrónes, et cum homicídis atque sceléstis computátus acetúmque et fel ex mala vite percípiens, spinísque pro palmítibus atque racémis coronátus et púrpura illúsus calamóque percússus, láncea latus perfóssus et dénique sepúlcro illátus.
     Hæc autem perpéssus est, dum salúti nostræ dat óperam. Nam quia ii qui peccáto servíerant, peccáti pœnis facti erant obnóxii, ipse omni peccáto immúnis, et qui omnis iustítiæ cursum confécerat, peccántium supplícium súbiit, véteris maledícti decrétum cruce sua delens. Christus enim, inquit Paulus, nos redémit de maledícto legis, factus pro nobis maledíctum: quia scriptum est: Maledíctus omnis qui pendet in ligno; spínea vero coróna finem Adámi supplíciis impónens. Etenim post peccátum ille audíerat: Maledícta terra in opéribus tuis: spinas et tríbulos germinábit tibi.
     Felle amaritúdinem ac moléstiam mortális passibilísque hóminum vitæ in se recépit. Acéto hóminum in peius mutatiónem ipse sibi imputávit et ad melióra réditum largítus est. Púrpura regnum significávit, cálamo infirmitátem fragilitatémque poténtiæ diáboli ínnuit, álapa nostram publicávit libertátem, nobis débitas tólerans ipse iniúrias, correctiónes atque plagas.
     Latus, æque ac Adámus, perfóssus, non tamen féminam inde emergéntem éxhibens, quæ mortem suo erróre génuit, sed vitæ fontem qui dúplici rívulo mundum vivíficat; quorum alter in baptistério nos rénovat et immortáli stola vestit, alter génitos alit in divína mensa ceu lac párvulos.

RESPONSORIUM

Is 53, 5; 1 Petr 2, 24

R. Vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum. * Et livóre eius sanáti sumus.
V. Peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus. * Et livóre eius sanáti sumus.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)