[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


13. augustus 2019, Feria III.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. XIX
SS. Pontiani, papæ et Hippolyti, presbyteri, martyrum, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XIX
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Consors patérni lúminis,
lux ipse lucis et dies,
noctem canéndo rúmpimus:
assíste postulántibus.

Aufer tenébras méntium,
fuga catérvas dǽmonum,
expélle somnoléntiam
ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
indúlgeas credéntibus,
ut prosit exorántibus
quod præcinéntes psállimus.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

O sacrosáncta Trínitas,
quæ cuncta condens órdinas,
diem labóri députans
noctem quiéti dédicas,

Te mane, simul véspere,
te nocte ac die cánimus;
in tua nos tu glória
per cuncta serva témpora.

Nos ádsumus te cérnui
en adorántes fámuli;
vota precésque súpplicum
hymnis adiúnge cǽlitum.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Psalmus 67 (68)
Triumphalis ingressus Domini

Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)

I

2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
      et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
      sicut fluit cera a fácie ignis, *
      sic péreunt peccatóres a fácie Dei.

4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
      et delecténtur in lætítia. –

5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
      iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
      Dóminus nomen illi.
   Iubiláte in conspéctu eius; †

6     pater orphanórum et iudex viduárum, *
      Deus in habitáculo sancto suo.

7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
      qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
      verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –

8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
      cum pertransíres in desérto, terra mota est,

9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
       a fácie Dei Israel.

10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
       hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.

11 Animália tua habitábant in ea, *
       parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

II

12 Dóminus dat verbum; *
       vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:

13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
       et spécies domus dívidit spólia.

14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
       alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.

15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
       nive dealbátur Selmon." –

16 Mons Dei mons Basan, *
       mons cacúminum mons Basan.

17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
       monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
       Etenim Dóminus habitábit in finem.

18 Currus Dei decem mília mílium: *
       Dóminus venit de Sínai in sancta.

19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
       accepísti in donum hómines, *
       ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –

20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
       portábit nos Deus salutárium nostrórum.

21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
       et Dómini, Dómini éxitus mortis.

22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
       vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –

23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
       redúcam de profúndo maris,

24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
       lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

III

25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
       ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.

26 Præcédunt cantóres, †
       postrémi véniunt psalléntes, *
       in médio iuvénculæ tympanístriæ.

27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
       Dómino, vos de fóntibus Israel."

28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
       príncipes Iudæ cum turma sua, *
       príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –

29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
       confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

30 A templo tuo in Ierúsalem *
       tibi áfferent reges múnera.

31 Increpa feram arúndinis, †
       congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
       prostérnant se cum láminis argénti.
    Díssipa gentes, quæ bella volunt. †

32    Vénient optimátes ex Ægýpto, *
       Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –

33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, *
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
       ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –

35 Tribúite virtútem Deo. †
       Super Israel magnificéntia eius *
       et virtus eius in núbibus.

36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
       Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
       Benedíctus Deus!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.

V. Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R. Loquétur pacem ad plebem suam.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

3,1-12
Propter peccata principum delebitur Ierusalem

    
    «Audíte, príncipes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudícium?». Sed ódio habétis bonum et dilígitis malum. Violénter tóllitis pelles eórum désuper eos et carnem eórum désuper óssibus eórum. Qui cómedunt carnem pópuli mei et pellem eórum désuper excóriant; et ossa eórum confríngunt et secant sicut carnem assam in lebéte et quasi carnem in médio ollæ. Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut péssima fecérunt ópera sua. Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum, qui cum habent, quid mórdeant déntibus suis, prædicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœlium. Proptérea nox vobis sine visióne erit, et ténebræ vobis sine divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies. Et confundéntur vidéntes, et confundéntur divíni, et opérient lábia sua omnes, quia non est respónsum Dei. Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, iudício et virtúte, ut annúntiem Iacob scelus suum et Israel peccátum suum. Audíte hoc, príncipes domus Iacob et iúdices domus Israel, qui abominámini iudícium et ómnia recta pervértitis, qui ædificátis Sion in sanguínibus et Ierúsalem in iniquitáte. Príncipes eius in munéribus iúdicant, et sacerdótes eius in mercéde docent, et prophétæ eius in pecúnia divínant; et super Dóminum requiéscunt dicéntes: «Numquid non Dóminus in médio nostrum? Non vénient super nos mala». Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum.

RESPONSORIUM

Ps 78 (79), 1; Dan 3, 42. 29a

R. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
V. Peccávimus enim et iníque égimus, recedéntes a te. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu Theodoréti Cyrénsis epíscopi De incarnatióne Dómini

(N. 28: PG 75, 1467-1470)

Livore eius nos sanati sumus

     Phármaca nostra sunt Servatóris nostri cruciátus. Quod Prophéta docens ait: Ipse peccáta nostra perfert, et pro nobis dolet; nos autem reputávimus eum in labóre et plaga atque afflictióne versári. Ipse vulnerátus est propter peccáta nostra, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum; livóre eius nos sanáti sumus. Omnes quasi oves errávimus; ídeo tamquam ovis ad occisiónem ductus est, et sicut agnus coram tondénte se obmútuit.
     Et sicut pastor dispérsas oves cernens, unam ex óvibus manu tenens et ad plácitum sibi páscuum ducens, réliquas étiam huius exémplo ad se pértrahit; sic Deus Verbum cum genus hóminum errabúndum vidísset, servi forma assúmpta eáque sibi copuláta, ad se per illam convértit univérsam hóminum natúram atque ad divína páscua dedúxit eos qui male pascebántur et lupis erant obiécti.
     Proptérea Servátor noster natúram nostram assúmpsit: proptérea Christus Dóminus salutíferam excépit passiónem mortíque déditus, sepúlcro tráditus, antíquam illam tyránnidem dépulit et corruptéla deténtis incorruptibilitátem promísit. Nam dissolútum templum restáurans et resúscitans, mórtuis quoque atque eius resurrectiónem exspectántibus veras firmásque promissiónes osténdit.
     «Nam quemádmodum, inquit, sumpta ex vobis natúra, deitátis inhabitatióne atque adunatióne, resurrectiónem obtínuit et, corruptibilitáte passionibúsque depósitis, ad incorruptibilitátem immortalitatémque transívit, sic et vos dura mortis servitúte absolvémini abiectáque corruptióne cum passiónibus impassibilitáte vestiémini».
     Idcírco et baptísmi donum cunctis homínibus per Apóstolos misit. Eúntes enim, inquit, docéte omnes gentes, baptizántes eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Baptísmus adumbrátio quædam est et typus mortis domínicæ. Nam si complantáti, inquit Paulus, fúimus similitúdini mortis Fílii eius, érimus et resurrectiónis.

RESPONSORIUM

Io 10, 15b. 18a; Ier 12, 7

R. Animam meam pono pro óvibus; * Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meípso.
V. Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam; dedi diléctam ánimæ meæ in manu inimicórum eius. * Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meípso.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens sempitérne Deus, quem patérno nómine invocáre præsúmimus, pérfice in córdibus nostris spíritum adoptiónis filiórum, ut promíssam hereditátem íngredi mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)