lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 augustus 2019
In Assumptione beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra velut fúlgida,
ad cæli meat cúlmina
ut sol María spléndida,
tamquam luna pulchérrima.

Regína mundi hódie
thronum conscéndit glóriæ,
illum eníxa Fílium
qui est ante lucíferum.

Assúmpta super ángelos
omnésque choros cǽlitum,
cuncta sanctórum mérita
transcéndit una fémina.

Quem fóverat in grémio,
locárat in præsépio,
nunc regem super ómnia
Patris videt in glória.

Pro nobis, Virgo vírginum,
tuum depósce Fílium,
per quam nostra suscéperat,
ut sua nobis prǽbeat.

Sit laus Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te præ cunctis cǽlica
exornavérunt glória. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Surge, Virgo Regína, et, ætérno digna decóre, conscénde præclárum palátium Regis ætérni.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Surge, Virgo Regína, et, ætérno digna decóre, conscénde præclárum palátium Regis ætérni.

Ant. 2 Elégit eam Deus et præelégit eam, in tabernáculo suo habitáre fecit eam.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Elégit eam Deus et præelégit eam, in tabernáculo suo habitáre fecit eam.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.


V. Beáta es, María, quæ credidísti Dómino.
R. Perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi.

LECTIO PRIOR

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

1, 16-2, 10

Deus consedere fecit nos in cælestibus in Christo Iesu

     Fratres: Non cesso grátias agens pro vobis memóriam fáciens in oratiónibus meis ut Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det vobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis eius, quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus, secúndum operatiónem poténtiæ virtútis eius, quam operátus est in Christo súscitans illum a mórtuis et constitúens ad déxteram suam in cæléstibus supra omnem principátum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur, non solum in hoc sǽculo sed et in futúro; et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiæ, quæ est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.
     Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi huius, secúndum príncipem potestátis áeris, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ; in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in concupiscéntiis carnis nostræ faciéntes voluntátes carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ sicut et céteri. Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo — grátia estis salváti — et conresuscitávit et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ in bonitáte super nos in Christo Iesu.
     Grátia enim estis salváti per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in ópera bona, quæ præparávit Deus, ut in illis ambulémus.

RESPONSORIUM

_

R. O quam pulchra et speciósa est María Virgo, quæ de hoc mundo migrávit ad Christum. * Inter choros sanctórum fulget sicut sol in virtúte cælésti.
V. Gaudent ángeli, exsúltant archángeli in Vírgine María. * Inter choros sanctórum fulget sicut sol in virtúte cælésti.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne Apostólica Munificentíssimus Deus Pii papæ Duodécimi

(Const. apostolica Munificentissimus Deus: AAS 42 [1950], 760-762. 767-769)

Corpus tuum sanctum est atque prægloriosum

    Sancti patres magníque doctóres in homilíis orationibúsque, quas festo die Deíparæ Assumptiónis ad pópulum habuére, de ea, útpote christifidélibus iam nota atque accépta, locúti sunt; eándem luculéntius declarárunt; eius sensum atque rem altióribus ratiónibus proposuére, id præsértim in clarióre collocántes luce, hoc festo non solúmmodo beátæ Vírginis Maríæ nullam hábitam esse exánimis córporis corruptiónem commemorári, sed eius étiam ex morte deportátum triúmphum, eiúsque cæléstem glorificatiónem, ad Unígenæ sui exémplum Iesu Christi.
     Itaque sanctus Ioánnes Damascénus, qui præ céteris exímius tráditæ huius veritátis præco exstat, corpóream almæ Dei Matris Assumptiónem cum áliis eius dótibus ac privilégiis cómparans, hæc veheménti eloquéntia edícit: «Oportébat eam, quæ in partu illǽsam serváverat virginitátem, suum corpus sine ulla corruptióne étiam post mortem conserváre. Oportébat eam, quæ Creatórem ut púerum in sinu gestáverat, in divínis tabernáculis commorári. Oportébat sponsam, quam Pater desponsáverat, in thálamis cæléstibus habitáre. Oportébat eam, quæ Fílium suum in cruce conspéxerat et, quem pariéndo effúgerat dolóris gládium, péctore excéperat, ipsum Patri considéntem contemplári. Oportébat Dei Matrem ea, quæ Fílii sunt, possidére et ab omni creatúra tamquam Dei Matrem et ancíllam éxcoli».
     Sanctus Germánus Constantinopolitánus corpus Deíparæ Vírginis Maríæ incorrúptum fuísse et ad cælum evéctum non modo cum divína eius maternitáte consentáneum putábat, sed étiam cum peculiári sanctitáte eiúsdem virginális córporis: «Tu, secúndum quod scriptum est, in pulchritúdine appáres; et corpus tuum virginále totum sanctum est, totum castum, totum Dei domicílium; ita ut ex hoc étiam a resolutióne in púlverem deínceps sit aliénum; immutátum quidem, quátenus humánum, ad excélsam incorruptibilitátis vitam; idem vero vivum atque prægloriósum, incólume atque perféctæ vitæ párticeps».
     Alius vero antiquíssimus scriptor assevérat: «Igitur ut gloriosíssima Mater Christi salvatóris nostri Dei, vitæ et immortalitátis largitóris, ab ipso vivificátur, in ætérnum concorpórea in incorruptibilitáte, qui illam a sepúlcro suscitávit et ad seípsum assúmpsit, ut ipse solus novit».
     Hæc ómnia sanctórum patrum arguménta considerationésque sacris Lítteris, tamquam último fundaménto, nitúntur; quæ quidem almam Dei Matrem nobis véluti ante óculos propónunt divíno Fílio suo coniunctíssimam, eiúsque semper participántem sortem.
     Máxime autem illud memorándum est, inde a sǽculo secúndo, Maríam Vírginem a sanctis pátribus véluti novam Evam propóni novo Adæ, etsi subiéctam, arctíssime coniúnctam in certámine illo advérsus inferórum hostem, quod, quemádmodum in protoevangélio præsignificátur, ad pleníssimam deventúrum erat victóriam de peccáto ac de morte, quæ semper in géntium Apóstoli scriptis inter se copulántur. Quámobrem, sicut gloriósa Christi anástasis essentiális pars fuit ac postrémum huius victóriæ tropǽum, ita beátæ Vírginis commúne cum Fílio suo certámen virgínei córporis glorificatióne concludéndum erat; ut enim idem Apóstolus ait: Cum mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.
     Idcírco augústa Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni æternitáte, uno eodémque decréto prædestinatiónis, arcáno modo coniúncta, immaculáta in suo concéptu, in divína maternitáte sua integérrima virgo, generósa divíni Redemptóris sócia, qui plenum de peccáto eiúsque consectáriis deportávit triúmphum, id tandem assecúta est, quasi suprémam suórum privilegiórum corónam, ut a sepúlcri corruptióne servarétur immúnis, utque, quemádmodum iam Fílius suus, devícta morte, córpore et ánima ad supérnam cæli glóriam eveherétur, ubi Regína refulgéret ad eiúsdem sui Fílii déxteram, immortális sæculórum Regis.

RESPONSORIUM

_

R. Ecce adest dies præclára, in qua Dei Génetrix Virgo cælos ascéndit; quam laudántes, omnes dícimus: * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
V. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima; quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster. * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cæléstem glóriam assumpsísti, concéde, quǽsumus, ut, ad supérna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)